SVMMA ARTICVLI. PRima cōclusio . Falsum testimoniũ ex parte iuramẽti semper est peccatũ mortale. ¶ Secũda cōclusio . Falsum testimoniũ ex parte violatæ iustitiæ est peccatũ mortale ex suo genere. ¶ Tertia cōclusio . Falsum testimoniũ non est peccatũ mortale ex falsitate. ¶ Quarta conclusio ad primũ . Testis pro certo debet asserere id de quo certus est, & sub dubio id de quo dubitat. ¶ Quinta conclusio ibidem. Si aliquis cum debita solicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter illud asserens. Potuisset certè S. Tho. addere nec venialiter. ¶ Sexta conclusio ad secundum. Falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis: sed solum ex iuramento violato. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quælibet alia in iustitia. Vbi planè insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiæ: contra Caietanum supra quæstione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita. Circa quintam conclusionem. Notandum, quòd ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendā parti damnificatæ ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustæ acceptionis vel iniuriosæ actionis, ergo &c. Sed notandum, quòd tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. præterea. de teste cogendo. DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De hoc dictum est supra quæstione 62. artic. 5. ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones. Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quæstione 5. capit. non sanè. Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraq́ue parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc neutri datur actio in iudicio, vel repetitio. Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit. Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimoniũ verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitatè tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiæ restituere. Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretiũ ab aliquo ne dicat falsum crimẽ contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiæ: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiæ ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiæ est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quòd tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quòd non faciat iniuriam alteri. De cōclusionibus prædictis multa sunt certa iure naturæ: alia vero iure humano, sed quoniam non est præsentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.