# 70 [De iniustitia testium] QVAESTIO LXX. De iniustitia testium. DEINDE considerandum est de iniustitia pertinente ad personam testis. Et circa hoc quaeruntur quatuor. # 1 ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrum homo teneatur ad testimonium ferendum. AD Primum sic procedi{ Inf. art. 3. ad tertium . } tur. Videtur quod homo non teneatur ad testimonium ferendum . Dicit enim August. in quaestionibus Genes. + { Quaest. 26. ad fi. to. 4. Et li. 22. cont. Faustum. cap. 33. } quod Abra ham dicens de vxore sua: "Soror mea est, veritatem celari voluit, non mendacium dici." Sed veritatem celando, aliquis a testificando abstinet. Ergo non tenetur aliquis ad testificandum. ¶ 2 Praeterea. Nullus tenetur fraudulenter agere. Sed Prouerbiorum. 11. dicitur: "Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana. qui autem fidelis est, celat amici commissum." Ergo non tenetur homo semper ad testificandum, praesertim super his, quae sunt sibi in secreto ab amico commissa. ¶ 3 Praeterea. Ad ea quae sunt de necessitate salutis, maxime tenentur clerici & sacerdotes. Sed clericis & sacerdotibus prohibetur ferre testimonium in causa sanguinis. Ergo testificari non est de necessitate salutis. SED contra est, quod August. dicit: "Qui veritatem occultat, & qui prodit mendacium, vterque reus est." Ille, quia prodesse non vult: hic, quia nocere desiderat. RESPONDEO dicendum, quod in testimonio ferendo distinguendum est: quia aliquando requiritur testimonium alicuius, aliquando non requiritur. Si requiritur testimonium alicuius subditi autoritate superioris, cui in his, quae ad iustitiam pertinent, obedire tenetur: non est dubium, quin teneatur testimonium ferre in his in quibus se cundum ordinem iuris testimonium ab eo ex igitur, puta in manifestis, & in his de quibus infamia praecessit. Si autem exigitur ab eo testimo nium in alijs, puta in occultis, & de quibus infamia non praecessit, non tenetur ad testificandum: si vero requiratur eius testimonium non autoritate superioris, cui obedire tenetur, tunc distinguendum est, quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem, vel ab iniusta morte seu poena quacunque, vel a falsa infamia, vel ab aliquo damno, tunc tenetur homo ad testificandum. Et si eius testimonium non requiratur, tenetur facere quod in se est, vt veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalm. 81. "Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate." Et Prouerb. 24. "Erue eos qui ducuntur ad mortem:" & Roman. 1. dicitur: "Digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus." Vbi dicit + { Est gloss. Ambrosij in istum locum. to. 5. } Gloss. "Consentire, est tacere cum possis redarguere." Super his vero quae pertinent ad condemnationem alicuius, non tenetur aliquis ferre testimonium, nisi cum a superiori compellitur secundum ordinem iuris. Quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale damnum nascitur. Vel si immineat periculum accusatori, non est curandum, quia ipse in hoc periculum sponte se ingessit. Alia autem ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente. AD primum ergo dicendum, quod Augustinus loquitur de occultatione veritatis in casu illo, quando aliquis non compellitur superioris autoritate veritatem propalare, & quando occultatio veritatis est nulli specialiter damnosa. AD secundum dicendum , quod de illis quae homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre, quia huiusmodi non scit vt homo, sed tanquam Dei minister, & maius est vinculum sacramenti quolibet hominis praecepto. Circa ea vero quae aliter homini sub secreto committuntur, distinguendum est. Quandoque enim sunt talia, quae statim cum ad notitiam hominis venerint, homo ea manifestare tenetur, puta si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in graue damnum alicuius personae, vel si quid aliud est huiusmodi, quod quis propalare tenetur vel testificando, vel denuntiando. Et contra hoc debitum obligari non potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem, quam alteri debet. Quandoque vero sunt talia quae quis prodere non tenetur, vnde potest obligari ex hoc, quod sibi sub secreto committuntur, & tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiam ex prae cepto superioris, quia seruare fidem est de iure naturali. Nihil autem potest praecipi homini contra id quod est de iure naturali. AD tertium dicendum, quod operari vel cooperari ad occisionem hominis non competit ministris altaris, vt supra + { Quaest. 64. art. 4. } dictum est. Et ideo secundum iuris ordinem compelli non possunt ad ferendum testimonium in causa sanguinis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si secundum ordinem iuris requiritur testimonium a proprio iudice, tenetur ferre. Secunda conclusio. Si requiratur contra ordinem iuris, non tenetur testificari. Tertia conclusio. Si testimonium sit necessarium ad liberandum hominem ab iniuria, vel damno: tenetur testificari etiam non postulatus ab aliquo neque rogatus. Quarta conclusio. Quando agitur tantum de condemnatione alicuius, non tenetur ferre testimonium, nisi compulsus a iudice secundum ordinem iuris, etiam si accusatori periculum immineat. COMMENTARIVS. DE hac materia extant tituli de testibus in vtroque iure, & in decreto causa 3. & 4. per multas quaestiones. Soto libro. 5. de iustitia, quaestione. 7. & relectione de tegen. membro. 2. quaest. 6. Nauarro in manuali, cap. 25. numero. 40. Nos vero hanc materiam in quinque partes diuidemus. In prima disserendum erit, quando iudex iuste interrogat testem. DVbitatur primo ad quid teneatur testis? Pro cuius decisione sit prima conclusio . Quando iudex procedit per viam accusationis, aut denuntiationis: necessarium est, quod praecesserit ipsa accusatio, vel denuntiatio iusta in foro exteriori. Haec est communis sententia, & probatur ex definitione viae accusationis, est enim via accusationis quando proceditur ab ipsa accusatione, tanquam a principio, ergo necesse est vt praecedat accusatio. Sed tamen explicatur illa propositio. Diximus enim, quod praecedat accusatio in foro exteriori iusta, quia potest contingere, vt accusatio sit iniusta in foro conscientiae, eo quod accusator poterat & tenebatur corrigere delinquentem, & ita prouidere bono communi: & nihilominus illa accusatio erit iusta in foro exteriori, & iudex tenetur illam admittere, si accusator instat. Probatur, quia iudex est custos boni publici, & debet procedere secundum ius commune , ergo debet admittere & acceptare accusationem quam admittunt ipsa iura. Et confirmatur. Accusator habet in foro exteriori ius ad accusandum illud, quod probare promittit, ergo iudex debet admittere in eodem foro illam accusationem, alias merito puniretur ille iudex si non admitteret talem accusationem: quia non recte fecit officium suum. Et notandum est, quod iste est vnus de multis casibus, in quibus iudex potest interrogare testem specialiter de ipso reo, & tamen non potest interrogare ipsum reum, An fecerit crimen: donec iam habeat vnum testem saltem, vel habeat indicia certa, quae suppleant vicem vnius testis. Sed tamen contra propositionem & explicationem eius arguitur primo. Nam D. Tho. dicit in artic. quod tunc iudex interrogat secundum ordinem iuris, quando crimen est manifestum, & quando interrogat in his in quibus infamia praecessit: ergo non sufficit accusatio ad interrogandum testem iuridice, si crimen non est notorium, vel praecessit infamia de illo. ¶ Secundo. Si iudex sciat accusatorem inique agere in foro conscientiae accusando, tenetur illum fraternaliter corrigere seorsum, ergo non tenetur admittere statim accusationem illam . Patet consequentia . Quia alias consentiret cum iniquitate accusatoris. Ad primum respondetur, ex eodem D. Tho. in quaest. 68. art. 1. ad tertium, vbi ait, quod non est omnino secretum quod per sufficientes testes probari potest. Notandum est enim quod manifestum habet gradus, quorum vnus est, quando aliquid potest probari, vel proponitur probandum in iudicio. Quod autem dicit D. Tho. in his de quibus infamia prae cessit, non intelligatur, vtrumque simul esse necessarium , scilicet, quod sit crimen manifestum, & quod sit infamia de illo: sed alterum sufficere ad interrogandum testem. ¶ Secundo respondetur, quod accusatio legitime facta in foro exteriori, sufficienter infamat ipsum reum , & nisi se purgauerit iuridice de illo crimine, manebit infamatus. ¶ Ad secundum respondetur , concedo antecedens & nego consequentiam si accusator non corrigitur, sed adhuc instat accusare: tunc enim iudex tenebitur acceptare accusationem, vt persona publica, etiam si sciret testes esse falsos, & accusatum esse innocentem: non enim attinet ad iudicem quatenus est persona publi ca, considerare ea quae sunt per accidens ad iudicium publicum: quia ipse est custos iuris communis & distributor illius secundum allegata & probata. Secunda conclusio. Quando iudex procedit per viam inquisitionis siue generalis, siue specialis: licitum est interrogare testem in omnibus casibus, in quibus diximus esse licitum interrogare reum, vt diximus in quaestione. 69. & multo magis militant rationes & testimonia que ibi adduximus pro ista propositione: quanto facilius est dicere peccatum alienum, quam proprium. Tertia conclusio. Quando crimen vergit in detrimentum reipublicae, vel etiam priuatae personae notabiliter, & adhuc est infieri vel expectatur vt fiat: licitum est interrogare testem, vt dicat in particulari, Quis nam sit ille reus. Probatur. Quia iudex multo magis tenetur prouidere bono communi & defendere innocentem, quam quilibet alius particularis: sed quilibet alius tenetur in illo casu prouidere bono communi, aut defendere innocentem reuelando criminosum per accusationem, vel denuntiationem si aliter non potest: ergo multo magis iudex poterit inquirere de illo criminoso. Minor patet ex tertia conclusione Diui Thomae in articulo. Sed notandum est, quod iudex non potest in illo casu inquirere in particulari de Petro, vel Paulo, etiam si sciat vt persona particularis quod ille reus est Petrus vel Paulus. Ratio est, quia Petrus non est infamatus neque accusatus vel denuntiatus. Itaque poterit iudex interrogare, scis in particulari quis parat insidias ciuitati, aut intendit occidere innocentem? Quod si iudex habeat indicia particularia contra aliquem inquantum persona particularis, ipse iudex poterit & tenebitur admonere testem seorsum extra iudicium, vt si aliquid scit de illo particulari, quod indicet illud in iudicio, non autem poterit in publico iudicio interrogare de Petro, qui non est infamatus neque accusatus neque denuntiatus. Ratio huius asserti est lex charitatis quae vnumquemque obligat ad defensionem boni publici & innocentis. Secundo nota, quod crimen dupliciter potest dici esse in fieri: Vno modo secun dum se formaliter, vt v. g. cum aliquis actualiter furatur, vel inuadit hominem: Alio modo quando in suo effectu adhuc damnificatur respublica vel innocens, vt v. g. quando quis non vult restituere quod accepit, vel etiam ex eo, quod ille non proditur respublica perturbatur. Dicimus ergo, quod sufficit ad veritatem nostrae propositionis: quod crimen sit in fieri isto secundo modo. Tale enim crimen est crimen laesae maiestatis, vt habetur in communi sententia Iurisperitorum super Extrauagante , Ad reprimendum, quae habetur in volumine iuris Ciuilis. Et nota, eandem esse sententiam communem de crimine laesae maiestatis diuinae, vt v. g. de haeresi, & de sacrilegijs quae vehementer perturbant Christianam religionem. Vt si aliquis imaginem crucifixi confrigeret, aut incenderet domum sacram. Quarta conclusio. Quando in processu inquisitionis quae fit iuridice, detegitur incidenter aliud crimen ipsius rei, etiam si sit disparatum: licitum est interrogare testem de illo crimine, & testis tenebitur respondere. Haec conclusio est contra Soto relectione citata, membro. 2. quaest. 6. conclusione. 3. casu. 4. sed asseritur a Nauarro in relectione capitis inter verba. 11. quaest. 3. num. 676. & est communis sententia Iurisperitorum, & probatur ex. l. quod euitandi. C. de conditionibus ob turpem causam. &. l. penult. C. si aduersus libertatem. & Doctores Canonistae super cap. 2. de confessis. & cap. 2. de ordine cognitionum, vniuersaliter dicunt, quod si crimen illud quod incidenter detegitur, est coniunctum cum alio crimine de quo fiebat iuridica inquisitio: potest in eodem iudicio puniri sine noua litis inchoatione: si autem illud crimen fuerit disparatum, non potest puniri in eodem iudicio sed poterit puniri per nouam inchoationem litis, inquirendo de illo crimine. Et haec sententia omnino tenenda est, & est speciale argumentum ad hoc contra Soto. Nam ipse in relectione citata post primam conclusionem dubio. 2. tenet, quod solum habetur ex iure positiuo, quod requiratur infamia ad inquirendum contra reum per viam inquisitionis. Vnde sic arguitur. Ius positiuum potest derogari per contrarium vsum, & per contrariam sententiam Iurisperitorum: sed est vsus communis & communis sententia, quod fiat id quod dicimus in quarta conclusione, ergo &c. Et denique sic arguitur. Etiam si teneamus, (quod ego verum existimo) infamiam debere praecedere ad interrogandum in particulari de aliquo reo, secundum quod infamia supplet vicem accusatoris: tunc sic arguitur. Infamia eatenus necessaria est, quatenus supplet vicem accusatoris: sed detectio criminis in iudicio, etiam si incidenter contingat, sufficienter infamat hominem: ergo licitum erit interrogare testem. DVbitatur secundo, an cum crimen est manifestum & iam transactum, neque est directe contra rempublicam neque est crimen laesae maiestatis: sit licitum iudici inquirere testes, vt cognoscat reum de quo nulla praecessit infamia. V. g. inuenitur cadauer hominis in platea, An sit licitum iudici interrogare quemlibet, scis, quisnam occiderit hunc hominem? ita vt interrogatio sit generalis ex parte personae, specialis autem ex parte delicti. Pro parte negatiua arguitur primo. In illo casu non est licitum interrogare, scis an Petrus occiderit, ergo neque interrogare, scis quis occiderit. Antecedens patet ex dictis in tertia conclusione. Consequentia probatur. Nam responsio testis debet esse specialis, ergo idem est acsi iudex interroget in speciali. Secundo. Iudex interrogans testem illo modo, exponit illum periculo reuelandi reum, de quo nulla praecessit infamia, ergo peccat, &c. Ad hoc dubium respondet Soto negatiue in relectione citata, quae stione. 6. dubio. 4. post primam conclusionem, dicit tamen, quod forte licitum est iudici interrogare de quibusdam indicijs & circunstantijs delicti, v. g. qua hora occisus est homo, aut quibus armis, quibus inuentis postea poterit interrogare de reo. PRO decisione vero sit prima conclusio. Quando delictum est notorium, licitum est iudici inquirere reum generali inquisitione ex parte personae. Hanc tenet Innocentius. 4. super cap. bonae. de electione. quem sequuntur Iurisperiti. Hanc senten tiam tenuit D. Thomas cum esset Bacchalaureus Parisius, vt refert Caiet. supra quaest. 69. art. 2. Tenet eam Bartol. in. l. 2. ff. ad. l. Iuliam. de adult. & in. l. fin. ff. de quibus. quem omnes legistae sequuntur. Et probatur primo ex vsu communi omnium iudicum, qui ita faciunt, qui vsus sufficit derogare legem positiuam quae praecepit, vt non nisi praecedente infamia inquiratur de reo, & hoc argumentum est efficax contra Soto, qui opinatur legem illam esse positiuam. Contra quem etiam arguitur secundo. Licitum est iudici quaerere indicia, & postea ipsum reum, ergo iam sine infamia quaeritur reus. Consequentia patet. Quia illa indicia & circunstantiae non magis infamant ipsum reum, quam delictum notorium. Tertio. Nam alias, si iudex sciens delicta notoria, non inquireret reos, sed expectaret infamiam alicuius personae: perturbaretur pax & tranquillitas reipublicae crebris facinoribus, nam pessimi quique auderent crimina perpetrare, ergo &c. Quarto. Visitatoribus licitum est inquirere an subditi sciant aliqua delicta in communitate correctione digna, etiam vbi nulla praecessit infamia, ergo multo magis vbi delictum est notorium. Hanc conclusionem tenet Syluest. verbo, inquisitio. §. 7. & Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 5. Secunda conclusio. Quando crimen non est notorium, est tamen fama de illo: hunc ordinem seruabit iudex. Primo inquiret, an sit certum illud crimen: deinde quisnam fecit poterit interrogare in generali, sicut in prima conclusione dictum est. Ad primum argumentum respondetur, nego consequentiam. Ad probationem respondetur, quod si interrogatus sciat esse secretum quod Petrus occidit, debet respondere senescire. Neque enim iudex circa ordinem legis naturae interrogat sed intendit quod interrogatus faciat quod debet. Iudex enim facit suum officium pro bono communi. Ad secundum aliqui dicunt, quod iudex tenetur admonere interrogatum quod non intendit , vt reuelet quod non est licitum reuelare. Sed profecto non potest obligari iudex ex iustitia ad hanc admonitionem: quia exercet officium ministri reipub. pro bono commun itatis . Quod si interrogatus nescit respondere, sibi imputet, eo vel maxime quod tali periculo se exposuit homicida, vnde illud inconueniens est per accidens respectu iudicis. DVbitatur tertio, An testis qui se abscondit sciens mandatum citatorium dimanasse a iudice quo vocatur ad iudicium teneatur ad restitutionem detrimenti quod incurrit pars in cuius fauorem vocabatur. Arguitur primo pro parte affirmatiua. Quando edictum est generale praecipiens, vt omnis qui sciuerit certum crimen manifestet illud: tunc secundum communem sententiam, qui non manifestat, tenetur ad restitutionem, ergo multo magis in nostro casu. Arguitur secundo. Iudex vt persona publica iuste applicat testimonium vnius ciuis alteri in cuius fauorem ferendum est, ergo talis ciuis tenetur ex iustitia testificari. Arguitur tertio. Si alicui praecipiatur, quod exhibeat scripturam publicam , & occultauerit eam, tenetur restituere parti litiganti omnia damna, ergo. Ob haec argumenta Soto lib. 5. iustit. q. 7. art. 1. tenet partem affirmatiuam: & Nauar. manual. c. 25. nu. 44. & est fere communis sententia. Alij aiunt quod si notificatum est testi mandatum, tenetur restituere: sin autem, non tenetur. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio . In casu posito in principio dubij, testis qui se occultat de industria ante notificationem mandati, peccat contra charitatem & contra iustitiam legalem. Contra charitatem quidem, quoniam tenetur proximo fauere absque proprio damno. Contra iustitiam vero legalem, quia tenetur correspondere ipsi reipublicae in rebus necessarijs gubernationi, quando fuerit interrogatus: sed ille se abscondit ne hoc faciat: ergo peccat contra iustitiam legalem. Erit autem peccatum mortale vel veniale pro grauitate materiae. Secunda conclusio. Testis ex eo solum, quod non reddit testimonium occultando se postquam scit mandatum promanasse a iudice, siue etiam postquam intimatum est illi, non tenetur ad restitutionem faciendam parti in cuius fauorem petebatur testimomium . Ratio potissima est: quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam: ergo non tenetur ad restitutionem . Antecedens probatur, quia ille non tenetur ad reddendum testimonium nisi ex charitate vel ex iustitia legali: ergo non peccat contra iustitiam commutatiuam. Antecedens probatur. Ante mandatum iudicis non tenebatur nisi solum ex charitate reddere testimonium: sed mandatum iudicis solum inducit obligationem iustitiae legalis, ergo post mandatum tenebitur solum ex charitate & ex iustitia legali. Secundo probatur conclusio. Post mandatum iudicis si testis non testificetur, non tenebitur restituere fisco vel iudici lucrum quod impedit eis, quod acquisituri essent ex condemnatione alterius partis, ergo etiam neque ipsi parti laesae. Antecedens est manifestum ex his quae diximus sup. quaest. 69. Et probatur consequentia. Quia per mandatum iudicis per se primo & immediate ordinatur testis ad rempublicam, scilicet, ad tribunal publicum, vt deseruiat illi & illi foueat, ergo si iniuria quae fit tribunali non comparendo non obligat ad restitutionem, multo minus tenebitur restituere parti respectu cuius secundario se habet ipse testis per mandatum iudicis. Tertio. Si ex iustitia commutatiua teneretur reddere testimonium in fauorem partis: sequitur quod cum aequali damno deberet reddere. Patet consequentia. Quia altera pars haberet ius ad meum testimonium sicut ad rem propriam, ergo secundum regulas restituendi cum aequali detrimento debet homo reddere illud testimonium. Denique probatur ex ratione qua Diuus Thomas probat primam concluisonem articuli, quae quidem tantum inducit obligationem iustitiae legalis: ait enim, quod tenetur obedire homo superiori. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum nego antecedens, sed solum erit peccatum contra iustitiam legalem & contra charitatem proximi: quemadmodum si respublica praeciperet edicto quoddam generali, vt omnes diuites singulos pauperes sustentarent, si quis diues non sustentaret pauperem, non peccaret contra iustitiam commutatiuam: sed tantum contra legalem, & contra charitatem proximi. Ad secundum respondetur, quod iudex applicat eo modo quo potest testimonium vnius ciuis in fauorem alterius, scilicet, prae cipiendo & obligando illum secundum iustitiam legalem. Ad tertium argumentum negatur consequentia. Est enim differentia, quod scriptura est instrumentum publicum, ad cuius manifestationem habet ius quicunque indiget illo testimonio: vnde qui occultat scripturam illam, aufert ius ab altero & tenebitur restituere. Caeterum testimonium ipsius testis non subiacet nisi dominio ipsiusmet, vnde si non reddit testimonium nulli facit iniuriam contra iustitiam commutatiuam. SED vt hoc magis explicetur est dubium quartum, An postquam testis comparet in iudicio & interrogatur iuridice: teneatur respondere, & si non respondeat veritatem quam nouerat, an teneatur restituere? Pro parte negatiua arguitur primo ex secunda conclusione dubij praecedentis. Antea quam compareat in iudicio non tenetur restituere, etiam si de industria se absconderit, ergo neque etiam existens in iudicio tenebitur ex iustitia commutatiua veritatem manifestare. ¶ Secundo. Saepe ex testimonio veritatis imminet periculum ipsi testi: ergo tunc non tenebitur testificari. ¶ Tertio. Continget saepe, quod testis interrogatus iuridice peccasset ante interrogationem si deponeret crimen alicuius, ergo neque postea tenebitur respondere. Antecedens patet. Sit enim casus quod testis poterat per correctionem fraternam prouidere bono proximi & communitati, tunc sane tenebitur non reuelare crimen illud in iudicio, vt ostendimus supra quaest. 68. art. 1. vbi diximus, quod si denuntiet peccat & contra charitatem & contra iustitiam commutatiuam. ¶ Quarto. Sit casus quod aliquis accusauit cum obligatione probandi duobus testibus aliquod crimen, sed tamen reuera non habet nisi vnicum testem, tunc iudex iuridice interrogat testem, & ille non tenetur respondere sciens se esse vnicum testem, ergo &c. ¶ Quinto. In inquisitione generali quantum ad personam, speciali vero quantum ad delictum notorium, iudex iuste interrogat testem, vt paulo ante diximus: & tamen testis non tenetur respondere nisi praecesserit infamia, ergo. Sexto. Doctores & consiliarij quos consulunt ipsi rei vt sibi prospiciant, non tenentur testificari quantum libet iudex iuridice inquirat & interroget etiam praecedente infamia alicuius personae, ergo &c. PRO decisione huius, sit prima conclusio. Testis iuridice interrogatus non tenetur ex iustitia commutatiua manifestare veritatem. Probatur. Quia praeceptum iudicis addit praeceptum obligans ex iustitia legali subditum ad respondendum: sed antea non tenebatur ex iustitia commutatiua respondere: ergo neque modo. Et confirmatur. Si Rex praeciperet in aliqua necessitate vrgente reipublicae, vt quilibet ciuis proficisceretur ad bellum, ille qui non proficisceretur ad bellum non peccaret contra iustitiam commutatiuam, nec enim teneretur restituere damnum quod sequutum est, ex eo quod ipse non militauit, ergo iudex non potest amplius obligare ad testificandum testem quam Rex ad militandum. Praeterea. Testis post mandatum iudicis se abscondens de industria, non tenetur restituere, ergo neque postea in iudicio tenebitur restituere si occultat veritatem. Secunda conclusio. Si testis respondeat semel interrogatus iuridice, tenetur respondere veritatem ex iustitia commutatiua . Probatur. Quia suo mendacio factum est vt innocens condemnaretur, ergo tenebitur ad restitutionem damni. Patet consequentia. Quia ex iustitia commutatiua tenetur vnusquisque non facere actionem ex qua sequitur damnum proximi, si tamen sine suo incommodo notabili possit vitare. Hinc sequitur ea dem ratione quod testis in isto casu tenebitur restituere iudici vel fisco bona ad quae habebant ius ante sententiam, si ex eius falso testimonio forte amittunt illa: non tamen tenebitur restituere illa bona quae essent lucraturi ex condemnatione rei. Ratio est, quia ad illa non habent ius nisi mediante condemnatione rei: & quia testis non tenebatur ex iustitia commutatiua concurrere ad condemnationem rei, non tenebitur restituere fisco poenam quam reus esset soluturus: sicut etiam ipse reus non tenetur restituere illam poenam, etiam si suo mendacio eripuerit a condemnatione. Itaque habe mus, magnam esse differentiam inter occultationem & silentium testis, & inter falsum testimonium quod reddit. Per hoc enim tenetur restituere: per illud autem non tenetur, quia non peccat contra iustitiam commutatiuam. Quod enim supra diximus quaest. 62. art. 7. quod tenetur restituere mutus siue non manifestans: explicauimus de non manifestante, qui tenetur ex iustitia commutatiua, siue ex officio manifestare: sicut est custos alicuius domus aut vineae. Caeterum si aliquis videat furem intrantem in domum vicini & taceat, non tenetur loqui nisi ex charitate: vnde si tacet non tenetur restituere. AD primum argumentum in contrarium respondetur, quod testis non magis tenetur manifestare veritatem constitutus in iudicio, quam antea dum esset iam vocatus iuridice: sed tamen tenetur si respondet respondere veritatem: alioquin tenebitur restituere, si ex eius falso testimonio datum est damnum alicui. Si obijciat aliquis ex cap. qui cum fure. de furtis. vbi dicitur, quod ille etiam est fur qui quaerente possessore non indicat. Respondetur, quod est intelligendum quantum ad culpam quae includitur in peccato contrario charitati & misericordiae: sicut explicatur etiam illud dictum Ambrosij. Pasce fame morientem, si non pauisti occidisti, hoc est imputabitur tibi ad culpam mors alterius, scilicet, contra charitatem non contra iustitiam. Ad secundum respondetur, quod non tenetur testis etiam iuridice interrogatus reddere testimonium veritatis cum notabili damno aut periculo proprio, nisi forte bonum publicum id postulet, aut alias obligetur ex ordine charitatis subire aliquod detrimentum, ad euitandum maius damnum proximi, praesertim in rebus altioris ordinis. Quando autem teneatur: non est praesentis loci definire, sed pertinet ad quaestionem . 26. in ista parte. Ad tertium respondetur, quod testis si adhuc potest corrigere fraternaliter proximum & prouidere boni communi, non tenetur respondere: imo tenetur respondere se non scire: neque est inconueniens quod iudex iuridice interroget: quia potest esse bellum iustum ex vtraque parte supposita ignorantia. Iudex autem ignorat per correctionem fraternam sufficienter prouideri bono communi & bono partis alterius, quae habet vicem actoris. Imo vero etiam si iudex sciat vt persona particularis, quod per correctionem fraternam potest prouideri omni incommodo: si tamen ipse iudex fuerit postulatus ab accusatore, vel a parte contraria, vt iuridice procedat: tenetur ex officio iuridice procedere: quia per accidens se habet scientia illius particularis de correctione fraterna, in ordine ad iudicium publicum. Et ita possumus dicere, quod adhuc iudex in illo casu ignorat in quantum iudex est, per correctionem fraternam posse corrigi sufficienter delinquentem: quemadmodum etiam supra diximus, quaest. 62. art. vltimo, quod non tenetur homo restituere rem alienam cum magno detrimento rerum eiusdem ordinis, & tamen iudex ipse tenetur cogere illum vt restituat, postulante parte contraria, vt fiat iudicium in foro exteriori: quia huiusmodi damnum quod patitur debitor, per accidens se habet ad considerationem iudicij. Ad quartum respondetur, quod testis non tenetur respondere iudicum etiam iuridice interroganti, quando accusator non habet nisi vnicum testem. Huius oppositum tenet Soto lib. 5. de Iustitia. quaest. 7. art. 1. Sed probatur nostrum dictum. Illa sententia est iniusta quae non habet nisi vnicum testem, ergo testis ille non tenetur respondere, etiam si iudex ex ignorantia vel ex praesumptione iuris iuste interroget. Diximus ex prae sumptione iuris: quia potest contingere quod iudex sciat vt persona particularis, quod accusator non habet nisi vnicum testem: & nihilo minus tenetur interrogare: quia ex prae sumptione iuris cuius minister est praesumitur accusator habere duos testes & legitime accusare: vnde compellitur ipse iudex interrogare. Caeterum si ipsemet iudex posset repellere illam accusationem citra scandalum , teneretur non admittere: quia vnicuique mandauit Deus de proximo suo. Ergo tenetur defendere reum qui patitur iniuriam, si id potest sine detrimento boni communis. Ad quintum. Iam diximus in praeceden tibus quod iudex non potest interrogare de persona in speciali, via inquisitionis, nisi pre cesserit infamia: vnde nec testis tenebitur respondere. ¶ Ad sextum respondetur, quod nemo tenetur denuntiare vel testificari de crimine quod ipsius fidei commissum est sub secreto: nisi forte bonum commune periclitetur. Ratio huius est: quam ponit D. Tho. art. 1. ad 2. Quia seruare secretum commissum, est iuris naturalis. Ergo iudex non potest aliquid praecipere contra hoc ius naturale. Quando vero bonum commune periclitatur, tunc ius naturale seruandi secretum amici, non habet locum: quia est aliud ius vniuersalius & fortius. Quia vnusquisque tenetur defendere bonum commune dum periclitatur. Vnde tunc etiam non interrogante iudice, tenetur homo reuelare secretum illud particulare. Ea quae diximus de secreto seruando, multo magis obligant eos quos consulunt homines ad salutem spiritualem & corporalem: vt sunt Theologi & Medici & Iurisperiti. Ratio est, quia alias tolleretur de medio vniuersalissimum quoddam refugium miserorum, quod est necessarium reipublicae, scilicet consultatio ad medendum sibi in suis miserijs. Vnde sequitur, quod non nisi pro vitando notabili reipublicae detrimento debent reuelare eiusmodi secretum. Theologus vero si consulitur in ordine ad sacramentum poenitentiae, in nullo casu potest reuelare. Nam de confessarijs nihil hic definimus. Constat enim quod iure diuino tenentur seruare sigillum in omni euentu absque exceptione. Notandum denique quod patres & filij & omnes qui sunt in recta linea non admittuntur in iure ad testimonium contra se ipsos, etiam si veniant voluntarij ad testificandum. Hoc habetur expresse. 4. quaest. 3. §. Item parentes. & in. l. parentes. C. de testibus. Praeterea etiam fratres & sorores, gener & socerus, vitricus & nouerca, priuignus & priuigna, patruus & patruelis, auunculus vel nepos ex fratre vel sorore admittuntur quidem vt testes contra se inuicem, non tamen possunt compelli ad testificandum. Hoc patet vbi supra in. l. Iulia. ff. de testibus. & communis sententia Iurisperitorum extendit hoc ipsum ad coniuges. Ratio horum omnium fundatur in iu re naturali. Nam bonum patris & bonum filij est quasi idem bonum . Vnde sicut nemo est testis contra seipsum, ita nemo admittendus est testis contra patrem aut econuerso . Alij vero gradus recitati ita sunt inter se coniuncti etiam ad bonum reipublicae, vt nefas sit illos compellere ad testificandum contra se inuicem. Praedicta vero sunt intelligenda dummodo bonum commune non periclitetur. Tunc enim praedicti gradus tenentur testificari & possunt compelli , si non sint alij testes. Vt v. g. in casu haeresis, & in casu laesae maiestatis: praesertim cum haec crimina sunt in fieri. De qua re vide capit. si audieris. 23. quaest. 5. & Syluestrum in verb. testis. quaest. 1. atque hactenus de secunda parte. IN tertia parte dicendum est de teste. Dubium primum sit, an cum dubitat testis. An iudex interroget iuste vel non, teneatur respondere? Pro parte negatiua arguitur primo. In tali casu reus non tenetur respondere, vt diximus quaest. 69. art. 1. & 2. in prima parte tractatus, ergo neque testis. ¶ Arguitur secundo. Dubium ipsius testis potest oriri ex varietate opinionum, & tunc non tenetur testis sequi opinionem iudicis, sed poterit sequi contrariam. Ergo non tenebitur respondere. ¶ Sed arguitur in oppositum pro parte affirmatiua. In dubijs melior est conditio possidentis, sed iudex est in possessione praecipiendi testi, vt respondeat: ergo testis tenebitur respondere. Quemadmodum mulier quae dubitat an iste sit suus vir, tenetur reddere debitum petenti. Vt est definitum in c. Inquisitioni. de sent. excom . De ista quaest. disputat Soto in relect. citata membr. 3. q. 2. PRO decisione sit prima conclusio. Si in tali casu nullum detrimentum sequitur alicui ex tali testificatione, tenetur homo testificari. Probatur argumento facto pro parte affirmatiua. Secunda conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum testi vel reo vel alicui testium, & ex silentio testis non sequitur aliquod detrimentum alicui, tenetur non respondere: & potest dicere se nescire. Probatur. Nam in dubijs tutior pars est eligenda. Tertia conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum reo, & ex silentio sequatur aequale detrimentum actori: tunc etiam debet tacere vel dicere se nescire. Ratio est ex illa regula iuris: cum partium iura sunt obscura, reo potius fauendum est quam actori. Eo vel maxime quod reus est in possessione, ergo in dubio melior erit conditio possidentis. ¶ Quarta conclusio. Si detrimentum quod sequitur actori ex eo quod testis non testificatur est notabiliter grauius, quam detrimentum quod sequitur reo ex testificatione, tenebitur testis testificari in casu posito. Vt v. g. si honor vel vita actoris periclitatur: reus autem solum incurrit damnum rerum temporalium. Et rursus si omnia bona temporalia actoris, quae sunt magni momenti pereunt: reus vero mediocrem quandam iacturam facit rerum temporalium , tenebitur testis testificari. Ratio huius est, quia ex duobus malis minus est eligendum, vt habetur in cap. duo mala. 13. dist. decreti ex Concil. Toletano. 8. Et est Arist. 2. Ethic. cap. 9. Sed aduertendum est opus esse prudentia ad iudicandum quod nam damnum est notabiliter grauius in actore quam in reo. Ex hac quarta conclusione sequitur corollarium certissimum, quod si ex silentio testis bonum commune periclitatur: tenetur testificari in illo casu. ¶ Ad argumenta respondetur. Ad primum nego consequentiam . Quia multo durius est obligare aliquem, vt dicat contra se ipsum, quam vt dicat contra alium. Item damnum quod sequitur actori ex silentio rei potest ipse reus restituere. At vero damnum quod sequitur actori ex silentio testis, non est in potestate eius restituere. Et propterea non est mirum quod aliquando testis teneatur respondere, quando non tenetur ipse reus. ¶ Ad secundum respondetur, quod ita verum est, quod testis non tenetur sequi opinionem iudicis interrogantis: sed poterit sequi non solum opinionem sibi probabiliorem, sed etiam aeque probabilem, dummodo seruet documenta data in conclusionibus. Ad argumentum pro parte affirmatiua respondetur , quod simili ratione potest probari secunda & tertia conclusio. Nam & reus est in possessione, ergo in dubio fauendum est illi. Caeterum ad argumentum in forma respondetur nego minorem , non enim est in possessione iudex ad interrogandum in illo casu particulari. Soto vbi supra, plurima docu menta profert, vt ostendat quando teneatur subditus obedire Praelato dubitans an Praelatus iuste praecipiat. Sed tamen nos breuiter praeter documenta data in conclusionibus , vnum proferimus satis vtile. Quotiescunque subditus praecipitur facere aliquid in cuius exercitio se habet vt instrumentalis causa in ordine ad effectum principalis agentis, tenetur obedire: etiam si dubitet, quod praelatus iuste praecipiat. Vt verbi gratia, miles qui dubitat an bellum sit iustum vt procedit a Rege, tenetur nihilominus militare, si praecipitur a Rege vt militet: quia ad officium militan di non pertinet examinare causas iustitiae belli: hoc enim est principalis agentis. Quapropter si miles non est certus, quod bellum est iniustum, tenetur militare. At vero testis est causa principalis testificandi in ordine ad condemnationem rei vel absolutionem. Vnde ad illum pertinet examinare, an procedatur iuridice vel non. Et in casu dubij debet sequi documenta data. Aliud exemplum est huius doctrinae. Praedicator est causa principalis praedicandi. Vnde si praelatus praecipiat illi, vt praedicet aliquam doctrinam de qua praedicator dubitat, an sit doctrina sana: tenetur non praedicare. At vero praeco bene potest clamare edictum, etiam si dubitet, an sit sana doctrina vel non. Quia ad officium illius non pertinet examinare an sit doctrina sana vel non. DVbium secundum est. An testis qui scit se non iuridice interrogari, possit sine mendacio & sine peccato respondere & iurare, se nescire, non vidisse, &c. Ad hoc facilis est responsio ex his quae dicta sunt. quaest. 69. de reo interrogato contra ordinem iuris. ¶ Sit igitur conclusio. Omnia quae licita sunt reo interrogato contra ordinem iuris, licita sunt etiam testi, praeterquam quod reo licitum est cedere iuri suo & respondere quod fecit crimen, etiam interrogatus contra ordinem iuris. Sed hoc non erit licitum testi interrogato contra ordinem iuris: quia non est in eius arbitrio positum cedere iuri alieno: atque hactenus de tertia parte sufficiat. DVbium est in quarta parte, An quando per iniuriam factam reo vel testi, venit crimen in notitiam iudicis publice, li ceat iudici vltra procedere vsque ad condem nationem. ¶ Pro parte negatiua est vnicum argumentum ex regula iuris, scilicet ex iniuria non nascitur ius. Ergo iudex non habet ius ad procedendum vltra ex iniuria facta. ¶ Pro parte affirmatiua est aliud argumentum. Ad bonum reipublicae pertinet vt delicta semel publicata in iudicio, puniantur . Ergo etiam si ab aliquo iniuriose publicata sint, puniri debent. De ista quaestione multi multa dicunt. PRO decisione nota primo, quod iudex potest dupliciter considerari. Vno modo vt persona particularis. Alio modo vt minister reipublice fungens ipsius autoritate. Secundo nota, quod iniuria potest fieri vel a iudice vel ab alio. Tertio nota, quod iniuria potest fieri vel in ipso foro exteriori, quia est contra leges considerabiles in illo foro. Altero modo potest fieri in foro conscientiae: quia est contra leges diuinas non considerabiles in foro exteriori. Sit ergo prima conclusio. Quotiescunque iudex scit ex iniuria, quomodo libet facta alicui, procedi contra ipsum, tenetur inquantum persona particularis impedire processum fieri, si id potest sine scandalo non frangendo leges iudicis, aut contraueniendo iuri alterius partis. Probatur prima pars. Quia iudex eo quod iudex est, non deobligatur a lege communi singulis hominibus, scilicet, quia Deus vnicuique mandauit de proximo suo. Ergo vbi poterit sine aliquo impedimento & inconuenienti, tenebitur defendere innocentem. Secunda pars probatur. Nam bonum commune praeferendum est bono particulari: ergo debet procedere iudex secundum allegata & probata, si aliter non potest defendere reum . Tertia pars probatur. Nam non sunt facienda mala, vt inde eueniant bona, ergo non est facienda iniuria vni parti, vt altera ab illa eripiatur. Secunda conclusio . In republica Christiana si iudex sciat iniuriam factam esse reo, ex reuelatione confessionis sacramentalis, & hoc posse probari in iudicio, tunc iudex non potest vltra procedere: sed tenetur omnia acta reponere. Probatur ista conclusio . Quia maius scandalum est & magis perniciosum, vt ex tali fundamento sacrilego vltra proce datur, quam ex eo quod reus non puniatur. Arcerentur enim homines a sacramento confessionis , si illa via licitum esset iudicibus condemnare peccatores. Item est alia ratio. Nam id quod confessarius scit in confessione, cognoscit secretissime loco Dei, sed per ea quae solus Deus scit, non potest condemnari aliquis in iudicio. Ergo neque per ea quae confessarius scit. ¶ Tertia conclusio . Si iudex vt persona publica iniuriam facit reo vel testi, scilicet, quia non procedit iuridice & hac via accipit cognitionem alicuius criminis, tenetur non vltra procedere: sed debet reponere omnia acta ab actione iniuriosa. Haec conclusio habetur in ca. qualiter & quando . 1. de actionib. Vbi Innocent. III. multis rationibus ostendit, ita faciendum esse. Quarum vna est, quia ex his quae inordinate sunt acta, non potest ordinabiliter agi. Vide Soto in relect. citata membr. 3. q. 1. conclu. 5. qui quidem tenet istam sententiam . Sed ait grauem iniuriam necessariam esse, vt iudex teneatur reponere acta. Sed tamen rationes Innoc. III. probant quam libet iniuriam, quae sit peccatum mortale, sufficere, vt vltra non procedat iudex. Alij vero Theologi moderni dicunt , quod etiam si iniuria grauis sit facta a iudice, tamen si crimen est enorme quod manifestum est in iudicio, potest & tenetur iudex vltra procedere ad vitandum scandalum reipublicae, Soto vbi supra ait, quod forte ita licitum est. Nobis tamen oppositum videtur certum. Ratio est, quia non est licitum occidere innocentem pro salute totius reipublicae, sed ille reus est innocens, qui non probatur legitime esse nocens. Ergo non debet occidi ad vitandum scnadlum illud. Alij vero dicunt quod postquam sua confessione reus conuincitur esse nocens, etiam si confessio sit iniuste extorta per tormenta: potest iudex procedere propter bonum rei publicae. Sed tamen ista sententia mihi non placet, quia confessio conuincens in iudicio debet esse legitima & voluntaria & nequaquam per vim extorta. Quemadmodum si latro minando mortem alicui, nisi dederit pecunias, non accipit dominium pecuniarum : etiam si alius dederit, sed tenetur restituere: ita etiam iudex, qui per iniquam comminationem tormentorum aut etiam per ipsa tormenta extorquet inique confessionem , non acquirit aliquod ius ex illa con fessione contra ipsum reum , sed debet reponere omnia acta & constituere reum in sua immunitate, sicut erat ante iniuriam factam . Quia profecto est maius scandalum & magis perniciosum reipublicae, vt iudex autoritate publica abutens, iniuriam faciat in iudicio, quam quod reus per iniquitatem confessus dimittatur. Alij vero dicunt quod cum ordo iuridice procedendi sit ex legibus humanis, possunt istae leges per contrarium vsum reuocari: praesertim in commodum ipsius reipublicae. ¶ Ad hoc tamen respondetur , quod iste non est vsus sed abusus iudi cum peruersorum . Deinde respondetur , quod est contra ius naturae, vt quis condemnetur sine scientia publica legitime habita, hoc est absque iniuria facta ipsi reo a republica vel a ministro illius. Ex quo sequitur quod si processus fiat per viam inquisitionis, necesse est vt praecedat infamia iure naturae, vt supra ostendimus. Si autem fiat processus per viam accusationis , necesse est vt ad sint duo testes ad condemnationem rei vel semiplena probatio ad interrogationem & tormentum : & quamuis leges humanae multa disponant circa huiusmodi processus , tamen quaedam illarum nihil aliud sunt quam explicationes iuris naturalis: & facere contra illas, est perinde atque frangere ius naturae. Quarta conclusio . Quando iudex vt persona priuata, scilicet extra actus iudiciarios, facit iniuriam reo, v. g. dando pecuniam testibus falsis, vnde factum est vt secundum allegata & probata reus sit condemnandus , tunc iudex tenetur omnibus medijs vti ad liberandum reum, etiam cum periculo proprio, proportionato tamen respectu detrimenti , quod patietur reus si iudicetur secundum allegata & probata. Dicimus autem cum proportionato periculo: quia non tenetur iudex cum detrimento bonorum altioris ordinis, restituere reo bona inferiora. V. g. cum periculo vitae aut honoris, non tenetur restituere bona temporalia . Sed tamen tenebitur cum aequali periculo. Probatur ista conclusio sic explicata ex regulis restitutionis. Nam qui facit iniuriam , tenetur cum aequali periculo satisfacere. Sed tamen est aduertendum , quod si iudex non potest aliquo modo restituere damnum quod fecit, vel non potest sedare scandalum reipublicae: bene potest sine peccato iudicare secundum allegata & probata. Ratio est quia iudicando secundum allegata & probata facit officium reipublice, ergo ex hac parte non peccat, licet maneat obnoxius restitutioni faciendae totius damni quod patitur proximus ex eo quod per praeteritam iniuriam damnificatus est. ¶ Quinta conclusio . Quando iudex scit quod reus patitur iniuriam ab aliquo in foro exteriori, & in ipso processu iudiciali, siue qui facit iniuriam sit officialis reipublicae, siue non debet facere quod in se est inquantum est iudex, vt in iudicio manifestetur iniuria quae fit reo, neque vltra procedatur. Haec conclusio probatur. Nam iudex est custos iudicij ex officio proprio, ergo ad eum pertinet prouidere, ne quis in iudicio patiatur iniuriam. Vnde tenebitur ad restitutionem si in hac parte fuerit negligens . Ad argumentum contra partem negatiuam quatenus militat contra quartam conclusionem respondetur , quod ex iniuria non nascitur ius, sic intelligitur: quod is qui facit iniuriam non acquirit sibi ius contra iniuriatum . Non ergo iudex post iniuriam factam extra iudicium contra reum , acquir it sibi ius inquantum est persona particularis, sed potius reipublicae, & sibi vt ministro illius. Quo fit vt nullum emolumentum sibi possit accipere ex bonis condemnati . Caeterum bene potest accidere, vt ex iniuria quam quis facit vni, acquiratur ius ab alio. Vt v. g. si quis promittat Petro pecunias, vt occidat Paulum : si Petrus occidit illum acquirit ius ad illas. Similiter si quis accipit pecunias vt sit falsus testis, acquirit ius ad illas ex falso testimonio. Si autem accipiat illas vt sit verus testis, non acquirit dominium vt habetur in ca. non sane. 14. q. 5. ¶ Ad argumentum pro parte affirmatiua, quatenus militat contra secundam & tertiam conclusionem respondetur , quod magis pertinet ad bonum reipublicae, vt nullus condemnetur ex reuelatione sacramentalis confessionis, aut contra ordinem iuris naturalis ab ipso iudice publice praetermissum quam quod delicta sic cognita puniantur. Et hactenus de quarta parte. In quinta vero parte explicandum est quando teneatur testis non vocatus ex charitate testificari. DVbitatur primo, An in causis ciuilibus in quibus agitur de bonis temporalibus teneatur testis etiam non vocatus ex charitate testificari propter commodum temporale proximi? ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Testis non vocatus non tenetur testifi cari nisi ex charitate: sed ad opera charitatis: nemo tenetur nisi in graui necessitate proximi: ergo non semper tenebitur in casu posito testificari. Probatur consequentia . Quia saepe contingit , vt proximus maneat diues amisso bono aliquo temporali . Secundo , testis voluntarius vt in plurimum incurrit aliquod damnum , conciliat enim odium aut inimicitias aliquorum . Ergo non tenebitur cum tanto detrimento testificari. Tertio, ad opera charitatis maxime obligantur sacerdotes & Episcopi , sed isti sunt priuilegiati a ferendo testimonio. Ergo non est opus charitatis testificari aliquem non vocatum . PRO decisione sit prima conclusio . Quoties proximus graue detrimentum paritur in rebus temporalibus , tenetur homo vltro testificari, nisi excusetur aliqua rationabili causa. Ista conclusio asseritur a D. Tho. in arti. & probatur testimonijs ab ipso adductis. Sed est notandum , quod alia necessitas requiritur in proximo, vt quis teneatur dare illi eleemosynam: & alia requiritur vt quis teneatur defendere bona quae iam habet. Ad hoc enim non necesse est, quod proximus sit pauper & egestate prematur: sed sufficit quod mediocri quadam diligentia possit illum eripere ne patiatur detrimentum in bonis quae iam habet. Ad illud autem aliud necesse est, quod egestate prematur. Ratio est, quia ad dandum eleemosynam debeo auferre de proprijs bonis: non autem ad testificandum . ¶ Secunda conclusio. Quando homo testimonio huiusmodi vltroneo incurrit aliquod detrimentum notabile, non tenetur testificari. Probatur, quia etiam vocatus testis non tenetur cum tali detrimento testificari, ergo multo minus non vocatus. Sed nota quod detrimentum illud iudicandum est esse notabile per comparationem & proportionem ad detrimentum , quod patietur proximus si testis non testificetur. Vnde sequitur, quod si proximus est in periculo amittendi totam substantiam , tenebitur testis cum aliquali detrimento suorum bonorum temporalium testificari: non tamen cum periculo vitae vel honoris: quae proportio iudicanda semper est ex regula ordinis charitatis. Vnde patet ad primum & secundum argumentum . ¶ Ad tertium respondetur , quod Episcopi & sacerdotes etiam si sint priuilegiati, vt patet in. l. neque honore. C. de episc. & cleri. & in. c. quanquam . 14. q. 2. tamen cum opus fuerit illorum testimonium , tenentur ex charitate testificari: dummodo sacerdotes id faciant de licentia sui episcopi. DVbium secundum est. An in causis criminalibus teneatur quis testificari vltro. Prima conclusio. Quando testimonium est necessarium ad liberandum innocentem aut eum qui iniuste patitur, tenetur homo vltro testificari. Ista conclusio est Diui Tho. & probatur eisdem rationibus a fortiori, quibus probata fuit prima conclusio dubij prae cedentis. Sed intelligenda est conclusio si homo potest testificari absque periculo suo notabili: quod quidem periculum iudicandum est secundum prudentiam & regulas ordinis charitatis esse notabile vel non. Secunda conclusio. Etiam si homo sciat, quod ex testimonio suo cum defendit innocentem, condemnabitur iniquus accusator aut falsus testis, tenetur nihilominus testificari. Probatur ista conclusio. Nam quod in illo casu iniquus accusator condemnetur , est effectus per accidens defensionis innocentis . Ergo propter illum effectum per accidens, non tollitur obligatio defendendi innocentem . Quod si quis contra obijciat: quod si ipsemet innocens non tenetur se defendere cum periculo vitae aggressoris. Ergo neque testis tenebitur illum defendere cum tanto periculo. Negatur consequentia . Quia ipse innocens potest cedere iuri suo propter actum excellentissimum patientiae. At vero testis non potest cedere iuri alieno (ad quod defendendum obligatur ex charitate) propter effectum illum per accidens consequutum. Sed quaeritur. An testis manebit irregularis si accusator occiditur. Respondetur, quod si ille fuit testis directe vel indirecte de crimine accusatoris, manebit irregularis: quia fuit testis in causa sanguinis. Si autem suo testimonio nihil aliud fecit, quam ostendere innocentiam falso accusati, non manebit irregularis: sicut neque ille de quo supra diximus in materia de homicidio, qui clamat vt defendatur pater suus, non manet irregularis: etiam si occidatur aggressor ab alijs qui tulerunt auxilium defensionis. Ratio istorum est. Quia ad incurrendam irregularitatem, necesse est vt amittatur mansuetudo ecclesiastica. Haec autem non amittitur nisi quando aliquis vel consu lit vel exhortatur vel quomodolibet concurrit directe vt causa moralis ad occisionem alicuius, vel propria operatione truculenta occidit aliquem, etiam si sit defendendo alium. ¶ Tertia conclusio. Quando accusator accusat ex praecepto. Vt v. g. quia tenetur defendere innocentem, aut rempublicam . Tunc etiam testis tenetur vltro se offerre ad testificandum. Probatur quia quae ratio obligationis obligat accusatorem ad accusandum , multo magis obligabit testem, quanto cum minori periculo potest testificari quam accusator accusare. Haec conclusio asseritur & explicatur hic a Caietano. Sed aliqui excipiunt ab hac vniuersali, quando accusator accusat in propria causa, etiam si teneatur ex prae cepto accusare, dicunt quod testis non tenetur vltro testificari. Ratio illorum est, quia tunc accusator habet rationem aggressoris non defensoris. Sed tamen nobis nulla ratione videtur haec exceptio facienda. Quia in tali casu non sua sponte aggreditur accusator ipsum reum, sed ex obligatione praecepti: vt defendat suum honorem aut vitam. Quapropter accusatio illius habet rationem defensionis potius quam aggressionis. Sed tamen intelligenda est conclusio , quando re ipsa accusator tenebatur accusare seclusa omni ignorantia etiam inuincibili. Alias enim si obligatio accusandi oritur in accusatore ex conscientia erronea, non tenebitur testis testificari: nisi habeat eandem ignorantiam. Quarta conclusio. Quando accusator non tenetur accusare: & tamen licitum est illi accusare: non tenetur testis vltro se offerre ad testificandum. Haec conclusio est D. Tho. in artic. Vbi inquit, quod cum agitur de condemnatione alicuius: nemo tenetur vltro testificari, etiam si periculum immineat accusatori. Et ratio D. Thom. est. Quia ipse accusator sponte se introduxit in hoc periculum: reus autem etiam inuitus patitur. Ergo in tali casu licitum est fauere ipsi reo non testificando. Item est alia ratio. Quia antequam accusator accusaret, non tenebatur testis reuelare crimen proximi. Ergo nec post accusationem tenebitur vltro testificari. Patet consequentia: quia ipse accusator est omnino voluntarius aggressor. Ergo sua accusatione non obligat testem ad testificandum: sicut non obligat ad aggrediendum . Ista conclusio est intelligenda, nisi forte testis promiserit accusatori se testificaturum: aut honor accusatoris sit magni momenti in ordine ad rempublicam : tunc enim tenetur testis reddere testimomium partim ex fidelitate, si promisit: partim ex charitate & pietate patriae. ¶ Quinta conclusio. In eodem casu quando accusator licite accusat, licitum etiam erit testi reddere testimonium etiam si non sit vocatus a iudice. Probatur, quia eadem ratio quae licitam facit accusationem , faciet licitam testificationem . Est enim accusatio odiosior quam testificatio. Ista conclusio est intelligenda per se loquendo & absolute quantum est ex parte testificandi & accusandi. Caeterum possunt esse aliquae circunstantie quae obligent testem tacere, etiam si accusator licite accuset. Vt v. g. si testis iurauerit se non testificaturum : nisi quando teneatur testificari. Item si reus accusatus sit coniunctus testi aliqua necessitudine amicitiae: ita vt videatur ingratus, si cum posset non testificari contra amicum , testificatus est. ¶ Vltimo in isto articulo. Nota circa solutionem ad secundum , vbi docet D. Tho. quod iure naturae tenemur seruare secreta: quod non est peccatum mortale ex genere suo reuelare secretum. Ratio est, quia reuelare secretum tantum est per se loquendo contra virtutem fidelitatis, contra quam nunquam peccatur mortaliter: nisi simul adiungatur alterius speciei obiectum morale. Quemadmodum veracitas nunquam obligat ad mortale, nisi per hoc quod qui mentitur, frangit etiam praeceptum alterius virtutis. # 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum sufficiat duorum vel trium testimonium. AD Secundum sic proceditur. Videtur quod non sufficiat duorum vel trium testimomium . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictum duorum testium . Legitur enim 3. Reg. 21. quod Naboth ad dictum duorum testium falso condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit. ¶ 2 Praeterea. Testimonium ad hoc, quod sit credibile debet esse concors. Sed plerunque duorum vel trium testimonium in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam. ¶ 3 Praeterea + { 2. q. 4. ca. praesul. aliqui codices habent hoc cap. in quaest. 5. }, Secunda quaestione quinta dicitur: Presul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autem Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romae nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorum condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium. SED contra est, quod dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testium peribit qui interficietur. Et infra 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. RESPONDEO dicendum, quod secundum Philosophum in 1. + { Li. 1. c. 3 circa prin. & cap. 7. circa finem . tom. 3. } Ethicorum, Certitudo non est similiter quaerenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituuntur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eo quod sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quae vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus a veri tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem contineat dictum multorum , quam dictum vnius. Et ideo cum reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quod dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus comprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1. + { Li. 1. tex. 2. tom. 2. } de Caelo: Omne totum in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cum duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinem , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: "Funiculus triplex difficile rumpitur." + { Tract. 36. in Ioan. in vlti. pagina ante finem. to. 9. } Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quod in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis. AD primum ergo dicendum, quod quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquum , cum scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, que probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt + { In corp. articuli. } dictum est. AD secundum dicendum , quod discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quae variant substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen praeiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint aequales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quam ad condemnandum , nisi forte in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si vero testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causae, vel ex conditione negotij & dictorum. Multo autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimode motus esse ad respondendum. Si vero sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiam facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia non praeiudicat testimonio: quia homines non conseruerunt circa talia multum solicitari, vnde facile a memoria elabuntur. Quinimo aliqua discordia in talibus facit testimonium credibilius, vt + { Hom. 1. paulo post princ. Incipit haec homil. Oportuer at nos quiem. to. 2. } Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus concordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamen prudentiae iudicis relinquitur discernendum. AD tertium dicendum, quod illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiae Romanae, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primo quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quam multis testibus. Secundo, quia homines qui habent de alijs iudicare, saepe propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertio, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiae & autoritati, quod est periculosius, quam in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Rationabiliter institutum est iure diuino & humano quod dicto testium stetur in iudicio. ¶ Secunda conclusio. Requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinem ternarius. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo, An iure naturae vel diuino requirantur vel sufficiant duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primo. Nam in. l. omnium. C. de testamentis, dicitur: quod est sufficiens vnius exi miae autoritatis testimonium . Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex communi vsu iudicum , qui solo testimonio custodis montium condemnant caedentes ligna in syluis vetitis. Secundo arguitur ex. c. paruulos. &. c. cum itaque. de consecratione . dist. 4. vbi a Greg. 4. & a Leone. 1. diffinitur paruulos a parentum cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli. Tertio. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testium quam binarius & ternarius, ergo iure naturae non sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana non potest derogare iuri naturali. Antecedens probatur ex. c. praesul. & ca. nulla. 2. q. 4. quorum canonum dicta refert D. Tho. in art. 3. & assignat triplicem rationem illorum Decretorum in solutione ad tertium . Item etiam in. l. hac consultissima . C. de testam. Et Instit. eod. tit. §. sed cum paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1. Part. 6. & in. l. 3. Taur. exiguntur septem testes in testamento obsignato, ergo iure naturae non sufficiunt duo vel tres. Et confirmatur . Nam Alex. 3. in. c. cum esses. de testam. videtur reprobare praedictas leges, tamen ipse concludit tandem, quod testamenta quae parochiani cum suo presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexander ponit tres testes esse necessarios ad firmitatem testamenti signati, ergo non sufficiunt iure naturae duo vel tres. ¶ Quarto. D. Tho. in art. ait, rationabiliter institutum esse iure diuino & humano, ergo non est iure naturae necessarius binarius testium . Patet consequentia . Quia quod iure naturae necessarium est non est institutum aliqua lege, sed potius inditum & insitum. PRO decisione sit prima conclusio . Quando non agitur de condemnatione alicuius, sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet prae sumitur verax quandiu non probatur mendax , ergo vbi non est periculum alicuius tertij potest acceptari vnius testimonium. Et isto modo dantur in Hispania prouisiones quaedam quae dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quando ita expedit bono communi . Et si aliquis obijcit, ergo etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis, quando ita expedit bono communi. Respondetur , quod non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus testis. Nemo enim posset in republica esse tutus. Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturae requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomae est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturae constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quod melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quod sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturae. Quarta conclusio. Iure naturae sufficiunt duo testes ad condemnationem alicuius. Ista conclusio probatur primo a posteriori, quia multae respublicae bene institutae condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo iure naturae non requiritur maior numerus. Consequentia patet. Nam alias tales respublicae peccarent contra ius naturae. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. "In ore duorum vel trium peribit qui interficietur." Item cap. 19. "In ore duorum vel trium testium stat omne verbum," ergo non est contra ius naturae. Sed valde notandum est quod dicit D. Thomas in. 1. 2. quaest. 94. art. 5. ad tertium, quod dupliciter aliquid dicitur esse de iure naturae. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui. Alio modo quia natura circa contrarium illius nihil determinat. Vt v. g. dicimus quod iure naturae omnis homo est liber: & quod iure naturae omnia sunt communia: quia ius nature non determinauit quod ista bona essent particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed haec iure gentium introducta sunt. Dicimus ergo ad propositum, quod haec quar ta conclusio intelligenda est hoc secundo modo: sed tertia conclusio primo modo. Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutum est iure diuino circa numerum testium prae ter id quod erat de lege naturae. Probatur ex communi proloquio Theologorum, quod in lege gratiae nullum est praeceptum diuinum superadditum naturae, praeter praecepta virtutum Theologicarum & consequentia ad illa quae pertinent ad esse gratiae. Vt v. g. prae ceptum de inuocanda diuina misericordia, & praeceptum poenitentiae virtutis & humilitatis: quae omnia praecepta semper fuerunt & in lege naturali & in lege veteri necessaria ad salutem aeternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiae. Caeterum specialia praecepta legis gratiae hoc tempore quando iam explicata est, sunt praecepta de sacramentis: quae Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quaest. 108. vbi sup. vbi dicit, quod lex noua in exterioribus illa solum praecipere debuit, per que in gratiam introducimur, ergo circa numerum testium nullum praeceptum instituit. Ex quo sequitur, quod cum Matth. 18. & Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testium testimonij, non est preceptum nouum diuinum: sed est confirmatio iuris naturalis: sicut etiam in alijs fecit Christus Matth. 5. "Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo." Et tamen hoc de iure naturali erat praeceptum . Ad primum argumentum respondetur, quod in fauorem vltimae voluntatis statuit illa lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere haeredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notandum est, quod ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa haereditatem, tamen illa condemnatio est circa bona temporalia: circa quae ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonum publicum quod Princeps sit tantae autoritatis circa testamentum confirmandum , ideo ipsa respublica transfert dominium haereditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundum voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quod talis condemnatio si fiat in re leui licita erit: vt diximus in secunda conclusione : non autem in re graui, vt diximus in tertia conclusione. Ad secundum respondetur, quod in illis capitibus non agitur de condemnatione alicuius: sed agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerum iam esse baptizatum . Ad tertium iam patet ex notabili circa quartam conclusionem . Potest enim lex humana addere ad numerum testium qui sufficiebat iure naturae considerando ius naturae illo secundo modo. Ad confirmationem vero ex Alexan. 3. quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: quod ibi Pontifex loquitur de legatis pijs, quae ecclesijs relinquuntur, ad quod legatum non requiruntur tot testes etiam secundum leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet, quia in. c. citato non statuit Pontifex duos vel tres testes: sed cum parocho duos vel tres testes. At vero in legatis pijs sufficiunt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi nulla fit mentio parochi. Respondetur ergo secundo cum multis Iurisperitis, & Cano lib. 6. de locis. c. 8. quod Alex. 3. ferebat leges subditis sibi in foro ciuili. Respondebat enim Episcopo Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Caesareas: sed tamen neque abrogauit illas in toto populo Christiano. Et si quis contra obijciat, quod ibi dicit Pontifex alienum esse a diuina lege & a sanctorum Patrum institutis, & a generali ecclesiae consuetudine: vt requiratur tantus numerus testium , & quod propterea dixit praescriptam consuetudinem improbamus. Respondetur quod alienum non significat ibi idem quod contrarium . Sed significat non necessario conforme legi diuinae. Diuinam autem legem appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19. quod fuit quasi explicatio legis naturae. Tertio respondetur , quod Alexan. solum statuit, quod non vniuersaliter habet verum, quod in omni testamento etiam quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes. Nam in villulis non potest haberi facile tantus numerus testium , & ita sufficit ibi praesentia parochi cum duabus personis fidedignis. Et hoc vbique seruatur etiam secundum leges ciuiles. Ad quartum negatur consequentia . Quia quaedam instituuntur legibus humanis, etiam si iure naturae constent apud sapientes, vt conclusiones deductae per bonam consequentiam : eo quod talis consequentia non est vsque adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis. DVbium secundum est, An licitum sit iudici per tormenta veritatem exigere a reo & testibus: &, An tale testimonium valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primo. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationem , quae fit vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam si sunt duo testes per quos conuincitur reus, iniqua est excruciatio per tormenta, ergo nullo modo licita est. Probatur antecedens. Nam tormenta ordinantur ad inquirendum veritatem criminis, ergo vbi iam constat de veritate perperam adhibentur tormenta. Secundo . Testis non est in culpa, ergo nullo modo est torquendus . Confirmatur . Multi eligunt potius falsum testimonium contra se dicere: quam pati cruciatus immanissimos. Tertio, alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem confiteantur , ergo medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita esse tormenta. PRO decisione sit prima conclusio . Erroneum est, aut certe valde temerarium in fide negare tormenta esse licita. Probatur, quia alias iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiae catholicae etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam veritatem. ¶ Secundo probatur ex Eusebio Papa in epistola ad episcopos Galliae: & habetur in cap. illi qui. 5. quaest. 5. vbi expressissime approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quod in ipso causae initio non sunt adhibenda tormenta. ¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August. vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in corpore iuris de quaestionibus, hoc est tor mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimen statim puniatur: potest adhibere tormenta ad torquendum reum: etiam duobus testibus conuictum . Pro cuius intelligentia nota, quod reis crimina confessis negatur appellatio: alijs vero etiam conuictis per testes, conceditur appellatio. Vt patet in l. 2. C. quorum appellationes non recipiuntur . Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu praedicto, quia est periculum in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus non possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cum necesse fuerit ad bonum commune vt etiam reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonum commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque iniuriam facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniuste appellat, & cum damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Non est licitum torquere reum etiam conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes & legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nam tunc iustissime appellat reus a iudicis sententia, ergo iudex inique agit impediendo appellationem eius per tormenta. Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantum habet rationem rei. Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse alicui negotio, & posse testificari: tunc Petrus nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatem , quia merito praesumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundum argumentum , scilicet, quod testis inquantum testis non debet torqueri, quia vt sic, non habet culpam . Ceterum quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere leges sibi praescriptas, & ita non peccabunt. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , distingo maiorem: aut per sententiam diffinitiuam , & sic concedo: aut per sententiam inquisitiuam veritatis: & ita nego maiorem. Nam sufficit vnus testis cum accusatore ad interrogandum reum , & si opus fuerit ad torquendum illum. Ad confirmationem respondetur , nego conseq uentiam . Et ratio est, quia aliquando confessio rei est necessaria bono communi : vt diximus in secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet ex quarta conclusione. ¶ Ad tertium nego consequentiam: quia in humanis iudicijs non potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs. Neque propterea negligi debet certitudo que potest haberi per testes & per tormenta: quando opus fuerit. Sed superest soluere vnum argumentum contra secundam conclusionem: quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l. edictis. ff. de quaestionibus. & Eusebius vbi supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendam veritatem, quae nondum est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, inique agitur torquendo ipsum reum. Propter hoc argumentum aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionem . Sed tamen respondetur ad argumentum , quod Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquendo . At vero vbi ad bonum commune expedierit: vt cito reus puniatur, prudenter facit iudex adhibendo tormenta, ne post confessionem rei ante tormenta, locum habeat appellatio. DVbitatur tertio circa solutionem ad secundum de concordia testium , An requiratur concordia testium circa factum singulare, vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debent testificari de eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testium circa factum singulare eatenus requiritur, quatenus crimen fiat manifestum sufficienter : sed non minus, imo magis aliquando manifestatur crimen per plures testes circa actus singulares, quam per duos circa vnum actum singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idem factum facilius possunt ex condicto falso conuenire, quam sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdem speciei. Caiet. in comment . super istum artic. dicit primo, quod regulariter loquendo requiruntur duo testes circa idem factum ad condemnandum reum. Secundo dicit, quod inter religiosos sufficiet ad condemnandum aliquem de furto, quod multi testes singulares singula furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundum iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam ad puniendum quam ad salutem animae & regularis obseruantiae fauorem, ideo tolerabile videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo. Tertio dicit, quod ipse reus non tenetur acceptare talem sententiam , & propterea procedendum erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnum singulare, quod illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendum est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si non praecessit infamia, non poterit procedi per viam inquisitionis. PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, & probatur argumento facto pro parte affirmatiua, & ex vsu communi omnium tribunalium. Secunda conclusio. In quibusdam criminibus specialiter perniciosis reipublicae, circa quorum probationem ex natura facti non possunt moraliter loquendo inueniri duo testes circa idem factum : iusta esset lex quae statueret sufficere testes singulares in maiori tamen numero, quam binario vel ternario. V. g. in vitio Sodomiae aut Simoniae vel vsurae, & multo magis in crimine haeresis. Haec conclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiam , quia necesse est huiusmodi crimina perniciosa aliquando puniri: sed moraliter est impossibile inueniri duos contestes eiusdem facti, ergo sufficiunt singulares, maxime si multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factum . Sed notandum, quod circa hanc quaest. est magna concertatio inter Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu. 5. vbi concludit iustam esse legem. & tit. 2. lib. 8. ordin. Regal. ad puniendum vsurarium ob crimen vsurae in communi admittuntur testes singulares. Sed ille dicit non satis esse ad condemnandum illum de aliqua vsura certae cuiusdam quantitatis. Dicit etiam quod si testes sint in multo numero, erit sufficiens testimonium illorum : & ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequens Baldum & alios, quod testes singulares sufficiunt ad probandum aliquem esse haereticum , etiam si singuli testificentur distinctas haereses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamen Theologis sufficit, non esse semper necessariam exactissimam copiam testium circa factum singulare. Imo vero neque concordiam circa actum singularem, quando agitur de crimine vel de positione aliqua in communi . Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege. Ad argumentum pro parte affirmatiua quatenus facit contra secundam conclusionem respondetur , quod aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie delicti, etiam si non probetur in singulari Item etiam quanuis non sint duo testes vnius actus singularis: sed tamen illud factum singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter confirmatur multitudine testium circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est contra primam conclusionem respondetur, quod quanuis sit aliquando licitum quod in secunda conclusione dicitur, tamen est quasi exceptio quaedam a regula vniuersali & communi iure: quae fieri non debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Caeterum furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari, & sufficienter prouidetur bono communi , si quando comprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt caeteri timorem habeam. Denique nota in hoc articulo secundum dictum Caietani: quod religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiam absolutam, sed per conditionalem si ipse velit acceptare sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si negauerit manebit liber a poena furti. # 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum alicuius testimonium sit absque eius culpa repellendum. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quod alicuius testimonium non sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in poenam infligitur, quod ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed poena non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quod nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam. ¶ 2 Praeterea. De quolibet praesumendum est bonum, nisi appareat contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet, quod verum testimonium dicat. Cum ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam culpam, videtur quod nullius testimonium debeat repelli nisi propter culpam. ¶ 3 Praeterea. Ad ea quae sunt de necessitate salutis, nullus redditur non idoneus nisi propter peccatum . Sed testificari veritatem est de necessitate salutis, vt supra + { Art. 1. huius quaest. } dictum est: ergo nullus debet excludi a testificando nisi propter culpam. SED contra est, quod + { Grego. in registro libro. 11. c. 54. a medio. Et habetur. 2. quaest. 4. c. Praesul. non procul a fine. } Gregor. dicit, & habetur 2. quaest. 4. Qui a seruis suis accusatus est episcopus, sciendum est quod minime audiri debuerunt. RESPONDEO dicendum, quod testimonium sicut + { Ar. prae ced. } dictum est, non habet infallibilem certitudinem , sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimonium inefficax. Redditur autem probabile, quod aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu (sicut patet de inimicis & personis coniunctis & domesticis) vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est quod de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quod testimonium alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa. AD primum ergo dicendum, quod repellere aliquem a testimonio, magis pertinet ad cautelam falsi testimonij vitandi quam ad poenam. Vnde ratio non sequitur. AD secundum dicendum, quod de quolibet praesumendum est bonum, nisi appareat contrarium , dummodo non vergat in periculum alterius, quia tunc est adhibenda cautela, vt non de facili vnicuique credatur, secundum illud 1. Ioann. 4. "Nolite credere omni spiritui." AD tertium dicendum, quod testificari est de necessitate salutis, supposita testis idoneitate & ordine iuris. Vnde nihil prohibet, aliquos excusari a testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundum iura. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Iure aliquorum testimonium repellitur, aliquando quidem cum culpa, aliquando sine culpa. COMMENTARIVS. DVbitatur, An licitum sit reo obijcere crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima conclusio. Obijcere testi crimen falsum nunquam est licitum. Ista conclusio patet, quia mentiri est intrinsece malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantum peccatum veniale dicemus dubio secundo. Secunda conclusio. Obijcere testi crimen verum, quando hoc non conducit ad repellendum eius testimonium, semper est peccatum contra charitatem & iustitiam. Ratio est, quia talis obiectio habet rationem vindictae tantum, & non defensionis. Tertia conclusio. Quando testis falsum testificatur: licitum est obijcere illi vera crimina ad refutandum eius testimonium, siue crimina sint publica siue secreta. Probatur conclusio. Nam talis obiectio habet proprie rationem defensionis cum moderamine inculpatae tutelae: quemadmodum quando quis occidit hominem cum moderamine inculpatae tutelae in sui defensionem . Ex quo sequitur, quod ista conclusio habet etiam verum quando testis ex ignorantia inuincibili dicit falsum testimonium contra me: eo quod licitum est me defendere ab inuasore qui ex ignorantia inuincibili me inuadit. Quarta conclusio. Idipsum etiam est licitum, quando testis dicit testimonium verum contra me: sed tamen contra ordinem iuris vel in foro exteriori vel in foro conscientiae. Probatur. Nam ille testis dicendo verum facit mihi iniuriam, ergo licitum est me defendere. Sed quaeret aliquis, An sit licitum in eodem casu dicere testi, quod dicit falsum vel mentitur. Quidam moderni dicunt licitum esse vtrumque, eo quod distinguunt dupliciter dici falsum, & dupliciter aliquem mentiri. Vno modo speculatiue: alio modo practice. Speculatiue quidem, quando aliquis dicit contra mentem speculatiuam aliter quam est a parte rei. Practice vero, quando dicit aliquid contra mentem practicam veram, quae dictabat non esse aliquid dicendum : etiam si esset verum speculatiuum. Dicunt ergo quod in casu posito testis ille dicit falsum practice, & mentitur practice. Alij vero dicunt, quod ille testis in casu posito dicit falsum, scilicet practice: sed nullo modo mentitur. Nos autem breuiter dicimus, quod eadem est ratio dicendi falsum & mentiendi quantum ad hoc, quod sicut falsum dicitur practice & speculatiue: ita etiam mendacium. Sed dicimus quod siue ista distinctio sit vera siue non, nunquam erit peccatum mortale dicere testi in casu posito quod dicit falsum & mentitur: dummodo verbum mentitur non significet iniuriam specialem, vt apud Hispanos. Tunc enim erit peccatum mortale: si sufficienter refutetur testimonium iniqui testis, dicendo illi: non ita est, falsum dicis: & dicatur illi, mentiris. Quinta conclusio. Licitum est obijcere testibus verum testificantibus etiam secundum ordinem iuris vera crimina etiam occulta, si tamen probari possunt, & probata testem refutare. Probatur. Quia iure conceditur reo illa obiectio, vt se defendat, ergo licita est. Secundo. Ille testis non tenebatur testificari. Si timebat obiectionem illam sibi opponendam, tum quoniam eius testimonium erat inutile, tum etiam quoniam cum tanto detrimento sui honoris, non tenebatur testificari, ergo sibi imputet si talis obiectio sibi fiat ab ipso reo defendente se iuridice. Tertio. Reus in tali casu non tenetur respondere iudici suum crimen, ergo pari ratione poterit refutare testem. Antecedens probatur. Quia interrogatio iudicis ad ipsum reum facta, non est legitima, nisi ex falsa praesumptione, scilicet, quod iudex putat testes esse legitimos. Notandum tamen est, quod non pro quolibet detrimento quod reus patitur, licitum erit illi quodlibet crimen etiam infame obijcere testi, sed seruato ordine charitatis intelligenda est conclusio quinta. DVbium secundum est, An semper sit mortale peccatum obijcere falsum testimonium testificanti falsum crimen, vel testificanti contra ordinem iuris. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Peccatum mortale est reddere malum pro malo, maledictum pro maledicto. Et confirmatur. Peccatum mortale est repercutere eum qui percussit, & cessat iam a percussione, ergo erit peccatum mortale dicere falsum crimen aduersus criminatorem. Secundo. Peccatum mortale est omne mendacium perniciosum: sed illud mendacium est tale, ergo &c. Soto lib. 5. de iustit. quaest. 7. art. 3. ait mendacium esse perniciosum, obijcere falsum crimen testi. Sed tamen non satis se explicat, an cum testis iniuriam facit reo sit licitum aut saltem non sit mortale obijcere illi falsum crimen. Quin potius videtur loqui in casu quando testis facit suum officium: & aduocati nihilominus obijciunt ei falsa crimina fictitia. PRO decisione sit prima conclusio . Moraliter loquendo & de facto semper est peccatum mortale obijcere falsum crimen testi. Probatur, quia vel talis obiectio potest probari vel non potest. Si non potest probari, est nullius momenti, neque habet rationem defensionis, ergo est mortale peccatum, siquidem laeditur proximus absque causa. Rursus si potest probari: hoc erit falsis testibus periurantibus ergo erit peccatum mortale illos adducere ad probationem. Secunda conclusio. Verosimilis est sententia, quae ait, quod per se loquendo est peccatum mortale & contra iustitiam obijcere falsum crimen iniquo testi. Probatur argumentis factis pro parte affirmatiua. Tertia conclusio. Nobis verosimilior est sententia, quae ait, quod per se loquendo , hoc est seclusis alijs circunstanijs , est solum peccatum veniale mendacij obijcere crimen falsum testi iniquo, quando talis obiectio prodest ad refutandum eius testimonium. Probatur ista conclusio. Qui occideret inuasorem a quo non potest se defendere nisi mentiendo contra illum: non peccaret mortaliter, ergo neque in nostro casu. Secundo. In casu posito reus potest negare testimonium testis, etiam si accusetur de vero crimine. Et quanuis secundum sententiam quorundam reus mentiatur, tamen non peccat contra iustitiam. Tunc ergo sic arguitur. Perin de est imponere falsum crimen testi, & negare quod dicit esse verum: sed negando non peccat contra iustitiam, ergo neque imponendo crimen falsum. Tertio probatur. Imponere falsum crimen alicui, eatenus est peccatum mortale quatenus proximo nocumentum infertur contra iustitiam, non quia falsum dicitur: vt docet D. Thom. in art. 4. ergo si licitum est absque peccato veniali obijcere verum crimen testi quantumlibet secretum: non erit peccatum mortale obijcere falsum. Patet consequentia . Quia illae duae obiectiones non differunt nisi per verum & falsum: quae differentia solum facit peccatum veniale. Confirmatur. Quia reus habet ius defendendi se etiam cum destructione famae ipsius testis, reuelando crimen secretum, ergo si destruat imponendo falsum, nihil amplius nocet: sed solum mentitur. Ad primum argumentum in contrarium respondetur, quod reddere malum pro malo importat rationem vindictae. Vnde qui se defendendo cum moderamine inculpatae tutelae, infert nocumentum proximo, non reddit malum pro malo. Ad confirmationem respondetur, nego consequentiam. Nam qui percussit & fugit, iam cessat ab inferenda iniuria. Vnde non esset defensio repercutere illum: sed vindicta. At vero qui testificatur, tandiu iniuriam facit: quandiu iudicis sententia pendet. Vnde non est eadem ratio. Ad secundum nego antecedens. Nam nocumentum non est perniciosum, quando non est contra iustitiam aut charitatem: sed erit mendacium officiosum, cum sit ad defensionem propriam ordinatum. # 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum falsum testimonium semper sit peccatum mortale. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quod falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat a peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale. ¶ 2 Praeterea. Mendacium quod alicui prodest, & nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta cum aliquis falsum testimonium perhibet, vt aliquem a morte liberet, vel ab iniusta sententia , que intentatur per aliquos falsos testes vel per iudicis peruersitatem: ergo tale falsum testimonium , non est peccatum mortale. ¶ 3 Praeterea. Iuramentum a teste requiritur, vt timeat peccare mortaliter periurando . Hoc autem non esset necessarium, si ipsum falsum testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper est peccatum mortale. SED contra est, quod dicitur Prouerb. 19. "Falsus testis non erit impunitus." RESPONDEO dicendum, quod falsum testimonium habet triplicem deformitatem. Vno modo ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo ex violatione iustitiae, & hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut & quaelibet iniustitia. Et ideo in praecepto decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cum dicitur Exod. 20. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solum qui ei suam iustitiam tollit. Tertio ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex hoc non habet falsum testimonium , quod semper sit peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, quod in testimonio ferendo non debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubium debet sub dubio proferre, & id de quo certus est pro certo asserere. Sed quia contingit ex habilitate humane memoriae, quod reputat se homo quisque certum esse de eo quod falsum est, si aliquis cum debita solicitudine recogitans, aestimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum testimonium per se & ex intentione, sed per accidens contra id quod intendit. AD secundum dicendum, quod iniustum iudicium non est iudicium . Et ideo ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum, ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed solum ex iuramento violato. AD tertium dicendum , quod homines maxime abhorrent peccata, quae sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quae est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quae sunt contra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio . Falsum testimonium ex parte iuramenti semper est peccatum mortale. ¶ Secunda conclusio . Falsum testimonium ex parte violatae iustitiae est peccatum mortale ex suo genere. ¶ Tertia conclusio . Falsum testimonium non est peccatum mortale ex falsitate. ¶ Quarta conclusio ad primum . Testis pro certo debet asserere id de quo certus est, & sub dubio id de quo dubitat. ¶ Quinta conclusio ibidem. Si aliquis cum debita solicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter illud asserens. Potuisset certe S. Tho. addere nec venialiter. ¶ Sexta conclusio ad secundum. Falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis: sed solum ex iuramento violato. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quaelibet alia in iustitia. Vbi plane insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiae: contra Caietanum supra quaestione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita. Circa quintam conclusionem. Notandum, quod ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendam parti damnificatae ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptae: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustae acceptionis vel iniuriosae actionis, ergo &c. Sed notandum, quod tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. praeterea. de teste cogendo. DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De hoc dictum est supra quaestione 62. artic. 5. ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones. Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quaestione 5. capit. non sane. Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraque parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc neutri datur actio in iudicio, vel repetitio. Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit. Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimonium verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitate tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiae restituere. Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretium ab aliquo ne dicat falsum crimen contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiae: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiae ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiae est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quod tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quod non faciat iniuriam alteri. De conclusionibus praedictis multa sunt certa iure naturae: alia vero iure humano, sed quoniam non est praesentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.