Quarta conclusio. Aduocatus qui in causis criminalibus aut in ciuilibus, vbi agitur de periculo rei alicuius, ita vt incidat in grauem aut in extremam necessitatem, peccat contra charitatem, si suscipiat partem actoris minus probabilem. Probatur. Quia quilibet tenetur succurrere proximo existenti in graui aut in extrema necessitate, ergo &c. Et confirmatur. Aduocatus tenetur in tali casu ex charitate patrocinari, reo existenti in extrema vel graui necessitate, ergo multo minus licitum erit adiuuare actorem contra reum. Et denique ipse actor peccat mortaliter contra charitatem agendo contra reum, ergo & aduocatus illi fauendo. Et per hanc conclusionem oportet explicare quod dicit Soto libro. 5. de iustitia, quæstione. 8. articulo. 3. vbi habetur non esse licitum quod dicimus in tertia conclusione. Probant etiam hanc conclusionem argumenta quæ fecimus in principio pro parte negatiua. Superest tamen respondere ad ipsamet quatenus aduersantur alijs conclusionibus.