Secunda cōclusio . In primo gradu dubietatis licitũ est aduocato vtram libet partẽ defendendā suscipere, etiā in fauorem actoris. Probatur primo ex cōmuni omniũ consensu. Nam tales causæ reputantur ab omnibus propria materia litis: & omnes cōfugiunt ad iudicem tanquā ad iustũ animatũ , vt constituat mediũ inter actorem & reũ in huiusmodi causis. Item etiā quia in casu dubio vnusquisque potest magis sibi prospicere quā alteri per media proportionata: est autem proportionatissimũ mediũ cōfugere ad iudicẽ qui habet publicā autoritatẽ dicendi ius vnicuique. ¶ Tertia cōclusio . Nō est peccatum cōtra iustitiam, ꝙ aduocatus suscipiat actoris partẽ minus probabilẽ in secũdo gradu. Probatur primo argumentis factis pro cōclusione . 2. Item etiā probatur, quia cōtingit sæpe, ꝙ causa quæ in initio litis videbatur minus probabilis, postea in processu euadat magis probabilis, facta examinatione diligẽti , ergo prudẽtia est, talẽ causam suscipere, dũmodo habeat probabilitatem. Cōfirmatur . Iudices probi & recti solẽt aliquādo iudicare secundùm illā partem probabilẽ , vel quia sibi pro babilior videtur, vel quia tenent opinionem dicentium quòd potest practicari opinio probabilis, relicta probabiliore, ergo aduocatus iustè & prudenter suscipit talem causam: quia ad illum non spectat ferre sententiam, sed tantum explicare ius suæ partis. Sed aduerte quòd in huiusmodi causis tenetur aduocatus admonere clientem suum de minore probabilitate suæ causæ, si forte nolit facere expensas litigando, aut velit se componere cum parte contraria, possit hoc libere facere. Alias si non admonuerit tenebitur restituere clienti suo expensas suas & omne detrimentum.