PRO decisione dubij sit prima conclusio . In tertio gradu dubietatis peccatum est contra iustitiam defendere causam minus verosimilem. Ratio est, quia illa pars moraliter loquendo fere ab omnibus reputatur falsa: & eius contraria fere demonstrata , ergo aduocatus ille iniuriam facit parti contrariae.