DVbium primum est circa primam conclusionem Diui Thomae, An aduocatus teneatur citra extremam necessitatem patrocinari pauperibus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nemo tenetur ad eleemosynam faciendam nisi existenti in extrema necessitate. Ergo &c. Confirmatur, alij diuites non tenentur dare pauperi pecunias, vt conducat aduocatum: nisi existenti in extrema necessitate. Ergo neque ipse aduocatus patrocinari. ¶ Secundo raro vel nunquam contingit, vt quis teneatur in casu dubio fauere vni parti contra alteram, maxime si illa pars est aggrediens: sed causae in quibus pauperes aegent patrocinio sunt eiusmodi, ergo, &c. ¶ Tertio. In quibusdam ciuitatibus sunt quidam aduocat stipendiati, vt suscipiant causas pauperum . Ergo ibi alij aduocati non tenebuntur pauperibus patrocinari. ¶ Sed pro parte affirmatiua arguitur primo. Ex Diuo Tho. in prima conclusione . Vbi non facit mentionem extreme necessitatis, sed neque grauis: sed solum ait quod cum non apparet in promptu quomodo pauperi aliter subueniatur , tenetur aduocatus patrocinari. ¶ Secundo . Testis tenetur ex charitate ferre testimonium in fauorem innocentis etiam citra extremam necessitatem, vt diximus in quaest. 70. art. 1. Ergo aduocatus idem tenetur facere pro paupere. Patet consequentia, quia vterque solo verbo absque suo detrimento potest proximo succurrere. De hoc dubio, Caietanus in hoc loco ait, "Nunquam obligari aduocatum ad patrocinandum pauperibus, nisi in extrema necessitate": idem dicit Nauarrus in Manuali cap. 25. num. 29.