AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod alicuius testimonium non sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in poenam infligitur, quod ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed poena non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quod nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam. ¶ 2 Praeterea. De quolibet praesumendum est bonum, nisi appareat contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet, quod verum testimonium dicat. Cum ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam culpam, videtur quod nullius testimonium debeat repelli nisi propter culpam. ¶ 3 Praeterea. Ad ea quae sunt de necessitate salutis, nullus redditur non idoneus nisi propter peccatum . Sed testificari veritatem est de necessitate salutis, vt supra + { Art. 1. huius quaest. } dictum est: ergo nullus debet excludi a testificando nisi propter culpam. SED contra est, quod + { Grego. in registro libro. 11. c. 54. a medio. Et habetur. 2. quaest. 4. c. Praesul. non procul a fine. } Gregor. dicit, & habetur 2. quaest. 4. Qui a seruis suis accusatus est episcopus, sciendum est quod minime audiri debuerunt. RESPONDEO dicendum, quod testimonium sicut + { Ar. prae ced. } dictum est, non habet infallibilem certitudinem , sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficax. Redditur autem probabile, quod aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu (sicut patet de inimicis & personis coniunctis & domesticis) vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est quod de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quod testimonium alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa. AD primum ergo dicendum, quod repellere aliquem a testimonio, magis pertinet ad cautelam falsi testimonij vitandi quam ad poenam. Vnde ratio non sequitur. AD secundum dicendum, quod de quolibet praesumendum est bonum, nisi appareat contrarium , dummodo non vergat in periculum alterius, quia tunc est adhibenda cautela, vt non de facili vnicuique credatur, secundum illud 1. Ioann. 4. "Nolite credere omni spiritui." AD tertium dicendum, quod testificari est de necessitate salutis, supposita testis idoneitate & ordine iuris. Vnde nihil prohibet, aliquos excusari a testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundum iura.