ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm falsum testimonium semper sit peccatum mortale. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat à peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale. ¶ 2 Præterea. Mendacium quod alicui prodest, & nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta cũ aliquis falsum testimoniũ perhibet, vt aliquem à morte liberet, vel ab iniusta sentẽtia , quę intẽtatur per aliquos falsos testes vel per iudicis peruersitatem: ergo tale falsum testimoniũ , non est peccatũ mortale. ¶ 3 Præterea. Iuramentũ à teste requiritur, vt timeat peccare mortaliter peierando . Hoc autem non esset necessarium, si ipsum falsum testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper est peccatum mortale. SED cōtra est, quod dicitur Prouerb. 19. "Falsus testis non erit impunitus." RESPONDEO dicendum, quòd falsum testimoniũ habet triplicem deformitatem. Vno modo ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo ex violatione iustitiæ, & hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut & quælibet iniustitia. Et ideo in præcepto decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cùm dicitur Exod. 20. Non loqueris contra proximum tuũ falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solùm qui ei suam iustitiam tollit. Tertiò ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex hoc non habet falsum testimoniũ , ꝙ semper sit peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, ꝙ in testimonio ferendo nō debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubiũ debet sub dubio proferre, & id de quo certus est ꝓ certo asserere. Sed quia cōtingit ex habilitate humanę memoriæ, ꝙ reputat se homo qñ q́; certum esse de eo quod falsum est, si aliquis cum debita solicitudine recogitans, æstimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum testimonium per se & ex intentione, sed per accidens cō tra id quod intendit. AD secundum dicendum, quòd iniustum iudicium non est iudiciũ . Et ideo ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum, ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed solum ex iuramento violato. AD tertium dicendũ , quòd homines maximè abhorrent peccata, quæ sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quæ est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quæ sunt cōtra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum. SVMMA ARTICVLI. PRima cōclusio . Falsum testimoniũ ex parte iuramẽti semper est peccatũ mortale. ¶ Secũda cōclusio . Falsum testimoniũ ex parte violatæ iustitiæ est peccatũ mortale ex suo genere. ¶ Tertia cōclusio . Falsum testimoniũ non est peccatũ mortale ex falsitate. ¶ Quarta conclusio ad primũ . Testis pro certo debet asserere id de quo certus est, & sub dubio id de quo dubitat. ¶ Quinta conclusio ibidem. Si aliquis cum debita solicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter illud asserens. Potuisset certè S. Tho. addere nec venialiter. ¶ Sexta conclusio ad secundum. Falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis: sed solum ex iuramento violato. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quælibet alia in iustitia. Vbi planè insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiæ: contra Caietanum supra quæstione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita. Circa quintam conclusionem. Notandum, quòd ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendā parti damnificatæ ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustæ acceptionis vel iniuriosæ actionis, ergo &c. Sed notandum, quòd tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. præterea. de teste cogendo. DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De hoc dictum est supra quæstione 62. artic. 5. ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones. Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quæstione 5. capit. non sanè. Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraq́ue parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc neutri datur actio in iudicio, vel repetitio. Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit. Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimoniũ verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitatè tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiæ restituere. Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretiũ ab aliquo ne dicat falsum crimẽ contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiæ: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiæ ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiæ est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quòd tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quòd non faciat iniuriam alteri. De cōclusionibus prædictis multa sunt certa iure naturæ: alia vero iure humano, sed quoniam non est præsentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.