Ad secundum respondetur, quòd quanuis non ita teneatur aduocatus suscipere causam dubiam pauperis, sicut tenetur su scipere causam certam & licitam, certò tamen tenebitur suscipere aliquando causam dubiam pauperis, vt declaretur eius iustitia: etiam si ipse pauper sit actor: quia in iudicijs ille qui habet vicem actoris intendit etiam se defendere ab iniuria quam patitur ab altera parte.