AD tertium dicendũ , quòd homines maximè abhorrent peccata, quæ sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quæ est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quæ sunt cōtra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum.