Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimoniũ verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitatè tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiæ restituere.