Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretiũ ab aliquo ne dicat falsum crimẽ contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiæ: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiæ ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiæ est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quòd tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quòd non faciat iniuriam alteri. De cōclusionibus prædictis multa sunt certa iure naturæ: alia vero iure humano, sed quoniam non est præsentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.