AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat a peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale.