DVbium quartum est circa sextam conclusionem, ad quid teneatur aduocatus qui processu litis cognoscit susceptam causam esse iniustam. Et arguitur contra cō clusionem D. Thomæ, in eo quòd dicit ꝙ non tenetur prodere causam parti cōtrariæ . Testis etiam non rogatus tenetur ferre testimonium quando necessarium est ad liberā dum proximum ab iniquo damno: sed aduocatus in casu posito scit aliquid per quod contraria pars liberabitur à damno iniquo. v. g. à morte, ab infamia, ab amissione bonorum, ergo tenebitur suo testimonio contrariam partem adiuuare, etiam si non debeat patrocinari pro illa.