DVbium quintum est, An aduocatus suscipiens causam euidenter iustam peccet contra iustitiam, si vtatur cautelis & mendacijs praesentando scripturas falsas, & alia huiusmodi faciendo. ΒΆ Respondetur & sit vnica conclusio. Talis aduocatus non peccat contra iustitiam, ac proinde nec tenetur ad restitutionem. Probatur, quia nullam iniuriam facit parti contrariae: quin potius impedit eam ab iniuria facienda. Et rursus non peccat contra iustitiam iudicis aut iudicij. Probatur, quia iudicium contrarium suae parti esset iniustum, ergo simpliciter non esset iudicium, ac per consequens non peccat contra iustitiam si quis faciat contra tale iudicium. Sed nihilominus aduocatus peccabit peccatum mendacij aut periurij, si ipse iurat falsum aut alios iurare facit. Item probatur conclusio. Quia testis non peccat contra iustitiam si testificatur falsum in eadem causa, ergo neque aduocatus. Patet consequentia. Nam testis, vt diximus, est communis vtrique parti, aduocatus vero tantum tenetur respicere ius suae partis & illud defendere. Sed maxime aduertendum est, quod haec conclusio non habet verum ex eo quod alicui Iurisperito aduocato videatur sua causa iusta: sed habebit verum quando causa iudicio omnium aut fere omnium Iurisperitorum iusta est.