RESPONDEO dicendum, quòd falsum testimoniũ habet triplicem deformitatem. Vno modo ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo ex violatione iustitiæ, & hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut & quælibet iniustitia. Et ideo in præcepto decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cùm dicitur Exod. 20. Non loqueris contra proximum tuũ falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solùm qui ei suam iustitiam tollit. Tertiò ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex hoc non habet falsum testimoniũ , ꝙ semper sit peccatum mortale.