AD tertium dicendum , quod homines maxime abhorrent peccata, quae sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quae est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quae sunt contra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum.