SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Iure aliquorum testimonium repellitur, aliquando quidem cum culpa, aliquando sine culpa. COMMENTARIVS. DVbitatur, An licitum sit reo obijcere crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima conclusio. Obijcere testi crimen falsum nunquam est licitum. Ista conclusio patet, quia mentiri est intrinsece malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantum peccatum veniale dicemus dubio secundo. Secunda conclusio. Obijcere testi crimen verum, quando hoc non conducit ad repellendum eius testimonium, semper est peccatum contra charitatem & iustitiam. Ratio est, quia talis obiectio habet rationem vindictae tantum, & non defensionis. Tertia conclusio. Quando testis falsum testificatur: licitum est obijcere illi vera crimina ad refutandum eius testimonium, siue crimina sint publica siue secreta. Probatur conclusio. Nam talis obiectio habet proprie rationem defensionis cum moderamine inculpatae tutelae: quemadmodum quando quis occidit hominem cum moderamine inculpatae tutelae in sui defensionem . Ex quo sequitur, quod ista conclusio habet etiam verum quando testis ex ignorantia inuincibili dicit falsum testimonium contra me: eo quod licitum est me defendere ab inuasore qui ex ignorantia inuincibili me inuadit. Quarta conclusio. Idipsum etiam est licitum, quando testis dicit testimonium verum contra me: sed tamen contra ordinem iuris vel in foro exteriori vel in foro conscientiae. Probatur. Nam ille testis dicendo verum facit mihi iniuriam, ergo licitum est me defendere. Sed quaeret aliquis, An sit licitum in eodem casu dicere testi, quod dicit falsum vel mentitur. Quidam moderni dicunt licitum esse vtrumque, eo quod distinguunt dupliciter dici falsum, & dupliciter aliquem mentiri. Vno modo speculatiue: alio modo practice. Speculatiue quidem, quando aliquis dicit contra mentem speculatiuam aliter quam est a parte rei. Practice vero, quando dicit aliquid contra mentem practicam veram, quae dictabat non esse aliquid dicendum : etiam si esset verum speculatiuum. Dicunt ergo quod in casu posito testis ille dicit falsum practice, & mentitur practice. Alij vero dicunt, quod ille testis in casu posito dicit falsum, scilicet practice: sed nullo modo mentitur. Nos autem breuiter dicimus, quod eadem est ratio dicendi falsum & mentiendi quantum ad hoc, quod sicut falsum dicitur practice & speculatiue: ita etiam mendacium. Sed dicimus quod siue ista distinctio sit vera siue non, nunquam erit peccatum mortale dicere testi in casu posito quod dicit falsum & mentitur: dummodo verbum mentitur non significet iniuriam specialem, vt apud Hispanos. Tunc enim erit peccatum mortale: si sufficienter refutetur testimonium iniqui testis, dicendo illi: non ita est, falsum dicis: & dicatur illi, mentiris. Quinta conclusio. Licitum est obijcere testibus verum testificantibus etiam secundum ordinem iuris vera crimina etiam occulta, si tamen probari possunt, & probata testem refutare. Probatur. Quia iure conceditur reo illa obiectio, vt se defendat, ergo licita est. Secundo. Ille testis non tenebatur testificari. Si timebat obiectionem illam sibi opponendam, tum quoniam eius testimonium erat inutile, tum etiam quoniam cum tanto detrimento sui honoris, non tenebatur testificari, ergo sibi imputet si talis obiectio sibi fiat ab ipso reo defendente se iuridice. Tertio. Reus in tali casu non tenetur respondere iudici suum crimen, ergo pari ratione poterit refutare testem. Antecedens probatur. Quia interrogatio iudicis ad ipsum reum facta, non est legitima, nisi ex falsa praesumptione, scilicet, quod iudex putat testes esse legitimos. Notandum tamen est, quod non pro quolibet detrimento quod reus patitur, licitum erit illi quodlibet crimen etiam infame obijcere testi, sed seruato ordine charitatis intelligenda est conclusio quinta. DVbium secundum est, An semper sit mortale peccatum obijcere falsum testimonium testificanti falsum crimen, vel testificanti contra ordinem iuris. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Peccatum mortale est reddere malum pro malo, maledictum pro maledicto. Et confirmatur. Peccatum mortale est repercutere eum qui percussit, & cessat iam a percussione, ergo erit peccatum mortale dicere falsum crimen aduersus criminatorem. Secundo. Peccatum mortale est omne mendacium perniciosum: sed illud mendacium est tale, ergo &c. Soto lib. 5. de iustit. quaest. 7. art. 3. ait mendacium esse perniciosum, obijcere falsum crimen testi. Sed tamen non satis se explicat, an cum testis iniuriam facit reo sit licitum aut saltem non sit mortale obijcere illi falsum crimen. Quin potius videtur loqui in casu quando testis facit suum officium: & aduocati nihilominus obijciunt ei falsa crimina fictitia. PRO decisione sit prima conclusio . Moraliter loquendo & de facto semper est peccatum mortale obijcere falsum crimen testi. Probatur, quia vel talis obiectio potest probari vel non potest. Si non potest probari, est nullius momenti, neque habet rationem defensionis, ergo est mortale peccatum, siquidem laeditur proximus absque causa. Rursus si potest probari: hoc erit falsis testibus periurantibus ergo erit peccatum mortale illos adducere ad probationem. Secunda conclusio. Verosimilis est sententia, quae ait, quod per se loquendo est peccatum mortale & contra iustitiam obijcere falsum crimen iniquo testi. Probatur argumentis factis pro parte affirmatiua. Tertia conclusio. Nobis verosimilior est sententia, quae ait, quod per se loquendo , hoc est seclusis alijs circunstanijs , est solum peccatum veniale mendacij obijcere crimen falsum testi iniquo, quando talis obiectio prodest ad refutandum eius testimonium. Probatur ista conclusio. Qui occideret inuasorem a quo non potest se defendere nisi mentiendo contra illum: non peccaret mortaliter, ergo neque in nostro casu. Secundo. In casu posito reus potest negare testimonium testis, etiam si accusetur de vero crimine. Et quanuis secundum sententiam quorundam reus mentiatur, tamen non peccat contra iustitiam. Tunc ergo sic arguitur. Perin de est imponere falsum crimen testi, & negare quod dicit esse verum: sed negando non peccat contra iustitiam, ergo neque imponendo crimen falsum. Tertio probatur. Imponere falsum crimen alicui, eatenus est peccatum mortale quatenus proximo nocumentum infertur contra iustitiam, non quia falsum dicitur: vt docet D. Thom. in art. 4. ergo si licitum est absque peccato veniali obijcere verum crimen testi quantumlibet secretum: non erit peccatum mortale obijcere falsum. Patet consequentia . Quia illae duae obiectiones non differunt nisi per verum & falsum: quae differentia solum facit peccatum veniale. Confirmatur. Quia reus habet ius defendendi se etiam cum destructione famae ipsius testis, reuelando crimen secretum, ergo si destruat imponendo falsum, nihil amplius nocet: sed solum mentitur. Ad primum argumentum in contrarium respondetur, quod reddere malum pro malo importat rationem vindictae. Vnde qui se defendendo cum moderamine inculpatae tutelae, infert nocumentum proximo, non reddit malum pro malo. Ad confirmationem respondetur, nego consequentiam. Nam qui percussit & fugit, iam cessat ab inferenda iniuria. Vnde non esset defensio repercutere illum: sed vindicta. At vero qui testificatur, tandiu iniuriam facit: quandiu iudicis sententia pendet. Vnde non est eadem ratio. Ad secundum nego antecedens. Nam nocumentum non est perniciosum, quando non est contra iustitiam aut charitatem: sed erit mendacium officiosum, cum sit ad defensionem propriam ordinatum.