CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quaelibet alia in iustitia. Vbi plane insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiae: contra Caietanum supra quaestione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita.