Tertio. Si ille aduocatus in casu dubio admoneret Regem, vt inferret bellum alteri Regi qui est in possessione, peccaret contra iustitiam, ergo in casu posito peccat. Antecedens probatur. Quia bellum non potest inferri contra possessorem in casu dubio. Hec tria argumenta probare intendunt quod non possit aduocatus suscipere causam actoris in casu dubio.