COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quaelibet alia in iustitia. Vbi plane insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiae: contra Caietanum supra quaestione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita. Circa quintam conclusionem. Notandum, quod ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam parti damnificatae ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptae: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustae acceptionis vel iniuriosae actionis, ergo &c. Sed notandum, quod tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. praeterea. de teste cogendo. DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De hoc dictum est supra quaestione 62. artic. 5. ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones. Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quaestione 5. capit. non sane. Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraque parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc neutri datur actio in iudicio, vel repetitio. Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit. Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimonium verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitate tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiae restituere. Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretium ab aliquo ne dicat falsum crimen contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiae: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiae ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiae est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quod tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quod non faciat iniuriam alteri. De conclusionibus praedictis multa sunt certa iure naturae: alia vero iure humano, sed quoniam non est praesentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.