PRO decisione dubij sit prima cōclusio . In tertio gradu dubietatis peccatũ est cō tra iustitiā defendere causam minus verosimilem. Ratio est, quia illa pars moraliter loquendo ferè ab omnibus reputatur falsa: & eius cōtraria ferè demōstrata , ergo aduocatus ille iniuriam facit parti contrariæ.