DVbitatur, An licitum sit reo obijcere crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima conclusio. Obijcere testi crimen falsum nũ quam est licitum. Ista conclusio patet, quia mentiri est intrinsecè malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantũ peccatũ veniale dicemus dubio secundo.