Secunda conclusio . In primo gradu dubietatis licitum est aduocato vtram libet partem defendendam suscipere, etiam in fauorem actoris. Probatur primo ex communi omnium consensu. Nam tales causae reputantur ab omnibus propria materia litis: & omnes confugiunt ad iudicem tanquam ad iustum animatum , vt constituat medium inter actorem & reum in huiusmodi causis. Item etiam quia in casu dubio vnusquisque potest magis sibi prospicere quam alteri per media proportionata: est autem proportionatissimum medium confugere ad iudicem qui habet publicam autoritatem dicendi ius vnicuique. ΒΆ Tertia conclusio . Non est peccatum contra iustitiam, quod aduocatus suscipiat actoris partem minus probabilem in secundo gradu. Probatur primo argumentis factis pro conclusione . 2. Item etiam probatur, quia contingit saepe, quod causa quae in initio litis videbatur minus probabilis, postea in processu euadat magis probabilis, facta examinatione diligenti , ergo prudentia est, talem causam suscipere, dummodo habeat probabilitatem. Confirmatur . Iudices probi & recti solent aliquando iudicare secundum illam partem probabilem , vel quia sibi pro babilior videtur, vel quia tenent opinionem dicentium quod potest practicari opinio probabilis, relicta probabiliore, ergo aduocatus iuste & prudenter suscipit talem causam: quia ad illum non spectat ferre sententiam, sed tantum explicare ius suae partis. Sed aduerte quod in huiusmodi causis tenetur aduocatus admonere clientem suum de minore probabilitate suae causae, si forte nolit facere expensas litigando, aut velit se componere cum parte contraria, possit hoc libere facere. Alias si non admonuerit tenebitur restituere clienti suo expensas suas & omne detrimentum.