AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd alicuius testimonium nō sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in pœnam infligitur, quòd ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed pœna non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quòd nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam. ¶ 2 Præterea. De quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet, quòd verũ testimonium dicat. Cùm ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam culpam, videtur quòd nullius testimoniũ debeat repelli nisi propter culpam. ¶ 3 Præterea. Ad ea quæ sunt de necessitate salutis, nullus redditur non idoneus nisi propter peccatũ . Sed testificari veritatem est de necessitate salutis, vt suprà † { Art. 1. huius quæst. } dictum est: ergo nullus debet excludi à testificando nisi propter culpam. SED contra est, quod † { Grego. in registro libro. 11. c. 54. à medio. Et habetur. 2. quæst. 4. c. Præsul. nō procul à fine. } Gregor. dicit, & habetur 2. quæst. 4. Qui à seruis suis accusatus est episcopus, sciendum est quòd minimè audiri debuerunt. RESPONDEO dicendum, quòd testimonium sicut † { Ar. præ ced. } dictum est, non habet infallibilem certitudinẽ , sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimoniũ inefficax. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu (sicut patet de inimicis & personis coniunctis & domesticis) vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quòd testimoniũ alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa. AD primum ergo dicendum, ꝙ repellere aliquem à testimonio, magis pertinet ad cautelam falsi testimonij vitādi quàm ad pœnam. Vnde ratio non sequitur. AD secundum dicendum, quòd de quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrariũ , dummodo non vergat in periculum alterius, quia tunc est adhibenda cautela, vt non de facili vnicuique credatur, secundùm illud 1. Ioann. 4. "Nolite credere omni spiritui." AD tertium dicendum, quòd testificari est de necessitate salutis, supposita testis idoneitate & ordine iuris. Vnde nihil prohibet, aliquos excusari à testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundùm iura.