DVbium quartum est circa sextam conclusionem, ad quid teneatur aduocatus qui processu litis cognoscit susceptam causam esse iniustam. Et arguitur contra conclusionem D. Thomae, in eo quod dicit quod non tenetur prodere causam parti contrariae . Testis etiam non rogatus tenetur ferre testimonium quando necessarium est ad liberandum proximum ab iniquo damno: sed aduocatus in casu posito scit aliquid per quod contraria pars liberabitur a damno iniquo. v. g. a morte, ab infamia, ab amissione bonorum, ergo tenebitur suo testimonio contrariam partem adiuuare, etiam si non debeat patrocinari pro illa.