Tertia conclusio. Aduocatus in casu posito, non tenetur restituere fisco vel accusatori commodum quod erant habituri, si contraria pars vinceret. Probatur. Testis falsus in eadem causa iniusta non tenetur, vt diximus quaest. 70. artic. 1. restituere fisco, ergo neque aduocatus. Patet consequentia a fortiori, quia vt habetur in cap. non sane. 14. quaest. 5. & in D. Tho. art. 4. ad tertium. Haec est differentia inter testem & aduocatum, quod testis adhibetur ad manifestationem veritatis inter vtramque partem aequaliter: sed aduocatus adhibetur in fauorem vnius partis, ergo si testis non tenetur restituere fisco: multo minus aduocatus.