DVbitatur, An licitum sit reo obijcere crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima conclusio. Obijcere testi crimen falsum nunquam est licitum. Ista conclusio patet, quia mentiri est intrinsece malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantum peccatum veniale dicemus dubio secundo.