Tertia conclusio. Aduocatus in casu posito, non tenetur restituere fisco vel accusatori commodum quod erant habituri, si contraria pars vinceret. Probatur. Testis falsus in eadem causa iniusta non tenetur, vt diximus quæst. 70. artic. 1. restituere fisco, ergo neque aduocatus. Patet cōsequentia à fortiori, quia vt habetur in cap. non sanè. 14. quæst. 5. & in D. Tho. art. 4. ad tertium. Hæc est differentia inter testem & aduocatum, quòd testis adhibetur ad manifestationem veritatis inter vtramque partem æqualiter: sed aduocatus adhibetur in fauorem vnius partis, ergo si testis non tenetur restituere fisco: multò minus aduocatus.