Secunda conclusio. Si procurator sit negligens in procuranda causa peccat mortaliter & renetur restituere de leui culpa. Prima pars huius conclusionis patet ex dictis. Secunda vero pars probatur ex ijs quae dicta sunt supra quaest. 62. art. 7. vbi obligauimus iudices negligentes & omnes officiales qui tenentur ex officio aliquid custodire & non custodiunt, restituere de leui culpa: & non solum de lata & ampla. Et ratio erat, quia talis custodia vergit in vtilitatem vtriusque partis, sicut ille qui conducit domum tenetur illam custodire, & restituere damna de leui culpa, & non solum de lata & ampla. Ex hac conclusione sequitur corollarium, quod sunt in peccato mortali omnes aduocati, qui parati sunt recipere omnes causas etiam iustas absque termino. Probatur, quia industria humana finita est, ergo deficiet sae pe in necessarijs pro singulis causis, si recipiat quotquot occurrerint.