Circa quintam conclusionem. Notandum, quod ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam parti damnificatae ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptae: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustae acceptionis vel iniuriosae actionis, ergo &c. Sed notandum, quod tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. praeterea. de teste cogendo.