QVÆSTIO LXX. De iniustitia testium. DEINDE considerandum est de iniustitia pertinente ad personam testis. Et circa hoc quæruntur quatuor. ARTICVLVS PRIMVS. ¶ Vtrùm homo teneatur ad testimonium ferendum. AD Primum sic procedi{ Inf. art. 3. ad tertiũ . } tur. Videtur quòd homo non teneatur ad testimonium ferendũ . Dicit enim August. in quæstionibus Genes. † { Quæst. 26. ad fi. to. 4. Et li. 22. cont. Faustum. cap. 33. } ꝙ Abra ham dicẽs de vxore sua: "Soror mea est, veritatem celari voluit, nō mendacium dici." Sed veritatem celando, aliquis à testificando abstinet. Ergo non tenetur aliquis ad testificandum. ¶ 2 Præterea. Nullus tenetur fraudulenter agere. Sed Prouerbiorum. 11. dicitur: "Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana. qui autem fidelis est, celat amici commissum." Ergo non tenetur homo semper ad testificandum, præsertim super his, quæ sunt sibi in secreto ab amico commissa. ¶ 3 Præterea. Ad ea quæ sunt de necessitate salutis, maximè tenentur clerici & sacerdotes. Sed clericis & sacerdotibus prohibetur ferre testimonium in causa sanguinis. Ergo testificari non est de necessitate salutis. SED contra est, quod August. dicit: "Qui veritatẽ occultat, & qui prodit mendacium, vterque reus est." Ille, quia prodesse non vult: hic, quia nocere desiderat. RESPONDEO dicendum, quòd in testimonio ferendo distinguendum est: quia aliquando requiritur testimonium alicuius, aliquando non requiritur. Si requiritur testimonium alicuius subditi autoritate superioris, cui in his, quæ ad iustitiam pertinent, obedire tenetur: non est dubium, quin teneatur testimonium ferre in his in quibus se cundùm ordinem iuris testimoniũ ab eo ex igitur, puta in manifestis, & in his de quibus infamia præcessit. Si autem exigitur ab eo testimo nium in alijs, puta in occultis, & de quibus infamia non præcessit, non tenetur ad testificandum: si verò requiratur eius testimonium nō autoritate superioris, cui obedire tenetur, tunc distinguendum est, quia si testimonium requiratur ad liberandum hominem, vel ab iniusta morte seu pœna quacunque, vel à falsa infamia, vel ab aliquo damno, tunc tenetur homo ad testificandum. Et si eius testimonium nō requiratur, tenetur facere quod in se est, vt veritatem denuntiet alicui, qui ad hoc possit prodesse. Dicitur enim in Psalm. 81. "Eripite pauperem, & egenum de manu peccatoris liberate." Et Prouerb. 24. "Erue eos qui ducuntur ad mortem:" & Roman. 1. dicitur: "Digni sunt morte non solùm qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus." Vbi dicit † { Est gloss. Ambrosij in istũ locum. to. 5. } Gloss. "Consentire, est tacere cùm possis redarguere." Super his verò quæ pertinent ad condemnationem alicuius, nō tenetur aliquis ferre testimonium, nisi cum à superiori compellitur secundùm ordinem iuris. Quia si circa hoc veritas occultetur, nulli ex hoc speciale damnum nascitur. Vel si immineat periculum accusatori, non est curandum, quia ipse in hoc periculũ sponte se ingessit. Alia autem ratio est de reo, cui periculum imminet eo nolente. AD primum ergo dicendum, ꝙ Augustinus loquitur de occultatione veritatis in casu illo, quando aliquis non compellitur superioris autoritate veritatem propalare, & quando occultatio veritatis est nulli specialiter damnosa. AD secundum dicẽdum , quòd de illis quæ homini sunt commissa in secreto per confessionem, nullo modo debet testimonium ferre, quia huiusmodi non scit vt homo, sed tanquam Dei minister, & maius est vinculum sacramenti quolibet hominis præcepto. Circa ea verò quæ aliter homini sub secreto committuntur, distinguẽdum est. Quandoque enim sunt talia, quæ statim cùm ad notitiam hominis venerint, homo ea manifestare tenetur, putà si pertinent ad corruptionem multitudinis spiritualem vel corporalem, vel in graue damnum alicuius personæ, vel si quid aliud est huiusmodi, quod quis propalare tenetur vel testificando, vel denuntiando. Et contra hoc debitum obligari non potest per secreti commissum, quia in hoc frangeret fidem, quam alteri debet. Quandoque verò sunt talia quæ quis prodere non tenetur, vnde potest obligari ex hoc, quòd sibi sub secreto committuntur, & tunc nullo modo tenetur ea prodere, etiā ex præ cepto superioris, quia seruare fidẽ est de iure naturali. Nihil autem potest præcipi homini contra id quod est de iure naturali. AD tertium dicendum, quòd operari vel cooperari ad occisionẽ hominis non competit ministris altaris, vt suprà † { Quæst. 64. art. 4. } dictum est. Et ideo secundùm iuris ordinem compelli non possunt ad ferendum testimonium in causa sanguinis. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Si secũdùm ordinem iuris requiritur testimonium à proprio iudice, tenetur ferre. Secunda conclusio. Si requiratur contra ordinem iuris, non tenetur testificari. Tertia conclusio. Si testimonium sit necessarium ad liberandum hominem ab iniuria, vel damno: tenetur testificari etiam non postulatus ab aliquo neque rogatus. Quarta conclusio. Quando agitur tantum de condemnatione alicuius, non tenetur ferre testimonium, nisi compulsus à iudice secundùm ordinem iuris, etiam si accusatori periculum immineat. COMMENTARIVS. DE hac materia extant tituli de testibus in vtroque iure, & in decreto causa 3. & 4. per multas quæstiones. Soto libro. 5. de iustitia, quæstione. 7. & relectione de tegen. membro. 2. quæst. 6. Nauarro in manuali, cap. 25. numero. 40. Nos vero hanc materiam in quinque partes diuidemus. In prima disserendum erit, quando iudex iuste interrogat testem. DVbitatur primò ad quid teneatur testis? Pro cuius decisione sit prima cō clusio . Quando iudex procedit per viā accusationis, aut denuntiationis: necessariũ est, quòd præcesserit ipsa accusatio, vel denuntiatio iusta in foro exteriori. Hæc est communis sententia, & probatur ex definitione viæ accusationis, est enim via accusationis quando proceditur ab ipsa accusatione, tanquam à principio, ergo necesse est vt præcedat accusatio. Sed tamen explicatur illa propositio. Diximus enim, quòd præcedat accusatio in foro exteriori iusta, quia potest contingere, vt accusatio sit iniusta in foro conscientiæ, eo quòd accusator poterat & tenebatur corrigere delinquentem, & ita prouidere bono communi: & nihilominus illa accusatio erit iusta in foro exteriori, & iudex tenetur illā admittere, si accusator instat. Probatur, quia iudex est custos boni publici, & debet procedere secũ dũ ius cōmune , ergo debet admittere & acceptare accusationem quam admittunt ipsa iura. Et confirmatur. Accusator habet in foro exteriori ius ad accusandum illud, quod probare promittit, ergo iudex debet admittere in eodem foro illam accusationem, aliàs merito puniretur ille iudex si non admitteret talem accusationem: quia nō rectè fecit officium suum. Et notandum est, quòd iste est vnus de multis casibus, in quibus iudex potest interrogare testem specialiter de ipso reo, & tamen non potest interrogare ipsum reum, An fecerit crimen: donec iam habeat vnum testem saltem, vel habeat indicia certa, quæ suppleant vicem vnius testis. Sed tamen cōtra propositionem & explicationem eius arguitur primò. Nā D. Tho. dicit in artic. quod tunc iudex interrogat secundùm ordinem iuris, quando crimen est manifestum, & quando interrogat in his in quibus infamia præcessit: ergo non sufficit accusatio ad interrogandũ testem iuridice, si crimen non est notorium, vel præcessit infamia de illo. ¶ Secundò. Si iudex sciat accusatorem iniquè agere in foro cōscientiæ accusando, tenetur illum fraternaliter corrigere seorsum, ergo non tenetur admittere statim accusationẽ illā . Patet cōsequẽtia . Quia aliàs consentiret cum iniquitate accusatoris. Ad primum respondetur, ex eodem D. Tho. in quæst. 68. art. 1. ad tertium, vbi ait, ꝙ non est omnino secretũ quod per sufficientes testes probari potest. Notandũ est enim quod manifestũ habet gradus, quorũ vnus est, quando aliquid potest probari, vel proponitur probandum in iudicio. Quod autẽ dicit D. Tho. in his de quibus infamia præ cessit, non intelligatur, vtrumque simul esse necessariũ , scilicet, quod sit crimen manifestum, & ꝙ sit infamia de illo: sed alterũ sufficere ad interrogandum testem. ¶ Secundò respondetur, ꝙ accusatio legitimè facta in foro exteriori, sufficienter infamat ipsum reũ , & nisi se purgauerit iuridicè de illo crimine, manebit infamatus. ¶ Ad secundũ respō detur , concedo antecedens & nego consequentiam si accusator non corrigitur, sed adhuc instat accusare: tunc enim iudex tenebitur acceptare accusationem, vt persona publica, etiam si sciret testes esse falsos, & accusatum esse innocentem: non enim attinet ad iudicem quatenus est persona publi ca, considerare ea quæ sunt per accidens ad iudicium publicum: quia ipse est custos iuris communis & distributor illius secũdùm allegata & probata. Secunda conclusio. Quando iudex procedit per viam inquisitionis siue generalis, siue specialis: licitum est interrogare testem in omnibus casibus, in quibus diximus esse licitum interrogare reum, vt diximus in quæstione. 69. & multo magis militant rationes & testimonia quę ibi adduximus pro ista propositione: quanto facilius est dicere peccatum alienum, quam proprium. Tertia conclusio. Quando crimen vergit in detrimentum reipublicæ, vel etiam priuatæ personæ notabiliter, & adhuc est infieri vel expectatur vt fiat: licitum est interrogare testem, vt dicat in particulari, Quis nam sit ille reus. Probatur. Quia iudex multo magis tenetur prouidere bono communi & defendere innocentem, quam quilibet alius particularis: sed quilibet alius tenetur in illo casu prouidere bono communi, aut defendere innocentem reuelando criminosum per accusationem, vel denuntiationem si aliter non potest: ergo multo magis iudex poterit inquirere de illo criminoso. Minor patet ex tertia conclusione Diui Thomæ in articulo. Sed notandum est, quòd iudex nō potest in illo casu inquirere in particulari de Petro, vel Paulo, etiam si sciat vt persona particularis quòd ille reus est Petrus vel Paulus. Ratio est, quia Petrus non est infamatus neque accusatus vel denuntiatus. Itaque poterit iudex interrogare, scis in particulari quis parat insidias ciuitati, aut intendit occidere innocentem? Quod si iudex habeat indicia particularia contra aliquem inquantum persona particularis, ipse iudex poterit & tenebitur admonere testem seorsum extra iudicium, vt si aliquid scit de illo particulari, quòd indicet illud in iudicio, non autem poterit in publico iudicio interrogare de Petro, qui non est infamatus neque accusatus neque denuntiatus. Ratio huius asserti est lex charitatis quæ vnumquemque obligat ad defensionem boni publici & innocentis. Secundò nota, quòd crimen dupliciter potest dici esse in fieri: Vno modo secun dùm se formaliter, vt v. g. cum aliquis actualiter furatur, vel inuadit hominem: Alio modo quando in suo effectu adhuc damnificatur respublica vel innocens, vt v. g. quando quis non vult restituere quod accepit, vel etiam ex eo, quòd ille non proditur respublica perturbatur. Dicimus ergo, quòd sufficit ad veritatem nostræ propositionis: ꝙ crimen sit in fieri isto secundo modo. Tale enim crimen est crimen læsæ maiestatis, vt habetur in communi sententia Iurisperitorum super Extrauagāte , Ad reprimendum, quæ habetur in volumine iuris Ciuilis. Et nota, eandem esse sententiam communẽ de crimine læsæ maiestatis diuinæ, vt v. g. de hæresi, & de sacrilegijs quæ vehementer perturbant Christianam religionem. Vt si aliquis imaginem crucifixi confrigeret, aut incenderet domum sacram. Quarta conclusio. Quando in processu inquisitionis quæ fit iuridicè, detegitur incidenter aliud crimen ipsius rei, etiam si sit disparatum: licitum est interrogare testem de illo crimine, & testis tenebitur respondere. Hæc conclusio est contra Soto relectione citata, membro. 2. quæst. 6. conclusione. 3. casu. 4. sed asseritur à Nauarro in relectione capitis inter verba. 11. quæst. 3. num. 676. & est communis sententia Iurisperitorum, & probatur ex. l. quod euitandi. C. de conditionibus ob turpem causam. &. l. penult. C. si aduersus libertatem. & Doctores Canonistæ super cap. 2. de confessis. & cap. 2. de ordine cognitionum, vniuersaliter dicunt, ꝙ si crimen illud quod incidenter detegitur, est coniunctum cum alio crimine de quo fiebat iuridica inquisitio: potest in eodem iudicio puniri sine noua litis inchoatione: si autem illud crimen fuerit disparatum, non potest puniri in eodẽ iudicio sed poterit puniri per nouam inchoationem litis, inquirendo de illo crimine. Et hæc sententia omnino tenenda est, & est speciale argumentum ad hoc contra Soto. Nam ipse in relectione citata post primam conclusionem dubio. 2. tenet, quòd solum habetur ex iure positiuo, quòd requiratur infamia ad inquirendum contra reum per viam inquisitionis. Vnde sic arguitur. Ius positiuum potest derogari per contrarium vsum, & per contrariam sententiam Iurisperitorum: sed est vsus communis & communis sententia, quòd fiat id quod dicimus in quarta conclusione, ergo &c. Et denique sic arguitur. Etiam si teneamus, (quòd ego verum existimo) infamiam debere præcedere ad interrogādum in particulari de aliquo reo, secundùm quòd infamia supplet vicem accusatoris: tunc sic arguitur. Infamia eatenus necessaria est, quatenus supplet vicem accusatoris: sed detectio criminis in iudicio, etiam si incidenter contingat, sufficienter infamat hominem: ergo licitum erit interrogare testem. DVbitatur secundò, an cùm crimen est manifestum & iam transactum, neque est directè contra rempublicam neque est crimen læsæ maiestatis: sit licitum iudici inquirere testes, vt cognoscat reum de quo nulla præcessit infamia. V. g. inuenitur cadauer hominis in platea, An sit licitum iudici interrogare quemlibet, scis, quisnam occiderit hunc hominem? ita vt interrogatio sit generalis ex parte personæ, specialis autem ex parte delicti. Pro parte negatiua arguitur primò. In illo casu non est licitum interrogare, scis an Petrus occiderit, ergo neque interrogare, scis quis occiderit. Antecedens patet ex dictis in tertia conclusione. Consequẽtia probatur. Nam responsio testis debet esse specialis, ergo idem est acsi iudex interroget in speciali. Secundò. Iudex interrogans testem illo modo, exponit illum periculo reuelandi reum, de quo nulla præcessit infamia, ergo peccat, &c. Ad hoc dubium respondet Soto negatiuè in relectione citata, quæ stione. 6. dubio. 4. post primam conclusionem, dicit tamen, quòd forte licitum est iudici interrogare de quibusdam indicijs & circunstantijs delicti, v. g. qua hora occisus est homo, aut quibus armis, quibus inuentis postea poterit interrogare de reo. PRO decisione vero sit prima conclusio. Quando delictum est notorium, licitum est iudici inquirere reum generali inquisitione ex parte personæ. Hanc tenet Innocentius. 4. super cap. bonæ. de electione. quem sequuntur Iurisperiti. Hanc senten tiam tenuit D. Thomas cum esset Bacchalaureus Parisius, vt refert Caiet. supra quæst. 69. art. 2. Tenet eam Bartol. in. l. 2. ff. ad. l. Iuliam. de adult. & in. l. fin. ff. de quibus. quem omnes legistæ sequuntur. Et probatur primò ex vsu communi omnium iudicum, qui ita faciunt, qui vsus sufficit derogare legem positiuam quæ præcepit, vt non nisi præcedente infamia inquiratur de reo, & hoc argumentum est efficax contra Soto, qui opinatur legem illam esse positiuam. Contra quem etiam arguitur secundò. Licitum est iudici quærere indicia, & postea ipsum reum, ergo iam sine infamia quæritur reus. Consequentia patet. Quia illa indicia & circunstantiæ non magis infamant ipsum reum, quam delictum notorium. Tertiò. Nam alias, si iudex sciens delicta notoria, non inquireret reos, sed expectaret infamiam alicuius personæ: perturbaretur pax & tranquillitas reipublicæ crebris facinoribus, nam pessimi quique auderent crimina perpetrare, ergo &c. Quartò. Visitatoribus licitum est inquirere an subditi sciant aliqua delicta in communitate correctione digna, etiam vbi nulla præcessit infamia, ergo multo magis vbi delictum est notorium. Hanc conclusionẽ tenet Syluest. verbo, inquisitio. §. 7. & Caiet. opusc. 17. responsionum, respons. 5. Secunda conclusio. Quando crimen nō est notorium, est tamen fama de illo: hunc ordinem seruabit iudex. Primo inquiret, an sit certum illud crimen: deinde quisnam fecit poterit interrogare in generali, sicut in prima conclusione dictum est. Ad primum argumentum respondetur, nego consequentiam. Ad probationem respondetur, quòd si interrogatus sciat esse secretum quòd Petrus occidit, debet respōdere senescire. Neque enim iudex circa ordinem legis naturæ interrogat sed intendit ꝙ interrogatus faciat quod debet. Iudex enim facit suum officium pro bono communi. Ad secundum aliqui dicunt, quòd iudex tenetur admonere interrogatum ꝙ nō intẽ dit , vt reuelet quod non est licitũ reuelare. Sed profectò non potest obligari iudex ex iustitia ad hāc admonitionem: quia exercet officium ministri reipub. pro bono cōmuni tatis . Quod si interrogatus nescit respondere, sibi imputet, eo vel maxime quòd tali periculo se exposuit homicida, vnde illud inconueniens est per accidẽs respectu iudicis. DVbitatur tertiò, An testis qui se abscō dit sciens mādatum citatorium dimanasse à iudice quo vocatur ad iudicium teneatur ad restitutionem detrimenti quod incurrit pars in cuius fauorem vocabatur. Arguitur primo pro parte affirmatiua. Quando edictum est generale præcipiens, vt omnis qui sciuerit certum crimen manifestet illud: tunc secũdùm communem sententiam, qui nō manifestat, tenetur ad restitutionem, ergo multo magis in nostro casu. Arguitur secundò. Iudex vt persona publica iuste applicat testimoniũ vnius ciuis alteri in cuius fauorẽ ferendũ est, ergo talis ciuis tenetur ex iustitia testificari. Arguitur tertiò. Si alicui præcipiatur, ꝙ exhibeat scripturā publicā , & occultauerit eam, tenetur restituere parti litiganti omnia damna, ergo. Ob hæc argumenta Soto lib. 5. iustit. q. 7. art. 1. tenet partem affirmatiuam: & Nauar. manual. c. 25. nu. 44. & est ferè cō munis sententia. Alij aiunt ꝙ si notificatũ est testi mandatum, tenetur restituere: sin autem, non tenetur. PRO decisione huius difficultatis sit prima cōclusio . In casu posito in principio dubij, testis qui se occultat de industria ante notificationem mandati, peccat contra charitatẽ & contra iustitiā legalem. Contra charitatem quidem, quoniam tenetur proximo fauere absque proprio damno. Contra iustitiā verò legalem, quia tenetur correspōdere ipsi reipublicæ in rebus necessarijs gubernationi, quando fuerit interrogatus: sed ille se abscōdit ne hoc faciat: ergo peccat cōtra iustitiā legalem. Erit autem peccatum mortale vel veniale pro grauitate materiæ. Secunda conclusio. Testis ex eo solum, quòd non reddit testimonium occultando se postquam scit mandatum promanasse à iudice, siue etiam postquam intimatum est illi, nō tenetur ad restitutionẽ faciendā parti in cuius fauorẽ petebatur testimoniũ . Ratio potissima est: quia ille non peccat contra iustitiam commutatiuam: ergo nō tenetur ad restitutionẽ . Antecedens probatur, quia ille non tenetur ad reddendum testimonium nisi ex charitate vel ex iustitia legali: ergo non peccat contra iustitiam commutatiuam. Antecedens probatur. Ante mandatum iudicis non tenebatur nisi solum ex charitate reddere testimonium: sed mandatum iudicis solum inducit obligationem iustitiæ legalis, ergo post mandatum tenebitur solum ex charitate & ex iustitia legali. Secundò probatur conclusio. Post mandatum iudicis si testis non testificetur, non tenebitur restituere fisco vel iudici lucrum quod impedit eis, quod acquisituri essent ex condemnatione alterius partis, ergo etiā neque ipsi parti læsæ. Antecedens est manifestum ex his quæ diximus sup. quæst. 69. Et probatur consequentia. Quia per mandatum iudicis per se primò & immediatè ordinatur testis ad rempublicam, scilicet, ad tribunal publicum, vt deseruiat illi & illi foueat, ergo si iniuria quæ fit tribunali non comparendo non obligat ad restitutionem, multo minus tenebitur restituere parti respectu cuius secundariò se habet ipse testis per mandatum iudicis. Tertiò. Si ex iustitia commutatiua teneretur reddere testimonium in fauorem partis: sequitur quòd cum æquali damno deberet reddere. Patet consequentia. Quia altera pars haberet ius ad meum testimonium sicut ad rem propriam, ergo secundùm regulas restituendi cum æquali detrimento debet homo reddere illud testimonium. Denique probatur ex ratione qua Diuus Thomas probat primam cōclusionem articuli, quæ quidem tantum inducit obligationem iustitiæ legalis: ait enim, quòd tenetur obedire homo superiori. AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum nego antecedens, sed solum erit peccatum contra iustitiam legalem & contra charitatem proximi: quemadmodum si respublica præciperet edicto quoddam generali, vt omnes diuites singulos pauperes sustentarent, si quis diues non sustentaret pauperem, non peccaret contra iustitiam commutatiuam: sed tantum cōtra legalem, & contra charitatem proximi. Ad secundum respondetur, quòd iudex applicat eo modo quo potest testimonium vnius ciuis in fauorem alterius, scilicet, præ cipiendo & obligando illum secundùm iustitiam legalem. Ad tertium argumentum negatur consequentia. Est enim differentia, quòd scriptura est instrumẽtum publicum, ad cuius manifestationem habet ius quicunque indiget illo testimonio: vnde qui occultat scripturam illam, aufert ius ab altero & tenebitur restituere. Cæterum testimonium ipsius testis non subiacet nisi dominio ipsiusmet, vnde si non reddit testimonium nulli facit iniuriam contra iustitiam commutatiuam. SED vt hoc magis explicetur est dubiũ quartum, An postquam testis comparet in iudicio & interrogatur iuridicè: teneatur respondere, & si non respondeat veritatem quam nouerat, an teneatur restituere? Pro parte negatiua arguitur primo ex secunda conclusione dubij præcedentis. Antea quam compareat in iudicio non tenetur restituere, etiam si de industria se absconderit, ergo neque etiam existens in iudicio tenebitur ex iustitia commutatiua veritatem manifestare. ¶ Secundò. Sæpe ex testimonio veritatis imminet periculum ipsi testi: ergo tunc non tenebitur testificari. ¶ Tertiò. Continget sæpe, quòd testis interrogatus iuridicè peccasset ante interrogationem si deponeret crimen alicuius, ergo neque postea tenebitur respondere. Antecedens patet. Sit enim casus quòd testis poterat per correctionem fraternam prouidere bono proximi & communitati, tunc sane tenebitur non reuelare crimen illud in iudicio, vt ostendimus supra quæst. 68. art. 1. vbi diximus, quòd si denuntiet peccat & contra charitatem & cōtra iustitiam commutatiuam. ¶ Quartò. Sit casus quòd aliquis accusauit cum obligatione probandi duobus testibus aliquod crimen, sed tamen reuera non habet nisi vnicum testem, tunc iudex iuridicè interrogat testem, & ille non tenetur respondere sciens se esse vnicum testem, ergo &c. ¶ Quintò. In inquisitione generali quantum ad personam, speciali vero quantum ad delictum notorium, iudex iustè interrogat testem, vt paulo ante diximus: & tamen testis non tenetur respondere nisi præcesserit infamia, ergo. Sextò. Doctores & consiliarij quos consulunt ipsi rei vt sibi prospiciant, non tenentur testificari quantum libet iudex iuridicè inquirat & interroget etiam præcedente infamia alicuius personæ, ergo &c. PRO decisione huius, sit prima conclusio. Testis iuridicè interrogatus non tenetur ex iustitia commutatiua manifestare veritatem. Probatur. Quia præceptum iudicis addit præceptum obligans ex iustitia legali subditum ad respondendum: sed antea non tenebatur ex iustitia commutatiua respondere: ergo neque modo. Et confirmatur. Si Rex præciperet in aliqua necessitate vrgente reipublicæ, vt quilibet ciuis proficisceretur ad bellum, ille qui non proficisceretur ad bellum non peccaret contra iustitiam commutatiuam, nec enim teneretur restituere damnum quod sequutum est, ex eo quòd ipse non militauit, ergo iudex non potest amplius obligare ad testificandum testem quam Rex ad militandum. Præterea. Testis post mandatum iudicis se abscondens de industria, non tenetur restituere, ergo neque postea in iudicio tenebitur restituere si occultat veritatem. Secunda conclusio. Si testis respondeat semel interrogatus iuridicè, tenetur respondere veritatem ex iustitia cōmutatiua . Probatur. Quia suo mendacio factum est vt innocens condemnaretur, ergo tenebitur ad restitutionem damni. Patet consequentia. Quia ex iustitia cōmutatiua tenetur vnusquisque non facere actionem ex qua sequitur damnum proximi, si tamen sine suo incommodo notabili possit vitare. Hinc sequitur ea dem ratione quòd testis in isto casu tenebitur restituere iudici vel fisco bona ad quæ habebant ius ante sententiam, si ex eius falso testimonio forte amittunt illa: non tamẽ tenebitur restituere illa bona quæ essent lucraturi ex condemnatione rei. Ratio est, quia ad illa non habent ius nisi mediante cō demnatione rei: & quia testis non tenebatur ex iustitia commutatiua concurrere ad condemnationem rei, non tenebitur restituere fisco pœnam quam reus esset soluturus: sicut etiam ipse reus non tenetur restituere illam pœnam, etiam si suo mendacio eripuerit à condemnatione. Itaque habe mus, magnam esse differentiam inter occultationem & silentium testis, & inter falsum testimonium quod reddit. Per hoc enim tenetur restituere: per illud autem non tenetur, quia non peccat contra iustitiam commutatiuam. Quod enim supra diximus quæst. 62. art. 7. quòd tenetur restituere mutus siue non manifestans: explicauimus de non manifestante, qui tenetur ex iustitia commutatiua, siue ex officio manifestare: sicut est custos alicuius domus aut vineæ. Cæterum si aliquis videat furem intrantem in domum vicini & taceat, non tenetur loqui nisi ex charitate: vnde si tacet non tenetur restituere. AD primum argumentum in contrarium respondetur, quòd testis nō magis tenetur manifestare veritatem constitutus in iudicio, quam antea dum esset iam vocatus iuridicè: sed tamen tenetur si respō det respondere veritatem: alioquin tenebitur restituere, si ex eius falso testimonio datum est damnum alicui. Si obijciat aliquis ex cap. qui cum fure. de furtis. vbi dicitur, ꝙ ille etiam est fur qui quærente possessore nō indicat. Respondetur, quòd est intelligendum quantum ad culpam quæ includitur in peccato contrario charitati & misericordiæ: sicut explicatur etiam illud dictum Ambrosij. Pasce fame morientem, si non pauisti occidisti, hoc est imputabitur tibi ad culpam mors alterius, scilicet, contra charitatẽ non contra iustitiam. Ad secundum respondetur, quòd non tenetur testis etiam iuridicè interrogatus reddere testimonium veritatis cum notabili damno aut periculo proprio, nisi forte bonum publicum id postulet, aut alias obligetur ex ordine charitatis subire aliquod detrimentum, ad euitandum maius damnũ proximi, præsertim in rebus altioris ordinis. Quando autem teneatur: non est præsentis loci definire, sed pertinet ad quæstionẽ . 26. in ista parte. Ad tertium respondetur, quòd testis si adhuc potest corrigere fraternaliter proximum & prouidere boni communi, non tenetur respondere: imo tenetur respondere se non scire: neque est inconueniens quòd iudex iuridicè interroget: quia potest esse bellum iustum ex vtraque parte supposita ignorantia. Iudex autem ignorat per correctionem fraternam sufficiẽter prouideri bono communi & bono partis alterius, quæ habet vicem actoris. Imo vero etiam si iudex sciat vt persona particularis, quòd per correctionem fraternam potest prouideri omni incommodo: si tamen ipse iudex fuerit postulatus ab accusatore, vel à parte contraria, vt iuridice procedat: tenetur ex officio iuridice procedere: quia per accidens se habet scientia illius particularis de correctione fraterna, in ordine ad iudicium publicum. Et ita possumus dicere, ꝙ adhuc iudex in illo casu ignorat in quantum iudex est, per correctionem fraternam posse corrigi sufficienter delinquentem: quemadmodum etiam supra diximus, quæst. 62. art. vltimo, ꝙ non tenetur homo restituere rem alienā cum magno detrimento rerum eiusdem ordinis, & tamen iudex ipse tenetur cogere illum vt restituat, postulante parte contraria, vt fiat iudiciũ in foro exteriori: quia huiusmodi damnum quod patitur debitor, per accidens se habet ad considerationem iudicij. Ad quartum respondetur, ꝙ testis non tenetur respondere iudicum etiam iuridice interroganti, quando accusator non habet nisi vnicum testem. Huius oppositum tenet Soto lib. 5. de Iustitia. quæst. 7. art. 1. Sed probatur nostrum dictum. Illa sententia est iniusta quæ non habet nisi vnicum testem, ergo testis ille non tenetur respondere, etiā si iudex ex ignorantia vel ex præsumptione iuris iustè interroget. Diximus ex præ sumptione iuris: quia potest contingere ꝙ iudex sciat vt persona particularis, quod accusator non habet nisi vnicum testem: & nihilo minus tenetur interrogare: quia ex præ sumptione iuris cuius minister est præsumitur accusator habere duos testes & legitimè accusare: vnde compellitur ipse iudex interrogare. Cæterum si ipsemet iudex posset repellere illam accusationem citra scandalũ , teneretur non admittere: quia vnicuiq; mā dauit Deus de proximo suo. Ergo tenetur defendere reum qui patitur iniuriam, si id potest sine detrimento boni communis. Ad quintum. Iam diximus in præceden tibus quòd iudex non potest interrogare de persona in speciali, via inquisitionis, nisi prę cesserit infamia: vnde nec testis tenebitur respondere. ¶ Ad sextum respondetur, quòd nemo tenetur denuntiare vel testificari de crimine quod ipsius fidei cōmissum est sub secreto: nisi forte bonum commune periclitetur. Ratio huius est: quam ponit D. Tho. art. 1. ad 2. Quia seruare secretum commissum, est iuris naturalis. Ergo iudex non potest aliquid præcipere contra hoc ius naturale. Quando vero bonum commune periclitatur, tunc ius naturale seruandi secretum amici, non habet locum: quia est aliud ius vniuersalius & fortius. Quia vnusquisq; tenetur defendere bonũ commune dum periclitatur. Vnde tunc etiam non interrogante iudice, tenetur homo reuelare secretum illud particulare. Ea quæ diximus de secreto seruando, multò magis obligāt eos quos consulunt homines ad salutem spiritualem & corporalem: vt sunt Theologi & Medici & Iurisperiti. Ratio est, quia aliàs tolleretur de medio vniuersalissimum quoddam refugium miserorum, quod est necessarium reipublicæ, scilicet consultatio ad medendum sibi in suis miserijs. Vnde sequitur, ꝙ non nisi pro vitando notabili reipublicæ detrimento debent reuelare eiusmodi secretum. Theologus vero si consulitur in ordine ad sacramentum pœnitentiæ, in nullo casu potest reuelare. Nam de confessarijs nihil hic definimus. Constat enim quòd iure diuino tenentur seruare sigillum in omni euentu absque exceptione. Notandum denique quòd patres & filij & omnes qui sunt in recta linea non admittuntur in iure ad testimonium contra se ipsos, etiam si veniant voluntarij ad testificandum. Hoc habetur expressè. 4. quæst. 3. §. Item parentes. & in. l. parentes. C. de testibus. Præterea etiam fratres & sorores, gener & socerus, vitricus & nouerca, priuignus & priuigna, patruus & patruelis, auunculus vel nepos ex fratre vel sorore admittuntur quidem vt testes contra se inuicem, non tamen possunt compelli ad testificandum. Hoc patet vbi supra in. l. Iulia. ff. de testibus. & communis sententia Iurisperitorum extendit hoc ipsum ad coniuges. Ratio horum omnium fundatur in iu re naturali. Nā bonũ patris & bonũ filij est quasi idẽ bonũ . Vnde sicut nemo est testis cōtra seipsum, ita nemo admittendus est testis cōtra patrem aut ecōuerso . Alij vero gradus recitati ita sunt inter se coniuncti etiam ad bonum reipublicæ, vt nefas sit illos compellere ad testificādum contra se inuicem. Prædicta vero sunt intelligenda dummodo bonum cōmune non periclitetur. Tunc enim prædicti gradus tenentur testificari & possunt cōpelli , si non sint alij testes. Vt v. g. in casu hæresis, & in casu læsæ maiestatis: præsertim cum hæc crimina sunt in fieri. De qua re vide capit. si audieris. 23. quæst. 5. & Syluestrum in verb. testis. quæst. 1. atque hactenus de secunda parte. IN tertia parte dicendum est de teste. Dubium primum sit, an cum dubitat testis. An iudex interroget iustè vel non, teneatur respondere? Pro parte negatiua arguitur primo. In tali casu reus non tenetur respondere, vt diximus quæst. 69. art. 1. & 2. in prima parte tractatus, ergo neq; testis. ¶ Arguitur secundo. Dubium ipsius testis potest oriri ex varietate opinionum, & tunc non tenetur testis sequi opinionem iudicis, sed poterit sequi contrariam. Ergo non tenebitur respondere. ¶ Sed arguitur in oppositum pro parte affirmatiua. In dubijs melior est conditio possidentis, sed iudex est in possessione præcipiendi testi, vt respondeat: ergo testis tenebitur respondere. Quẽadmodũ mulier quæ dubitat an iste sit suus vir, tenetur reddere debitum petenti. Vt est definitũ in c. Inquisitioni. de sent. excō . De ista quæst. disputat Soto in relect. citata membr. 3. q. 2. PRO decisione sit prima conclusio. Si in tali casu nullum detrimentum sequitur alicui ex tali testificatione, tenetur homo testificari. Probatur argumento facto pro parte affirmatiua. Secunda conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum testi vel reo vel alicui testium, & ex silentio testis non sequitur aliquod detrimentum alicui, tenetur non respondere: & potest dicere se nescire. Probatur. Nam in dubijs tutior pars est eligenda. Tertia conclusio. Si ex testificatione sequatur detrimentum reo, & ex silentio sequatur æquale detrimentum actori: tunc etiam debet tacere vel dicere se nescire. Ratio est ex illa regula iuris: cum partium iura sunt obscura, reo potius fauendũ est quā actori. Eo vel maximè ꝙ reus est in possessione, ergo in dubio melior erit conditio possidentis. ¶ Quarta conclusio. Si detrimẽtum quòd sequitur actori ex eo ꝙ testis non testificatur est notabiliter grauius, quam detrimentum quod sequitur reo ex testificatione, tenebitur testis testificari in casu posito. Vt v. g. si honor vel vita actoris periclitatur: reus autem solum incurrit damnum rerum temporalium. Et rursus si omnia bona temporalia actoris, quæ sunt magni momenti pereunt: reus verò mediocrem quandam iacturā facit rerũ tẽporaliũ , tenebitur testis testificari. Ratio huius est, quia ex duobus malis minus est eligendum, vt habetur in cap. duo mala. 13. dist. decreti ex Concil. Toletano. 8. Et est Arist. 2. Ethic. cap. 9. Sed aduertendum est opus esse prudentia ad iudicandum quod nam damnum est notabiliter grauius in actore quam in reo. Ex hac quarta conclusione sequitur corollariũ certissimum, quod si ex silentio testis bonum commune periclitatur: tenetur testificari in illo casu. ¶ Ad argumenta respondetur. Ad primum nego consequentiā . Quia multo durius est obligare aliquem, vt dicat contra se ipsum, quàm vt dicat cōtra alium. Itẽ damnum quod sequitur actori ex silentio rei potest ipse reus restituere. At verò damnum quod sequitur actori ex silentio testis, non est in potestate eius restituere. Et propterea non est mirum ꝙ aliquando testis teneatur respondere, quando non tenetur ipse reus. ¶ Ad secundum respondetur, ꝙ ita verum est, ꝙ testis non tenetur sequi opinionem iudicis interrogantis: sed poterit sequi non solum opinionem sibi probabiliorem, sed etiam æquè probabilem, dummodo seruet documenta data in conclusionibus. Ad argumentum pro parte affirmatiua respōdetur , ꝙ simili ratione potest probari secunda & tertia conclusio. Nam & reus est in possessione, ergo in dubio fauendum est illi. Cæterum ad argumentum in forma respōdetur nego minorẽ , nō enim est in possessione iudex ad interrogādum in illo casu particulari. Soto vbi supra, plurima docu menta profert, vt ostendat quādo teneatur subditus obedire Prælato dubitās an Prælatus iustè præcipiat. Sed tamen nos breuiter præter documẽta data in cōclusiōibus , vnũ ꝓferimus satis vtile. Quotiescunq; subditus præcipitur facere aliquid in cuius exercitio se habet vt instrumẽtalis causa in ordine ad effectũ principalis agentis, tenetur obedire: etiam si dubitet, ꝙ prælatus iustè præcipiat. Vt verbi gratia, miles qui dubitat an bellum sit iustũ vt procedit à Rege, tenetur nihilominus militare, si præcipitur à Rege vt militet: quia ad officium militan di non pertinet examinare causas iustitiæ belli: hoc enim est principalis agentis. Quapropter si miles non est certus, quòd bellum est iniustum, tenetur militare. At vero testis est causa principalis testificandi in ordine ad condemnationem rei vel absolutionem. Vnde ad illum pertinet examinare, an procedatur iuridice vel non. Et in casu dubij debet sequi documenta data. Aliud exemplum est huius doctrinæ. Prædicator est causa principalis prædicandi. Vnde si prælatus præcipiat illi, vt prædicet aliquam doctrinam de qua prædicator dubitat, an sit doctrina sana: tenetur non prædicare. At vero præco bene potest clamare edictum, etiam si dubitet, an sit sana doctrina vel non. Quia ad officium illius non pertinet examinare an sit doctrina sana vel non. DVbium secundum est. An testis qui scit se non iuridice interrogari, possit sine mendacio & sine peccato respondere & iurare, se nescire, non vidisse, &c. Ad hoc facilis est responsio ex his quæ dicta sunt. quæst. 69. de reo interrogato contra ordinem iuris. ¶ Sit igitur conclusio. Omnia quæ licita sunt reo interrogato contra ordinem iuris, licita sunt etiam testi, præterquā quòd reo licitum est cedere iuri suo & respondere quòd fecit crimen, etiam interrogatus contra ordinem iuris. Sed hoc nō erit licitum testi interrogato contra ordinem iuris: quia non est in eius arbitrio positum cedere iuri alieno: atque hactenus de tertia parte sufficiat. DVbium est in quarta parte, An quando per iniuriam factam reo vel testi, venit crimen in notitiam iudicis publice, li ceat iudici vltra procedere vsque ad condem nationem. ¶ Pro parte negatiua est vnicum argumentum ex regula iuris, scilicet ex iniuria non nascitur ius. Ergo iudex non habet ius ad procedendum vltra ex iniuria facta. ¶ Pro parte affirmatiua est aliud argumentum. Ad bonum reipublicæ pertinet vt delicta semel publicata in iudicio, puniā tur . Ergo etiam si ab aliquo iniuriosè publicata sint, puniri debent. De ista quæstione multi multa dicunt. PRO decisione nota primò, ꝙ iudex potest dupliciter considerari. Vno modo vt persona particularis. Alio modo vt minister reipublicę fungens ipsius autoritate. Secundo nota, quòd iniuria potest fieri vel à iudice vel ab alio. Tertio nota, quòd iniuria potest fieri vel in ipso foro exteriori, quia est contra leges considerabiles in illo foro. Altero modo potest fieri in foro conscientiæ: quia est contra leges diuinas non considerabiles in foro exteriori. Sit ergo prima conclusio. Quotiescunq; iudex scit ex iniuria, quomodo libet facta alicui, procedi contra ipsum, tenetur inquantũ persona particularis impedire processum fieri, si id potest sine scandalo non frangendo leges iudicis, aut contraueniendo iuri alterius partis. Probatur prima pars. Quia iudex eo quòd iudex est, non deobligatur à lege communi singulis hominibus, scilicet, quia Deus vnicuiq; mandauit de proximo suo. Ergo vbi poterit sine aliquo impedimẽ to & inconuenienti, tenebitur defendere innocentem. Secunda pars probatur. Nam bonum cōmune præferendum est bono particulari: ergo debet procedere iudex secundum allegata & probata, si aliter non potest defendere reũ . Tertia pars probatur. Nam non sunt facienda mala, vt inde eueniāt bona, ergo non est facienda iniuria vni parti, vt altera ab illa eripiatur. Secunda cōclusio . In republica Christiana si iudex sciat iniuriam factam esse reo, ex reuelatione confessionis sacramentalis, & hoc posse probari in iudicio, tunc iudex nō potest vltra procedere: sed tenetur omnia acta reponere. Probatur ista cōclusio . Quia maius scādalum est & magis perniciosum, vt ex tali fundamento sacrilego vltra proce datur, quàm ex eo quòd reus nō puniatur. Arcerentur enim homines à sacramento cō fessionis , si illa via licitum esset iudicibus cō demnare peccatores. Item est alia ratio. Nā id quod confessarius scit in confessione, cognoscit secretissimè loco Dei, sed per ea quæ solus Deus scit, non potest cōdemnari aliquis in iudicio. Ergo neq; per ea quæ confessarius scit. ¶ Tertia cōclusio . Si iudex vt persona publica iniuriā facit reo vel testi, scilicet, quia non procedit iuridice & hac via accipit cognitionem alicuius criminis, tenetur nō vltra procedere: sed debet reponere omnia acta ab actione iniuriosa. Hæc cōclusio habetur in ca. qualiter & quādo . 1. de actionib. Vbi Innocent. III. multis rationibus ostendit, ita faciendũ esse. Quarũ vna est, quia ex his quæ inordinatè sunt acta, nō potest ordinabiliter agi. Vide Soto in relect. citata membr. 3. q. 1. conclu. 5. qui quidem tenet istam sententiā . Sed ait grauem iniuriā necessariā esse, vt iudex teneatur reponere acta. Sed tamen rationes Innoc. III. probant quam libet iniuriam, quæ sit peccatum mortale, sufficere, vt vltra non procedat iudex. Alij vero Theologi moderni dicũt , ꝙ etiā si iniuria grauis sit facta à iudice, tamen si crimen est enorme quod manifestatũ est in iudicio, potest & tenetur iudex vltra procedere ad vitandum scādalum reipublicæ, Soto vbi supra ait, ꝙ forte ita licitũ est. Nobis tamen oppositũ videtur certum. Ratio est, quia non est licitũ occidere innocẽtem pro salute totius reipublicæ, sed ille reus est innocens, qui nō probatur legitimè esse nocens. Ergo non debet occidi ad vitandum scandalũ illud. Alij vero dicunt ꝙ postquā sua cōfessione reus cōuincitur esse nocens, etiā si cōfessio sit iniustè extorta per tormenta: potest iudex procedere propter bonũ rei publicæ. Sed tamẽ ista sentẽtia mihi nō placet, quia confessio cōuincens in iudicio debet esse legitima & voluntaria & nequaquā per vim extorta. Quẽadmodũ si latro minā do mortẽ alicui, nisi dederit pecunias, nō accipit dominiũ pecuniarũ : etiā si alius dederit, sed tenetur restituere: ita etiam iudex, qui per iniquā cōminationem tormentorũ aut etiā per ipsa tormẽta extorquet iniquè confessionẽ , nō acquirit aliquod ius ex illa con fessione cōtra ipsum reũ , sed debet reponere omnia acta & cōstituere reum in sua immunitate, sicut erat ante iniuriā factā . Quia profecto est maius scandalũ & magis perniciosum reipublicæ, vt iudex autoritate publica abutens, iniuriā faciat in iudicio, quàm ꝙ reus per iniquitatem cōfessus dimittatur. Alij vero dicũt ꝙ cũ ordo iuridice ꝓcedẽdi sit ex legibus humanis, possunt istæ leges per cōtrariũ vsum reuocari: præsertim in cō modũ ipsius reipublicæ. ¶ Ad hoc tamẽ respōdetur , ꝙ iste nō est vsus sed abusus iudi cũ peruersorũ . Deinde respōdetur , ꝙ est cō tra ius naturæ, vt quis cōdemnetur sine sciẽ tia publica legitimè habita, hoc est absq; iniuria facta ipsi reo à republica vel à ministro illius. Ex quo sequitur ꝙ si ꝓcessus fiat per viā inquisitionis, necesse est vt præcedat infamia iure naturæ, vt supra ostendimus. Si autẽ fiat ꝓcessus per viā accusatiōis , necesse est vt ad sint duo testes ad cōdemnationem rei vel semiplena ꝓbatio ad interrogationẽ & tormentũ : & quāuis leges humanæ multa disponāt circa huiusmodi ꝓcessus , tamen quædā illarũ nihil aliud sunt quàm explicationes iuris naturalis: & facere cōtra illas, est perinde atque frangere ius naturæ. Quarta cōclusio . Quādo iudex vt persona priuata, scilicet extra actus iudiciarios, facit iniuriā reo, v. g. dando pecuniā testibus falsis, vnde factũ est vt secundũ allegata & ꝓbata reus sit cōdemnādus , tũc iudex tenetur omnibus medijs vti ad liberandũ reum, etiā cũ periculo proprio, proportionato tamen respectu detrimẽti , quod patietur reus si iudicetur secundũ allegata & probata. Dicimus autẽ cũ proportionato periculo: quia non tenetur iudex cũ detrimẽto bonorũ altioris ordinis, restituere reo bona inferiora. V. g. cũ periculo vitæ aut honoris, non tenetur restituere bona tẽporalia . Sed tamẽ tenebitur cũ æquali periculo. Probatur ista conclusio sic explicata ex regulis restitutionis. Nā qui facit iniuriā , tenetur cũ æquali periculo satisfacere. Sed tamen est aduertendũ , ꝙ si iudex nō potest aliquo modo restituere damnum quod fecit, vel nō potest sedare scandalũ reipublicæ: bene potest sine peccato iudicare secundũ allegata & probata. Ratio est quia iudicādo secundum allegata & probata facit officiũ reipublicę, ergo ex hac parte nō peccat, licet maneat obnoxius restitutioni faciendæ totius damni quod patitur ꝓximus ex eo ꝙ per præteritā iniuriā damnificatus est. ¶ Quinta cōclusio . Quādo iudex scit ꝙ reus patitur iniuriā ab aliquo in foro exteriori, & in ipso processu iudiciali, siue qui facit iniuriā sit officialis reipublicæ, siue nō debet facere quod in se est inquantũ est iudex, vt in iudicio manifestetur iniuria quæ fit reo, neq; vltra procedatur. Hæc conclusio probatur. Nā iudex est custos iudicij ex officio proprio, ergo ad eũ pertinet prouidere, ne quis in iudicio patiatur iniuriam. Vnde tenebitur ad restitutionẽ si in hac parte fuerit negligẽs . Ad argumentũ cōtra partẽ negatiuā quatenus militat cōtra quartam cōclusionem respōdetur , ꝙ ex iniuria nō nascitur ius, sic intelligitur: ꝙ is qui facit iniuriā nō acquirit sibi ius contra iniuriatũ . Non ergo iudex post iniuriā factā extra iudiciũ cōtra reũ , acquir it sibi ius inquantũ est persona particularis, sed potius reipublicæ, & sibi vt ministro illius. Quo fit vt nullũ emolumentũ sibi possit accipere ex bonis condẽ nati . Cæterũ bene potest accidere, vt ex iniuria quā quis facit vni, acquirat̃ ius ab alio. Vt v. g. si quis promittat Petro pecunias, vt occidat Paulũ : si Petrus occidit illũ acquirit ius ad illas. Similiter si quis accipit pecunias vt sit falsus testis, acquirit ius ad illas ex falso testimonio. Si autẽ accipiat illas vt sit verus testis, nō acquirit dominiũ vt habetur in ca. nō sanè. 14. q. 5. ¶ Ad argumentũ pro parte affirmatiua, quatenus militat cōtra secundā & tertiam conclusionẽ respōdetur , ꝙ magis pertinet ad bonũ reipublicæ, vt nullus condemnetur ex reuelatione sacramentalis confessionis, aut cōtra ordinẽ iuris naturalis ab ipso iudice publicè prætermissum quàm ꝙ delicta sic cognita puniantur. Et hactenus de quarta parte. In quinta vero parte explicandum est quando teneatur testis non vocatus ex charitate testificari. DVbitatur primò, An in causis ciuilibus in quibus agitur de bonis tẽporalibus teneatur testis etiam nō vocatus ex charitate testificari propter cōmodũ temporale proximi? ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Testis nō vocatus nō tenetur testifi cari nisi ex charitate: sed ad opera charitatis: nemo tenetur nisi in graui necessitate proximi: ergo nō semper tenebitur in casu posito testificari. Probatur cōsequetia . Quia sæpe cōtingit , vt proximus maneat diues amisso bono aliquo tẽporali . Secũdo , testis volũtarius vt in plurimũ incurrit aliquod damnũ , cōciliat enim odiũ aut inimicitias aliquorũ . Ergo nō tenebitur cum tanto detrimẽto testificari. Tertio, ad opera charitatis maximè obligant̃ sacerdotes & Ep̃i , sed isti sunt priuilegiati à ferendo testimonio. Ergo nō est opus charitatis testificari aliquẽ nō vocatũ . PRO decisione sit prima cōclusio . Quoties proximus graue detrimentũ paritur in rebus tẽporalibus , tenetur homo vltro testificari, nisi excusetur aliqua rationabili causa. Ista cōclusio asseritur à D. Tho. in arti. & probatur testimonijs ab ipso adductis. Sed est notandũ , ꝙ alia necessitas requiritur in proximo, vt quis teneatur dare illi eleemosynam: & alia requiritur vt quis teneatur defendere bona quæ iam habet. Ad hoc enim nō necesse est, ꝙ ꝓximus sit pauper & egestate prematur: sed sufficit ꝙ mediocri quadam diligẽtia possit illũ eripere ne patiatur detrimentum in bonis quæ iam habet. Ad illud autem aliud necesse est, quod egestate prematur. Ratio est, quia ad dandũ eleemosynam debeo auferre de proprijs bonis: non autẽ ad testificandũ . ¶ Secunda conclusio. Quando homo testimonio huiusmodi vltroneo incurrit aliquod detrimentũ notabile, nō tenetur testificari. Probatur, quia etiā vocatus testis nō tenetur cum tali detrimento testificari, ergo multo minus nō vocatus. Sed nota quòd detrimentũ illud iudicandũ est esse notabile per cōparationẽ & proportionem ad detrimentũ , quod patietur proximus si testis nō testificetur. Vnde sequitur, quòd si proximus est in periculo amittendi totam substantiā , tenebitur testis cũ aliquali detrimento suorũ bonorũ temporaliũ testificari: non tamen cũ periculo vitæ vel honoris: quæ proportio iudicanda semper est ex regula ordinis charitatis. Vnde patet ad primum & secundũ argumentũ . ¶ Ad tertium respōdetur , ꝙ Episcopi & sacerdotes etiam si sint priuilegiati, vt patet in. l. neq; honore. C. de episc. & cleri. & in. c. quanquā . 14. q. 2. tamen cũ opus fuerit illorũ testimoniũ , tenentur ex charitate testificari: dummodo sacerdotes id faciant de licentia sui episcopi. DVbium secundũ est. An in causis criminalibus teneatur quis testificari vltro. Prima conclusio. Quando testimoniũ est necessarium ad liberādum innocentem aut eum qui iniustè patitur, tenetur homo vltro testificari. Ista cōclufio est Diui Tho. & ꝓbatur eisdem rationibus à fortiori, quibus probata fuit prima conclusio dubij præ cedentis. Sed intelligenda est conclusio si homo potest testificari absq; periculo suo notabili: quod quidem periculum iudicandum est secundum prudentiam & regulas ordinis charitatis esse notabile vel non. Secunda conclusio. Etiam si homo sciat, ꝙ ex testimonio suo cum defendit innocentem, condemnabitur iniquus accusator aut falsus testis, tenetur nihilominus testificari. Probatur ista conclusio. Nam ꝙ in illo casu iniquus accusator cōdemnetur , est effectus per accidẽs defensionis innocẽtis . Ergo propter illum effectum per accidens, non tollitur obligatio defendendi innocentẽ . Quod si quis contra obijciat: quòd si ipsemet innocens nō tenetur se defendere cum periculo vitæ aggressoris. Ergo neq; testis tenebitur illum defendere cum tanto periculo. Negatur cōsequentia . Quia ipse innocens potest cedere iuri suo propter actum excellentissimum patientiæ. At vero testis nō potest cedere iuri alieno (ad quod defendendum obligatur ex charitate) propter effectum illũ per accidens consequutum. Sed quæritur. An testis manebit irregularis si accusator occiditur. Respondetur, ꝙ si ille fuit testis directè vel indirectè de crimine accusatoris, manebit irregularis: quia fuit testis in causa sanguinis. Si autẽ suo testimonio nihil aliud fecit, quàm ostendere innocentiam falsò accusati, non manebit irregularis: sicut neque ille de quo supra diximus in materia de homicidio, qui clamat vt defendatur pater suus, non manet irregularis: etiam si occidatur aggressor ab alijs qui tulerunt auxilium defensionis. Ratio istorum est. Quia ad incurrendam irregularitatem, necesse est vt amittatur mansuetudo ecclesiastica. Hæc autem non amittitur nisi quando aliquis vel consu lit vel exhortatur vel quomodolibet concurrit directè vt causa moralis ad occisionẽ alicuius, vel propria operatione truculenta occidit aliquem, etiam si sit defendendo alium. ¶ Tertia conclusio. Quando accusator accusat ex præcepto. Vt v. g. quia tenetur defendere innocentem, aut rempublicā . Tunc etiam testis tenetur vltro se offerre ad testificandum. Probatur quia quæ ratio obligationis obligat accusatorem ad accusandũ , multò magis obligabit testem, quantò cum minori periculo potest testificari quàm accusator accusare. Hæc conclusio asseritur & explicatur hic à Caietano. Sed aliqui excipiunt ab hac vniuersali, quādo accusator accusat in propria causa, etiam si teneatur ex præ cepto accusare, dicunt ꝙ testis non tenetur vltro testificari. Ratio illorum est, quia tunc accusator habet rationem aggressoris nō defensoris. Sed tamen nobis nulla ratione videtur hæc exceptio facienda. Quia in tali casu non sua sponte aggreditur accusator ipsum reum, sed ex obligatione præcepti: vt defendat suum honorem aut vitam. Quapropter accusatio illius habet rationẽ defensionis potius quàm aggressionis. Sed tamen intelligẽ da est cōclusio , quando re ipsa accusator tenebatur accusare seclusa omni ignorantia etiam inuincibili. Alias enim si obligatio accusandi oritur in accusatore ex conscientia erronea, non tenebitur testis testificari: nisi habeat eandem ignorantiam. Quarta conclusio. Quādo accusator nō tenetur accusare: & tamen licitum est illi accusare: non tenetur testis vltrò se offerre ad testificandum. Hæc cōclusio est D. Tho. in artic. Vbi inquit, ꝙ cum agitur de condẽnatione alicuius: nemo tenetur vltro testificari, etiam si periculum immineat accusatori. Et ratio D. Thom. est. Quia ipse accusator sponte se introduxit in hoc periculum: reus autem etiam inuitus patitur. Ergo in tali casu licitum est fauere ipsi reo non testificando. Item est alia ratio. Quia antequam accusator accusaret, non tenebatur testis reuelare crimen proximi. Ergo nec post accusationẽ tenebitur vltro testificari. Patet consequentia: quia ipse accusator est omnino voluntarius aggressor. Ergo sua accusatione nō obligat testẽ ad testificandum: sicut non obligat ad aggrediendũ . Ista cōclusio est intelligenda, nisi forte testis promiserit accusatori se testificaturum: aut honor accusatoris sit magni momenti in ordine ad rempublicā : tũc enim tenetur testis reddere testimoniũ partim ex fidelitate, si promisit: partim ex charitate & pietate patriæ. ¶ Quinta conclusio. In eodem casu quando accusator licitè accusat, licitum etiam erit testi reddere testimoniũ etiam si non sit vocatus à iudice. Probatur, quia eadem ratio quæ licitā facit accusationẽ , faciet licitam testificationẽ . Est enim accusatio odiosior quam testificatio. Ista cō clusio est intelligenda per se loquẽdo & absolutè quantũ est ex parte testificandi & accusandi. Cæterũ possunt esse aliquæ circunstantię quæ obligent testem tacere, etiā si accusator licitè accuset. Vt v. g. si testis iurauerit se non testificaturũ : nisi quando teneatur testificari. Item si reus accusatus sit coniunctus testi aliqua necessitudine amicitiæ: ita vt videatur ingratus, si cũ posset non testificari contra amicũ , testificatus est. ¶ Vltimo in isto articulo. Nota circa solutionẽ ad secũ dum , vbi docet D. Tho. ꝙ iure naturæ tenemur seruare secreta: ꝙ non est peccatũ mortale ex genere suo reuelare secretum. Ratio est, quia reuelare secretũ tantũ est per se loquendo contra virtutẽ fidelitatis, cōtra quā nunquā peccatur mortaliter: nisi simul adiũ gatur alterius speciei obiectũ morale. Quẽ admodũ veracitas nunquā obligat ad mortale, nisi per hoc quod qui mentitur, frangit etiam præceptum alterius virtutis. ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm sufficiat duorum vel trium testimonium. AD Secundũ sic proceditur. Videtur ꝙ non sufficiat duorum vel trium testimoniũ . Iudicium enim certitudinem requirit. Sed non habetur certitudo veritatis per dictũ duorũ testiũ . Legitur enim 3. Reg. 21. ꝙ Naboth ad dictũ duorũ testium falsò condemnatus est: ergo duorum vel trium testimonium non sufficit. ¶ 2 Præterea. Testimonium ad hoc, ꝙ sit credibile debet esse concors. Sed plerunq; duorũ vel trium testimoniũ in aliquo discordat: ergo non est efficax ad veritatem in iudicio probandam. ¶ 3 Præterea † { 2. q. 4. ca. præsul. aliqui codices habent hoc cap. in quæst. 5. }, Secũda quæstione quinta dicitur: Pręsul non damnetur, nisi septuaginta duobus testibus: presbyter autẽ Cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non deponatur, diaconus Cardinalis vrbis Romæ nisi viginti octo testibus non condemnabitur, subdiaconus, acolytus, exorcista, lector, ostiarius, nisi cum septem testibus non condemnabitur. Sed magis est periculosum peccatum eius, qui in maiori dignitate constitutus est, & ita minus est tolerandum. Ergo nec in aliorũ condemnatione sufficit duorum vel trium testimonium. SED contra est, ꝙ dicitur Deuter. 17. In ore duorum vel trium testiũ peribit qui interficietur. Et infrà 19. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. RESPONDEO dicendum, quòd secundum Philosophum in 1. † { Li. 1. c. 3 circa prin. & cap. 7. circa finẽ . tom. 3. } Ethicorum, Certitudo non est similiter quærenda in omni materia. In actibus enim humanis, super quibus constituũtur iudicia, & exiguntur testimonia, non potest haberi certitudo demonstratiua, eò ꝙ sunt circa contingentia & variabilia. Et ideo sufficit probabilis certitudo, quæ vt in pluribus veritatem attingat, & si in paucioribus à veri tate deficiat. Est autem probabile, quod magis veritatem cōtineat dictum multorũ , quàm dictũ vnius. Et ideo cùm reus sit vnus, qui negat, sed multi testes asserunt idem cum actore, rationabiliter institutum est de iure diuino & humano, quòd dicto testium stetur. Omnis autem multitudo in tribus cōprehenditur , scilicet principio, medio & fine. Vnde secundum Philosophum in 1. † { Li. 1. tex. 2. tom. 2. } de Cælo: Omne totũ in tribus ponimus. Ternarius quidem constituitur asserentium, cùm duo testes conueniunt cum actore. Et ideo requiritur binarius testium, vel ad maiorem certitudinẽ , vt si ternarius, qui est multitudo perfecta in ipsis testibus. Vnde & Eccles. 4. dicitur: "Funiculus triplex difficilè rumpitur." † { Tract. 36. in Ioan. in vlti. pagina ante finem. to. 9. } Augustinus autem super illud Iohan. 8. Duorum hominum testimonium verum est, dicit quòd in hoc est trinitas secundum mysterium commendata, in qua est perpetua firmitas veritatis. AD primum ergo dicendum, ꝙ quantacunque multitudo testium determinaretur, posset quandoque testimonium esse iniquũ , cùm scriptum sit Exod. 23. Ne sequaris turbam ad faciendum malum: nec tamen, quia non potest in talibus infallibilis certitudo haberi, debet negligi certitudo, quę probabiliter haberi potest per duos vel tres testes, vt † { In corp. articuli. } dictum est. AD secundum dicẽdum , quòd discordia testium in aliquibus principalibus circunstantijs, quæ variāt substantiam facti (puta in tempo re, vel in loco, vel in personis, de quibus principaliter agitur) aufert efficaciam testimonij, quia si discordant in talibus, videntur singulares esse in suis testimonijs, & de diuersis factis loqui. Puta si vnus dicat hoc factum esse tali tempore, vel loco, alius alio tempore vel loco, non videntur de eodem facto loqui. Non tamen præiudicatur testimonio, si vnus dicat se non recordari, & alius asserat determinatum tempus vel locum. Et si in talibus omnino discordauerint testes actoris & rei, si sint æquales numero & pares dignitate, statur pro reo, quia facilior debet esse iudex ad absoluendum, quàm ad condemnandũ , nisi fortè in causis fauorabilibus, sicut est causa libertatis & huiusmodi. Si verò testes eiusdem partis dissenserint, debet iudex ex motu sui animi percipere cui parti sit standum, vel ex numero testium, vel ex dignitate eorum, vel ex fauorabilitate causæ, vel ex conditione negotij & dictorum. Multò autem magis testimonium vnius repellitur, si sibiipsi dissideat, interrogatus de visu & scientia, non autem si dissideat, interrogatus de opinione & fama, quia potest secundum diuersa visa & audita, diuersimodè motus esse ad respondendum. Si verò sit discordia testimonij in aliquibus circunstantijs non pertinentibus ad substantiā facti, puta si tempus fuerit nubilosum vel serenum, vel si domus fuerit picta aut non, aut aliquid huiusmodi, talis discordia nō præiudicat testimonio: quia homines non consueuerũt circa talia multũ solicitari, vnde facilè à memoria elabuntur. Quinimò aliqua discordia in talibus facit testimoniũ credibilius, vt † { Hom. 1. paulô post princ. Incipit hæc homil. Oportuer at nos quiem. to. 2. } Chrysost. dicit super Matth. quia si in omnibus cō cordarent , etiam in minimis, viderentur ex condicto eundem sermonem proferre, quod tamẽ prudẽtiæ iudicis relinquitur discernendum. AD tertium dicendum, quòd illud locum habet specialiter in episcopis, presbyteris, diaconis, & clericis ecclesiæ Romanæ, propter eius dignitatem. Et hoc triplici ratione. Primò quidem, quia in ea tales institui debent, quorum sanctitati plus credatur, quàm multis testibus. Secundò, quia homines qui habent de alijs iudicare, sæpè propter iustitiam multos aduersarios habent. Vnde non est passim credendum testibus contra eos, nisi magna multitudo conueniat. Tertiò, quia ex condemnatione alicuius eorum derogaretur in opinione hominum dignitati illius Ecclesiæ & autoritati, quod est periculosius, quàm in ea tolerare aliquem peccatorem, nisi valde publicum, & manifestum, de quo graue scandalum oriretur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Rationabiliter institutum est iure diuino & humano ꝙ dicto testiũ stetur in iudicio. ¶ Secunda conclusio. Requiritur binarius testium, vel ad maiorẽ certitudinem ternarius. COMMENTARIVS. DVbitatur in hoc articulo, An iure naturæ vel diuino requirantur vel sufficiāt duo vel tres testes in iudicio. Pro parte negatiua arguitur primò. Nā in. l. omnium. C. de testamentis, dicitur: ꝙ est sufficiens vnius exi miæ autoritatis testimoniũ . Vt v. g. Imperatoris. Et confirmatur ex cōmuni vsu iudicũ , qui solo testimonio custodis montium condemnant cædentes ligna in syluis vetitis. Secundò arguitur ex. c. paruulos. &. c. cũ itaque. de cōsecratione . dist. 4. vbi à Greg. 4. & à Leone. 1. diffinitur paruulos à parentum cura subtractos baptizandos esse nisi aliquis testetur esse iam baptizatos. Ecce vnius testimonium sufficit vt non baptizentur paruuli. Tertiò. In multis causis exigitur iure Ciuili & Canonico & Regio maior numerus testiũ quā binarius & ternarius, ergo iure naturæ nō sufficit iste numerus. Consequentia patet, quia lex humana nō potest derogare iuri naturali. Antecedẽs probatur ex. c. præsul. & ca. nulla. 2. q. 4. quorũ canonũ dicta refert D. Tho. in art. 3. & assignat triplicẽ rationẽ illorũ Decretorũ in solutione ad tertiũ . Item etiā in. l. hac cōsultissima . C. de testam. Et Instit. eod. tit. §. sed cũ paulatim. & in. l. 1. & 2. tit. 1. Part. 6. & in. l. 3. Taur. exigũtur septẽ testes in testamento obsignato, ergo iure naturæ non sufficiunt duo vel tres. Et cōfirmatur . Nam Alex. 3. in. c. cũ esses. de testam. videtur reprobare prædictas leges, tamẽ ipse cōcludit tandem, ꝙ testamenta quæ parochiani cum suo presbytero, & alijs duabus vel tribus personis idoneis fecerit in extrema voluntate, firma esse decernimus. Ecce ipsemet Alexāder ponit tres testes esse necessarios ad firmitatẽ testamenti signati, ergo nō sufficiunt iure naturæ duo vel tres. ¶ Quartò. D. Tho. in art. ait, rationabiliter institutũ esse iure diuino & humano, ergo nō est iure naturæ necessarius binarius testiũ . Patet cōsequẽtia . Quia quod iure naturæ necessariũ est nō est institutum aliqua lege, sed potius inditum & insitum. PRO decisione sit prima cōclusio . Quā do nō agitur de cōdemnatione alicuius, sufficit vnus testis: vt iudex disponat de aliquibus negotijs. Ratio est: quia quilibet præ sumitur verax quandiu nō probatur mẽdax , ergo vbi nō est periculũ alicuius tertij potest acceptari vnius testimonium. Et isto modo dantur in Hispania prouisiones quædā quæ dicuntur, Reales. ¶ Secunda conclusio. In causis leuibus etiam si agatur de condemnatione alterius, sufficit vnus testis: quādo ita expedit bono cōmuni . Et si aliquis obijcit, ergo etiam in causis grauibus sufficiet vnus testis, quando ita expedit bono communi. Respō detur , quòd non potest expedire bono communi, sed potius esset perturbatio boni communis, si in causis grauibus sufficeret vnus testis. Nemo enim posset in republica esse tutus. Tertia conclusio. In causis grauibus quando agitur de condemnatione alicuius: iure naturæ requiritur binarius testium. Probatur ista conclusio. Nam ratio D. Thomæ est naturalis discursus & demonstratio moralis ex principio euidenti, ergo iure naturæ constat conclusio. Item etiam in dubio ratione naturali constat, quòd melior est conditio possidentis: sed vno teste aiente & reo negante, res dubia est, ergo reus non debet condemnari, quia est in possessione bonorum suorum. Item etiam iure & ratione naturali constat, quòd sicut potestas condemnandi debet esse publica: ita scientia & cognitio facti debet esse manifesta. Sed vbi vnus affirmat & alius negat, res obscura est, ergo non potest aliquis per talem cognitionem condemnari iure naturæ. Quarta conclusio. Iure naturæ sufficiunt duo testes ad cōdemnationem alicuius. Ista conclusio probatur primò à posteriori, quia multæ respublicæ bene institutæ condemnant reos ad mortem duobus testibus, ergo iure naturæ non requiritur maior numerus. Consequentia patet. Nam alias tales respublicæ peccarent contra ius naturæ. Antecedens probatur ex Deuteron. 17. "In ore duorum vel trium peribit qui interficietur." Item cap. 19. "In ore duorum vel trium testiũ stat omne verbum," ergo non est contra ius naturæ. Sed valde notandum est quod dicit D. Thomas in. 1. 2. quæst. 94. art. 5. ad tertium, quòd dupliciter aliquid dicitur esse de iure naturæ. Vno modo quia ad hoc natura inclinat, vt non esse faciendam iniuriam alicui. Alio modo quia natura circa contrariũ illius nihil determinat. Vt v. g. dicimus quòd iure naturæ omnis homo est liber: & quòd iure naturæ omnia sunt communia: quia ius naturę non determinauit quòd ista bona essent particularia huius: vel quod aliquis esset captiuus: sed hæc iure gẽtium introducta sunt. Dicimus ergo ad propositum, ꝙ hæc quar ta conclusio intelligenda est hoc secũdo modo: sed tertia conclusio primo modo. Quinta conclusio. In. l. noua nihil statutũ est iure diuino circa numerum testium præ ter id quod erat de lege naturæ. Probatur ex cōmuni proloquio Theologorum, quòd in lege gratiæ nullum est præceptum diuinum superadditum naturæ, præter præcepta virtutum Theologicarum & consequentia ad illa quæ pertinent ad esse gratiæ. Vt v. g. præ ceptum de inuocanda diuina misericordia, & præceptum pœnitentiæ virtutis & humilitatis: quæ omnia præcepta semper fuerunt & in lege naturali & in lege veteri necessaria ad salutem æternam, quatenus in illis legibus participabatur lex gratiæ. Cæterum specialia præcepta legis gratiæ hoc tẽpore quando iam explicata est, sunt præcepta de sacramentis: quæ Christus instituit. De qua re vide D. Thom. quæst. 108. vbi sup. vbi dicit, ꝙ lex noua in exterioribus illa solum præcipere debuit, per quę in gratiam introducimur, ergo circa numerũ testium nullũ præceptũ instituit. Ex quo sequitur, ꝙ cùm Matth. 18. & Ioan. 8. & 2. Corin. 13. fit mentio de sufficientia duorum vel trium testiũ testimonij, non est pręceptum nouum diuinum: sed est confirmatio iuris naturalis: sicut etiā in alijs fecit Christus Matth. 5. "Ego autem dico vobis, omnis qui viderit mulierem ad cōcupiscẽdũ eam, iā mœchatus est eā in corde suo." Et tamẽ hoc de iure naturali erat præceptũ . Ad primum argumentum respondetur, ꝙ in fauorem vltimæ voluntatis statuit illa lex, vt si Imperatori quis dixerit se relinquere hæredem talem: valeat testimonium Imperatoris pro toto numero testium. Sed notā dum est, quòd ibi non agitur de condemnatione alicuius. Et si aliquando agatur de condemnatione circa hæreditatem, tamen illa condemnatio est circa bona temporalia: circa quæ ipsa respublica habet plenariam potestatem, respectu boni publici. Et quia reputatur esse bonũ publicũ ꝙ Princeps sit tātæ autoritatis circa testamentũ confirmādũ , ideo ipsa respublica transfert dominium hæreditatis in quem Imperator dixerit transferendum esse secundùm voluntatem testatoris. Ad confirmationem respondetur, quòd talis condemnatio si fiat in re leui licita erit: vt diximus in secunda cōclusione : nō autem in re graui, vt diximus in tertia conclusione. Ad secundũ respondetur, ꝙ in illis capitibus nō agitur de cōdemnatione alicuius: sed agitur de causa pia & religiosa, ne fiat rebaptizatio. Et propterea sufficiet vnus testis fide dignus, qui dicat puerũ iā esse baptizatũ . Ad tertiũ iam patet ex notabili circa quartam cōclusionem . Potest enim lex humana addere ad numerũ testiũ qui sufficiebat iure naturæ cōsiderando ius naturæ illo secundo modo. Ad cōfirmationẽ vero ex Alexan. 3. quatenus aduersatur solutioni huic respondent aliqui: ꝙ ibi Pōtifex loquitur de legatis pijs, quæ ecclesijs relinquuntur, ad quod legatũ nō requiruntur tot testes etiā secũdùm leges ciuiles. Sed tamen ista solutio non valet, quia in. c. citato nō statuit Pontifex duos vel tres testes: sed cũ parocho duos vel tres testes. At vero in legatis pijs sufficiũt duo vel tres testes: vt patet in. c. relatum. de testamentis. vbi nulla fit mẽtio parochi. Respōdetur ergo secundo cũ multis Iurisperitis, & Cano lib. 6. de locis. c. 8. ꝙ Alex. 3. ferebat leges subditis sibi in foro ciuili. Respondebat enim Ep̃o Ostiensi. Vnde in suis dictionibus noluit seruari leges Cæsareas: sed tamẽ neq; abrogauit illas in toto populo Christiano. Et si quis cō tra obijciat, ꝙ ibi dicit Pōtifex alienum esse à diuina lege & à sanctorũ Patrũ institutis, & à generali ecclesiæ consuetudine: vt requiratur tātus numerus testiũ , & quod propterea dixit præscriptā cōsuetudinẽ improbamus. Respondetur ꝙ alienũ non significat ibi idẽ quod contrariũ . Sed significat nō necessariò conforme legi diuinæ. Diuinā autem legem appellat, quod scriptum erat Leuit. 17. & 19. quod fuit quasi explicatio legis naturæ. Tertiò respōdetur , quòd Alexan. solum statuit, quòd nō vniuersaliter habet verum, quòd in omni testamento etiā quo ad legata secularia, requirantur quinque vel septem testes. Nā in villulis nō potest haberi facile tantus numerus testiũ , & ita sufficit ibi præsentia parochi cũ duabus personis fidedignis. Et hoc vbique seruatur etiam secundũ leges ciuiles. Ad quartum negatur cōsequentia . Quia quædam instituuntur legibus humanis, etiā si iure naturæ constent apud sapientes, vt cō clusiones deductæ per bonā consequentiā : eo quòd talis consequentia non est vsque adeo euidens omnibus, vt non indigeat adiuuari statutis humanis. DVbium secundum est, An licitum sit iudici per tormenta veritatem exigere à reo & testibus: &, An tale testimonium valeat ad condemnationem. Pro parte negatiua arguitur primò. Nemo potest condemnari in re graui, nisi duobus testibus: sed torquere hominem cruciatibus est res grauissima, ergo nemo potest condemnari ad tormenta, per semiplenam probationẽ , quæ fit vnico teste & indicijs. Et confirmatur. Nam si sunt duo testes per quos conuincitur reus, iniqua est excruciatio per tormenta, ergo nullo modo licita est. Probatur antecedens. Nam tormenta ordinantur ad inquirendũ veritatem criminis, ergo vbi iam constat de veritate perperam adhibentur tormenta. Secũdò . Testis nō est in culpa, ergo nullo modo est torquẽdus . Cōfirmatur . Multi eligũt potius falsum testimoniũ cōtra se dicere: quā pati cruciatus immanissimos. Tertiò, alij sunt qui metu mortis patiuntur cruciatus, potius quam veritatem cōfiteantur , ergo medium istud est incertum neque conueniens ad iudicium. De hoc dubio Ludouicus Viuas in commentarijs super Augustinum in lib. 19. de Ciuitate cap. 6. negat licita esse tormenta. PRO decisione sit prima cōclusio . Erroneum est, aut certè valde temerarium in fide negare tormenta esse licita. Probatur, quia aliàs iniqua essent omnia tribunalia Ecclesiæ catholicæ etiam Ecclesiastica, in quibus est vsus tormentorum ad inquirendam veritatem. ¶ Secundò probatur ex Eusebio Papa in epistola ad episcopos Galliæ: & habetur in cap. illi qui. 5. quæst. 5. vbi expressissimè approbat tormenta. Item etiam Gregorius. 7. in regula in contemplatione. de regulis iuris. Supponens tanquam rem certissimam tormenta esse licita, ait, quòd in ipso causæ initio non sunt adhibenda tormenta. ¶ Tertio probatur ex D. Ambrosio in lib. de Cain & Abel. & ex D. Hieron. tom. 1. epistolarum, epistol. ad Innocen. & ex D. August. vbi supra, & ex communi sententia Theologorum & Iurisperitorum. Et sunt tituli in corpore iuris de quæstionibus, hoc est tor mentis. Et ex Arist. in Rhetoricis ad Alexandrum. c. 14. Et ex Cicer. in lib. de Partitione Oratoria. ¶ Secunda conclusio. Quando iudex intelligit expedire ad bonum commune, vt aliquod crimẽ statim puniatur: potest adhibere tormenta ad torquendum reum: etiam duobus testibus cōuictũ . Pro cuius intelligentia nota, quòd reis crimina confessis negatur appellatio: alijs vero etiam cōuictis per testes, conceditur appellatio. Vt patet in l. 2. C. quorum appellationes nō recipiũtur . Dicimus ergo in ista conclusione, quod iudex prudenter in casu prædicto, quia est periculũ in mora propter appellationem adhibet tormenta, vt reus confessus nō possit appellare. Probatur ergo conclusio. Iudex habet ius ad torquendum hominem reum cũ necesse fuerit ad bonũ commune vt etiam reus ipse confiteatur: sed in illo casu necessaria est eius confessio ad bonũ commune, ergo licitum erit iudici illum torquere: neque iniuriā facit illi impediendo hac via appellationem, quia ille iniustè appellat, & cũ damno boni publici. ¶ Tertia conclusio. Nō est licitum torquere reum etiā conuictum testibus, quando ipse affert nouas probationes & legitimas ad reprobandum processum. Probatur. Nā tunc iustissime appellat reus à iudicis sententia, ergo iudex iniquè agit impediendo appellationem eius per tormenta. Quarta conclusio. Testis nunquam torquendus est, nisi in quantũ habet rationẽ rei. Vt v. g. si aliqui testantur Petrum interfuisse alicui negotio, & posse testificari: tũc Petrus nisi voluerit testificari poterit torqueri: vt dicat veritatẽ , quia merito præsumitur ex malitia nolle testificari. Hanc conclusionem probat secundũ argumentũ , scilicet, quòd testis inquantũ testis non debet torqueri, quia vt sic, non habet culpā . Cęterũ quantum ad huiusmodi tormenta iudices debent attendere leges sibi præscriptas, & ita non peccabunt. AD argumenta in contrariũ respondetur. Ad primum respōdetur , distingo maiorem: aut per sententiā diffinitiuā , & sic concedo: aut per sententiam inquisitiuā veritatis: & ita nego maiorem. Nā sufficit vnus testis cum accusatore ad interrogādum reũ , & si opus fuerit ad torquendum illum. Ad cōfirmationem respōdetur , nego cōsequen tiam . Et ratio est, quia aliquando cōfessio rei est necessaria bono cōmuni : vt diximus in secunda conclusione. ¶ Ad secundum patet ex quarta conclusione. ¶ Ad tertiũ nego consequentiam: quia in humanis iudicijs nō potest haberi tanta certitudo sicut in scientijs. Neq; propterea negligi debet certitudo quę potest haberi per testes & per tormenta: quado opus fuerit. Sed superest soluere vnũ argumentũ contra secundam conclusionem: quia Iurisconsulti Paulus & Marcellus in. l. edictis. ff. de quæstionibus. & Eusebius vbi supra, aiunt tormenta esse adhibenda ad exquirendā veritatem, quæ nondũ est propalata, ergo vbi iam est manifesta per testes, iniquè agitur torquendo ipsum reum. Propter hoc argumentũ aliqui Iurisperiti negant secundam conclusionẽ . Sed tamen respondetur ad argumentũ , quòd Iurisperiti & Pontifex intelligunt regulariter loquẽdo . At vero vbi ad bonum commune expedierit: vt cito reus puniatur, prudenter facit iudex adhibẽ do tormenta, ne post confessionem rei ante tormenta, locum habeat appellatio. DVbitatur tertiò circa solutionem ad secundum de cōcordia testiũ , An requiratur concordia testiũ circa factũ singulare, vt reus condemnetur. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Iudicium debet esse circa factu singulare, ergo testes debẽt testificari de eodem facto singulari. Sed pro parte negatiua arguitur. Concordia testiũ circa factũ singulare eatenus requiritur, quatenus crimen fiat manifestũ sufficiẽter : sed nō minus, imo magis aliquando manifestatur crimen per plures testes circa actus singulares, quā per duos circa vnũ actũ singularem, ergo. Probatur minor. Quia duo testes circa idẽ factum facilius possunt ex cōdicto falso conuenire, quā sex testes loco distantes & inuicem incogniti circa singulos actus criminosos eiusdẽ speciei. Caiet. in cōment . super istum artic. dicit primò, quòd regulariter loquendo requirũtur duo testes circa idem factũ ad cōdemnādum reum. Secundò dicit, quòd inter religiosos sufficiet ad cōdemnandum aliquẽ de furto, quòd multi testes singulares singula furta testificentur. Ratio huius est. Quia licet hoc non sit secundùm iuris rigorem: tamen quia in religione proceditur non tam ad puniendum quā ad salutem animæ & regularis obseruantiæ fauorem, ideo tolerabile videtur, vt talis probabilitas sufficiat ad certitudinem inter eos qui mortui sunt mundo. Tertiò dicit, ꝙ ipse reus nō tenetur acceptare talem sententiā , & propterea procedẽdũ erit per tormenta religiosa, vt exquiratur ab illo veritas. Soto lib. 5. de iust. q. 7. art. 2. videtur cum Caiet. sentire. Sed dicit ille vnũ singulare, ꝙ illi testes singulares sufficient ad inquirendum. Sed hoc intelligendũ est si proceditur per viam accusationis vel denuntiationis. Alioquin si nō præcessit infamia, non poterit procedi per viam inquisitionis. PRO decisione sit prima conclusio. Primum dictum Caiet. verissimum est, & probatur argumẽto facto pro parte affirmatiua, & ex vsu cōmuni omniũ tribunalium. Secunda conclusio. In quibusdā criminibus specialiter perniciosis reipublicæ, circa quorũ probationẽ ex natura facti nō possunt moraliter loquẽdo inueniri duo testes circa idem factũ : iusta esset lex quæ statueret sufficere testes singulares in maiori tamẽ numero, quàm binario vel ternario. V. g. in vitio Sodomiæ aut Simoniæ vel vsuræ, & multo magis in crimine hæresis. Hæc cōclusio probatur argumento pro parte negatiua. Probatur etiā , quia necesse est huiusmodi crimina perniciosa aliquādo puniri: sed moraliter est impossibile inueniri duos cōtestes eiusdem facti, ergo sufficiunt singulares, maximè si multitudine supplent quod deficit de contestatione circa idem factũ . Sed notandum, ꝙ circa hanc quæst. est magna cōcertatio inter Iurisperitos. Vide Couar. li. 3. Variar. c. 3. nu. 5. vbi cōcludit iustā esse legem. & tit. 2. lib. 8. ordin. Regal. ad puniendum vsurariũ ob crimen vsuræ in cōmuni admittũtur testes singulares. Sed ille dicit nō satis esse ad cōdemnandũ illum de aliqua vsura certæ cuiusdā quantitatis. Dicit etiā ꝙ si testes sint in multo numero, erit sufficiens testimoniũ illorũ : & ad hoc citat Bald. & alios. Anton. Gomez. tomo. 3. de delict. c. 12. nu. 12. inquit sequẽs Baldum & alios, ꝙ testes singulares sufficiũt ad probandũ aliquem esse hæreticũ , etiam si singuli testificentur distinctas hæreses. Idem dicit Hippolytus consil. 7. nu. 27. Nobis tamẽ Theologis sufficit, nō esse semper necessariā exactissimā copiam testiũ circa factũ singulare. Imo vero neq; concordiā circa actum singularem, quādo agitur de crimine vel de positione aliqua in cōmuni . Tunc enim certam fidem facient singulares testes quod attinet ad iudicium maxime fauente lege. Ad argumentum pro parte affirmatiua quatenus facit cōtra secundam conclusionẽ respōdetur , ꝙ aliquando potest aliquis condemnari, quia probatur reus in aliqua specie delicti, etiā si non probetur in singulari Item etiam quanuis nō sint duo testes vnius actus singularis: sed tamen illud factũ singulare cuius est vnus testis oculatus, sufficienter cōfirmatur multitudine testiũ circa alios actus singulares. ¶ Ad argumentum pro parte negatiua quatenus est cōtra primā cōclusionem respondetur, ꝙ quanuis sit aliquando licitũ quod in secunda conclusione dicitur, tamen est quasi exceptio quædā à regula vniuersali & cōmuni iure: quæ fieri nō debet, nisi magna ex causa & fauente lege vel supremo legislatore. Cæterũ furta, homicidia, bene possunt ex natura rei pluribus testibus probari, & sufficienter prouidetur bono cōmuni , si quando cōprobantur ista delicta duobus testibus, puniantur, vt cæteri timorẽ habeam. Denique nota in hoc articulo secundum dictum Caietani: quòd religiosus possit condemnari de furto per testes singulares, intelligendum esse, non per sententiā absolutam, sed per conditionalem si ipse velit acceptare sententiam. Sin autem, poterit torqueri: & si negauerit manebit liber à pœna furti. ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm alicuius testimonium sit absque eius culpa repellendum. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd alicuius testimonium nō sit repellendum, nisi propter culpam. Quibusdam enim in pœnam infligitur, quòd ad testimonium non admittantur, sicut patet in his qui infamia notantur. Sed pœna non est inferenda nisi pro culpa. Ergo videtur quòd nullius testimonium debeat repelli, nisi propter culpam. ¶ 2 Præterea. De quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrarium. Sed ad bonitatem hominis pertinet, quòd verũ testimonium dicat. Cùm ergo non possit constare de contrario nisi propter aliquam culpam, videtur quòd nullius testimoniũ debeat repelli nisi propter culpam. ¶ 3 Præterea. Ad ea quæ sunt de necessitate salutis, nullus redditur non idoneus nisi propter peccatũ . Sed testificari veritatem est de necessitate salutis, vt suprà † { Art. 1. huius quæst. } dictum est: ergo nullus debet excludi à testificando nisi propter culpam. SED contra est, quod † { Grego. in registro libro. 11. c. 54. à medio. Et habetur. 2. quæst. 4. c. Præsul. nō procul à fine. } Gregor. dicit, & habetur 2. quæst. 4. Qui à seruis suis accusatus est episcopus, sciendum est quòd minimè audiri debuerunt. RESPONDEO dicendum, quòd testimonium sicut † { Ar. præ ced. } dictum est, non habet infallibilem certitudinẽ , sed probabilem. Et ideo quicquid est quod probabilitatem afferat in contrarium, reddit testimoniũ inefficax. Redditur autem probabile, quòd aliquis in veritate testificanda non sit firmus, quandoque quidem propter culpam, sicut infideles & infames, item illi qui publico crimine rei sunt, qui nec accusare possunt. Quandoque autem absque culpa, & hoc est vel ex defectu rationis (sicut patet in pueris, amentibus & mulieribus) vel ex affectu (sicut patet de inimicis & personis coniunctis & domesticis) vel etiam ex exteriori conditione, sicut sunt pauperes, serui, & illi, quibus imperari potest, de quibus probabile est quòd de facili possunt induci ad testimonium ferendum contra veritatem. Et sic patet, quòd testimoniũ alicuius repellitur, & propter culpam & absque culpa. AD primum ergo dicendum, ꝙ repellere aliquem à testimonio, magis pertinet ad cautelam falsi testimonij vitādi quàm ad pœnam. Vnde ratio non sequitur. AD secundum dicendum, quòd de quolibet præsumendum est bonum, nisi appareat contrariũ , dummodo non vergat in periculum alterius, quia tunc est adhibenda cautela, vt non de facili vnicuique credatur, secundùm illud 1. Ioann. 4. "Nolite credere omni spiritui." AD tertium dicendum, quòd testificari est de necessitate salutis, supposita testis idoneitate & ordine iuris. Vnde nihil prohibet, aliquos excusari à testimonio ferendo, si non reputentur idonei secundùm iura. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est. Iure aliquorum testimonium repellitur, aliquando quidem cum culpa, aliquando sine culpa. COMMENTARIVS. DVbitatur, An licitum sit reo obijcere crimen testi ad repellendum eius testimonium. Pro cuius decisione sit prima conclusio. Obijcere testi crimen falsum nũ quam est licitum. Ista conclusio patet, quia mentiri est intrinsecè malum, ergo nunquam est licitum. An vero aliquando sit tantũ peccatũ veniale dicemus dubio secundo. Secunda conclusio. Obijcere testi crimō verum, quando hoc non conducit ad repellendũ eius testimonium, semper est peccatũ cōtra charitatem & iustitiam. Ratio est, quia talis obiectio habet rationem vindictæ tantùm, & non defensionis. Tertia conclusio. Quando testis falsum testificatur: licitum est obijcere illi vera crimina ad refutandum eius testimonium, siue crimina sint publica siue secreta. Probatur conclusio. Nam talis obiectio habet propriè rationem defensionis cũ moderamine inculpatæ tutelæ: quemadmodum quando quis occidit hominem cum moderamine inculpatæ tutelæ in sui defensionẽ . Ex quo sequitur, quòd ista conclusio habet etiam verum quando testis ex ignorantia inuincibili dicit falsum testimonium contra me: eo ꝙ licitũ est me defendere ab inuasore qui ex ignorā tia inuincibili me inuadit. Quarta conclusio. Idipsum etiam est licitum, quādo testis dicit testimonium verum contra me: sed tamen contra ordinem iuris vel in foro exteriori vel in foro conscientiæ. Probatur. Nam ille testis dicendo verum facit mihi iniuriam, ergo licitum est me defendere. Sed quæret aliquis, An sit licitum in eodem casu dicere testi, quod dicit falsum vel mentitur. Quidam moderni dicunt licitum esse vtrumque, eo quòd distinguunt dupliciter dici falsum, & dupliciter aliquem mentiri. Vno modo speculatiuè: alio modo practicè. Speculatiuè quidem, quando aliquis dicit contra mentem speculatiuam aliter quā est à parte rei. Practicè vero, quando dicit aliquid contra mentem practicam veram, quæ dictabat nō esse aliquid dicendũ : etiam si esset verum speculatiuum. Dicunt ergo ꝙ in casu posito testis ille dicit falsum practicè, & mentitur practicè. Alij vero dicunt, quòd ille testis in casu posito dicit falsum, scilicet practicè: sed nullo modo mentitur. Nos autem breuiter dicimus, quòd eadem est ratio dicendi falsum & mentiendi quantum ad hoc, quòd sicut falsum dicitur practicè & speculatiuè: ita etiam mendacium. Sed dicimus quòd siue ista distinctio sit vera siue non, nunquam erit peccatum mortale dicere testi in casu posito quòd dicit falsum & mentitur: dummodo verbum mentitur non significet iniuriam specialem, vt apud Hispanos. Tunc enim erit peccatum mortale: si sufficienter refutetur testimonium iniqui testis, dicendo illi: non ita est, falsum dicis: & dicatur illi, mentiris. Quinta conclusio. Licitum est obijcere testibus verum testificantibus etiam secundum ordinem iuris vera crimina etiam occulta, si tamen probari possunt, & probata testem refutare. Probatur. Quia iure conceditur reo illa obiectio, vt se defendat, ergo licita est. Secundò. Ille testis non tenebatur testificari. Si timebat obiectionem illam sibi opponendam, tum quoniam eius testimonium erat inutile, tum etiam quoniam cum tāto detrimento sui honoris, non tenebatur testificari, ergo sibi imputet si talis obiectio sibi fiat ab ipso reo defendente se iuridicè. Tertiò. Reus in tali casu non tenetur respondere iudici suum crimen, ergo pari ratione poterit refutare testem. Antecedens probatur. Quia interrogatio iudicis ad ipsum reum facta, non est legitima, nisi ex falsa præsumptione, scilicet, quòd iudex putat testes esse legitimos. Notandum tamen est, quòd non pro quolibet detrimẽto quod reus patitur, licitum erit illi quodlibet crimen etiam infame obijcere testi, sed seruato ordine charitatis intelligenda est conclusio quinta. DVbium secundum est, An semper sit mortale peccatum obijcere falsum testimonium testificanti falsum crimen, vel testificanti contra ordinem iuris. Pro parte affirmatiua arguitur primò. Peccatum mortale est reddere malum pro malo, maledictum pro maledicto. Et confirmatur. Peccatum mortale est repercutere eum qui percussit, & cessat iam à percussione, ergo erit peccatum mortale dicere falsum crimẽ aduersus criminatorem. Secundò. Peccatũ mortale est omne mendaciũ perniciosum: sed illud mendacium est tale, ergo &c. Soto lib. 5. de iustit. quæst. 7. art. 3. ait mendacium esse perniciosum, obijcere falsum crimen testi. Sed tamen non satis se explicat, an cum testis iniuriam facit reo sit licitum aut saltem non sit mortale obijcere illi falsum crimen. Quin potius videtur loqui in casu quando testis facit suum officium: & aduocati nihilominus obijciunt ei falsa crimina fictitia. PRO decisione sit prima cōclusio . Moraliter loquendo & de facto semper est peccatum mortale obijcere falsum crimen testi. Probatur, quia vel talis obiectio potest probari vel non potest. Si non potest probari, est nullius momenti, neque habet rationem defensionis, ergo est mortale peccatum, siquidem læditur proximus absque causa. Rursus si potest probari: hoc erit falsis testibus periurantibus ergo erit peccatum mortale illos adducere ad probationem. Secunda conclusio. Verosimilis est sententia, quæ ait, quòd per se loquendo est peccatum mortale & contra iustitiam obijcere falsum crimen iniquo testi. Probatur argumentis factis pro parte affirmatiua. Tertia conclusio. Nobis verosimilior est sententia, quæ ait, quòd per se loquẽdo , hoc est seclusis alijs circũstantijs , est solum peccatum veniale mendacij obijcere crimen falsum testi iniquo, quando talis obiectio prodest ad refutandum eius testimonium. Probatur ista conclusio. Qui occideret inuasorem à quo non potest se defendere nisi mentiendo contra illum: non peccaret mortaliter, ergo neque in nostro casu. Secundò. In casu posito reus potest negare testimonium testis, etiam si accusetur de vero crimine. Et quanuis secundum sententiam quorundam reus mentiatur, tamen nō peccat contra iustitiam. Tunc ergo sic arguitur. Perin de est imponere falsum crimen testi, & negare quod dicit esse verum: sed negando non peccat contra iustitiam, ergo neque imponendo crimen falsum. Tertiò probatur. Imponere falsum crimen alicui, eatenus est peccatum mortale quatenus proximo nocumentum infertur contra iustitiam, non quia falsum dicitur: vt docet D. Thom. in art. 4. ergo si licitum est absque peccato veniali obijcere verum crimen testi quantumlibet secretum: non erit peccatum mortale obijcere falsum. Patet cō sequentia . Quia illæ duæ obiectiones non differunt nisi per verum & falsum: quæ differentia solum facit peccatum veniale. Confirmatur. Quia reus habet ius defendendi se etiam cum destructione famæ ipsius testis, reuelando crimẽ secretum, ergo si destruat imponendo falsum, nihil amplius nocet: sed solum mentitur. Ad primum argumentum in cōtrarium respondetur, quòd reddere malum pro malo importat rationem vindictæ. Vnde qui se defendendo cum moderamine inculpatæ tutelæ, infert nocumentum proximo, non reddit malum pro malo. Ad confirmationẽ respondetur, nego consequentiam. Nā qui percussit & fugit, iam cessat ab inferenda iniuria. Vnde non esset defensio repercutere illum: sed vindicta. At vero qui testificatur, tandiu iniuriam facit: quandiu iudicis sententia pendet. Vnde non est eadem ratio. Ad secundum nego antecedens. Nam nocumentum non est perniciosum, quando non est contra iustitiam aut charitatem: sed erit mendacium officiosum, cum sit ad defensionem propriam ordinatum. ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm falsum testimonium semper sit peccatum mortale. AD Quartum sic proceditur. Videtur, quòd falsum testimonium non semper sit peccatum mortale. Contingit enim aliquem falsum testimonium ferre ex ignorantia facti, & talis ignorantia excusat à peccato mortali. Ergo testimonium falsum non semper est peccatum mortale. ¶ 2 Præterea. Mendacium quod alicui prodest, & nulli nocet, est officiosum, quod non est peccatum mortale. Sed quandoque in falso testimonio est tale mendacium, puta cũ aliquis falsum testimoniũ perhibet, vt aliquem à morte liberet, vel ab iniusta sentẽtia , quę intẽtatur per aliquos falsos testes vel per iudicis peruersitatem: ergo tale falsum testimoniũ , non est peccatũ mortale. ¶ 3 Præterea. Iuramentũ à teste requiritur, vt timeat peccare mortaliter peierando . Hoc autem non esset necessarium, si ipsum falsum testimonium esset peccatum mortale. Ergo falsum testimonium non semper est peccatum mortale. SED cōtra est, quod dicitur Prouerb. 19. "Falsus testis non erit impunitus." RESPONDEO dicendum, quòd falsum testimoniũ habet triplicem deformitatem. Vno modo ex periurio, quia testes non admittuntur nisi iurati, & ex hoc semper est peccatum mortale. Alio modo ex violatione iustitiæ, & hoc modo est peccatum mortale in suo genere, sicut & quælibet iniustitia. Et ideo in præcepto decalogi sub hac forma interdicitur falsum testimonium, cùm dicitur Exod. 20. Non loqueris contra proximum tuũ falsum testimonium. Non enim contra aliquem facit, qui eum ab iniuria facienda impedit, sed solùm qui ei suam iustitiam tollit. Tertiò ex ipsa falsitate, secundum quod omne mendacium est peccatum, & ex hoc non habet falsum testimoniũ , ꝙ semper sit peccatum mortale. AD primum ergo dicendum, ꝙ in testimonio ferendo nō debet homo pro certo asserere, quasi sciens, id de quo certus non est, sed dubiũ debet sub dubio proferre, & id de quo certus est ꝓ certo asserere. Sed quia cōtingit ex habilitate humanę memoriæ, ꝙ reputat se homo qñ q́; certum esse de eo quod falsum est, si aliquis cum debita solicitudine recogitans, æstimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter, hoc asserens, quia non dicit falsum testimonium per se & ex intentione, sed per accidens cō tra id quod intendit. AD secundum dicendum, quòd iniustum iudicium non est iudiciũ . Et ideo ex vi iudicij falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum, ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis, sed solum ex iuramento violato. AD tertium dicendũ , quòd homines maximè abhorrent peccata, quæ sunt contra Deum, quasi grauissima, inter quæ est periurium. Non autem ita abhorrent peccata quæ sunt cōtra proximum. Et ideo ad maiorem certitudinem testimonij, requiritur testis iuramentum. SVMMA ARTICVLI. PRima cōclusio . Falsum testimoniũ ex parte iuramẽti semper est peccatũ mortale. ¶ Secũda cōclusio . Falsum testimoniũ ex parte violatæ iustitiæ est peccatũ mortale ex suo genere. ¶ Tertia cōclusio . Falsum testimoniũ non est peccatũ mortale ex falsitate. ¶ Quarta conclusio ad primũ . Testis pro certo debet asserere id de quo certus est, & sub dubio id de quo dubitat. ¶ Quinta conclusio ibidem. Si aliquis cum debita solicitudine recogitans, existimet se certum esse de eo quod falsum est, non peccat mortaliter illud asserens. Potuisset certè S. Tho. addere nec venialiter. ¶ Sexta conclusio ad secundum. Falsum testimonium in iniusto iudicio prolatum ad iniustitiam impediendam, non habet rationem peccati mortalis: sed solum ex iuramento violato. COMMENTARIVS. CIrca primam & secundam conclusionem. Notandum quomodo S. Tho. Primam conclusionem simpliciter & vni uersaliter asseruit. Secundam vero cum illo addito, scilicet, ex suo genere: sicut quælibet alia in iustitia. Vbi planè insinuatur falsum testimonium etiam in iudicio posse peccatum veniale esse ex paruitate materiæ: contra Caietanum supra quæstione 69, art. 2. Et id ipsum confirmatur ex sexta conclusione posita. Circa quintam conclusionem. Notandum, quòd ille qui ex ignorantia inuincibili dixit falsum testimonium, non tenetur ad aliquam restitutionem faciendā parti damnificatæ ex eius testimonio, etiam si postea reperiat se falsum dixisse. Ratio est, quia ille non tenetur ratione rei acceptæ: supponimus enim quod nihil lucratus est ex falso testimonio. Neque etiam tenetur ratione iniustæ acceptionis vel iniuriosæ actionis, ergo &c. Sed notandum, quòd tenetur ille testis reuocare dictum suum si per suam reuocationem potest prodesse proximo suo, & si ipse non patitur notabile detrimentum. Vt verbi gratia, si propterea incidat in infamiam: ratio huius est, quia cum ille non teneatur ex iustitia restituere, tenetur reuocare suum testimonium ex charitate, sicut & alij tenentur ad opera charitatis sine notabili suo detrimento. Vide Caietanum hic, & Iurisperitos in capit. præterea. de teste cogendo. DVbium est, an testis possit pretium accipere pro testimonio ferendo. De hoc dictum est supra quæstione 62. artic. 5. ad secundum. Sed hic per modum documenti tres erunt conclusiones. Prima conclusio. Non licet pro testimonio pretium recipere: bene tamen expensas pro testimonij labore. Ita dicit Augustinus epist. 54. Et habetur 14. quæstione 5. capit. non sanè. Secunda conclusio. Quando datio pretij est illicita ex vtraq́ue parte. Verbi gratia, quando datur pro falso testimonio, tunc neutri datur actio in iudicio, vel repetitio. Sed nihilominus non est obligatio ad restituendum in eo qui accepit. Tertia conclusio. Quando quis recipit pretium, vt ferat testimoniũ verum, quod tenebatur proferre ex iustitia legali vel commutatiua, v. g. si recipiat pretium ne dicat falsum testimonium, conceditur repetitio in foro exteriori ei qui dedit: non tamen quando ex sola charitatè tenebatur testificari. Tunc enim nec dabitur actio in iudicio ad repetendum pretium, neque ipse tenebitur in foro conscientiæ restituere. Vltima conclusio. Quando aliquis accipit pretiũ ab aliquo ne dicat falsum crimẽ contra eundem, tenebitur ante iudicis condemnationem ad restitutionem in foro conscientiæ: si autem accepit pretium ab vno, ne dicat falsum crimen contra alium, non tenebitur restituere in foro conscientiæ ante iudicis sententiam. Ratio huius differentiæ est. Quia quando accipit pretium ab eodem contra quem vult falso testificari, non acquirit dominium ex eo quòd tenebatur ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra illum. At vero quando accipit pretium ab aliquo tertio, nullam facit illi iniuriam, neque debet illi ex iustitia commutatiua non dicere falsum testimonium contra alterum. Quapropter potest illi vendere ex pacto, quòd non faciat iniuriam alteri. De cōclusionibus prædictis multa sunt certa iure naturæ: alia vero iure humano, sed quoniam non est præsentis loci disputatio supersedemus ab illarum ampliatione.