AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat a peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale. ¶ 2 Praeterea. Mendacium quod alicui prodest, & nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta cum aliquis falsum testimonium perhibet, vt aliquem a morte liberet, vel ab iniusta sententia , que intentatur per aliquos falsos testes vel per iudicis peruersitatem: ergo tale falsum testimonium , non est peccatum mortale. ¶ 3 Praeterea. Iuramentum a teste requiritur, vt timeat peccare mortaliter periurando . Hoc autem non esset necessarium, si ipsum falsum testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper est peccatum mortale. SED contra est, quod dicitur Prouerb. 19. "Falsus testis non erit impunitus." RESPONDEO dicendum, quod falsum testimonium habet triplicem deformitatem. Vno modo ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo ex violatione iustitiae, & hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut & quaelibet iniustitia. Et ideo in praecepto decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cum dicitur Exod. 20. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solum qui ei suam iustitiam tollit. Tertio ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex hoc non habet falsum testimonium , quod semper sit peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, quod in testimonio ferendo non debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubium debet sub dubio proferre, & id de quo certus est pro certo asserere. Sed quia contingit ex habilitate humane memoriae, quod reputat se homo quisque certum esse de eo quod falsum est, si aliquis cum debita solicitudine recogitans, aestimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum testimonium per se & ex intentione, sed per accidens contra id quod intendit. AD secundum dicendum, quod iniustum iudicium non est iudicium . Et ideo ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum, ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed solum ex iuramento violato. AD tertium dicendum , quod homines maxime abhorrent peccata, quae sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quae est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quae sunt contra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum.