Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimonium verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitate tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiae restituere.