CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quælibet alia in iustitia. Vbi planè insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiæ: contra Caietanum supra quæstione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita.