Sed arguitur quarto, quod non possit suscipere causam rei maxime in secundo gradu dubietatis. Nam aduocatus iudicat contrariam partem esse probabiliorem, ergo agit contra scientiam & conscientiam suscipiendo partem minus probabilem. Et confirmatur. Si aduocatus doceret in cathedra opinionem minus probabilem contra probabiliorem peccaret, ergo multo magis peccat illam defendendo in iudicio contra probabiliorem .