Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretium ab aliquo ne dicat falsum crimen contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiae: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiae ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiae est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quod tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quod non faciat iniuriam alteri. De conclusionibus praedictis multa sunt certa iure naturae: alia vero iure humano, sed quoniam non est praesentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.