CIrca istam quaestionem notandum est, quod extant tituli de postulando, hoc est de petendo iudicio, quod est aduocati munus in. ff. in. C. in Decretalibus. In Recopilatione antiqua legum regalium Hispaniae in. l. 40. de Praetorio Regio de cancellaria. & in. l. 54. de aduocatis. Item in Recopilatione facta, sub Philippo Secundo Rege Catholico libr. 2. titul. 16. de aduocatis. Extant etiam tituli in vtroque Iure de procuratoribus. De quibus etiam procuratoribus est dicendum, eo quod in Hispania omnes aduocati sunt etiam procuratores. De quibus est titulus. 24. lib. 2. In Recopilat. citata.