Sed arguitur quartò, quòd non possit suscipere causam rei maxime in secundo gradu dubietatis. Nam aduocatus iudicat contrariā partem esse probabiliorem, ergo agit contra scientiam & conscientiam suscipiendo partem minus probabilem. Et confirmatur. Si aduocatus doceret in cathedra opinionem minus probabilem contra probabiliorẽ peccaret, ergo multo magis peccat illā defendendo in iudicio contra probabiliorẽ .