RESPONDEO dicendum, quòd testimonium sicut † { Ar. præ ced. } dictum est, non habet infallibilem certitudinẽ , sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimoniũ inefficax. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu (sicut patet de inimicis & personis coniunctis & domesticis) vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quòd testimoniũ alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa.