DVbium primum est circa primā conclusionem Diui Thomæ, An aduocatus teneatur citra extremam necessitatẽ patrocinari pauperibus. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nemo tenetur ad eleemosynam faciendam nisi existenti in extrema necessitate. Ergo &c. Confirmatur, alij diuites non tenentur dare pauperi pecunias, vt conducat aduocatum: nisi existenti in extrema necessitate. Ergo neque ipse aduocatus patrocinari. ¶ Secundo raro vel nunquam contingit, vt quis teneatur in casu dubio fauere vni parti cōtra alteram, maximè si illa pars est aggrediens: sed causæ in quibus pauperes ægent patrocinio sunt eiusmodi, ergo, &c. ¶ Tertiò. In quibusdam ciuitatibus sunt quidā aduocat stipendiati, vt suscipiant causas pauperũ . Ergo ibi alij aduocati nō tenebuntur pauperibus patrocinari. ¶ Sed pro parte affirmatiua arguitur primo. Ex Diuo Tho. in prima cōclusione . Vbi nō facit mẽ tionẽ extremę necessitatis, sed neque grauis: sed solũ ait ꝙ cũ non apparet in prōptu quomodo pauperi aliter subueniat̃ , tenetur aduocatus patrocinari. ¶ Secũdo . Testis tenetur ex charitate ferre testimoniũ in fauorẽ innocẽtis etiā citra extremā necessitatem, vt diximus in quæst. 70. art. 1. Ergo aduocatus idẽ tenetur facere pro paupere. Patet consequentia, quia vterq; solo verbo absq; suo detrimento potest ꝓximo succurrere. De hoc dubio, Caietanus in hoc loco ait, "Nunquam obligari aduocatũ ad patrocinandũ pauperibus, nisi in extrema necessitate": idem dicit Nauarrus in Manuali cap. 25. num. 29.