Ad tertium negatur consequentia. Et ratio discriminis est, quia inferre bellum est executio sententiae. Vnde non est licitum inferre bellum in causa dubia, in primo gradu dubietatis contra possidentem. At vero litigium licitum est, quia est inuestigatio veritatis & iustitiae inter vtranque partem. Quapropter, si Rex ille possidens nollet, vt per litem veritas patefieret, tunc posset alius Rex mouere bellum. Et notandum est in hac parte, quod haec est differentia inter bellum & litem, quod bellum nunquam potest dari iustum ex vtraque parte, nisi supposita ignorantia, etiam quando res dubia est, & hoc dubium scitur ab vtraque parte. Caeterum lis bene potest esse iusta inter vtramque partem in causa dubia, non supposita ignorantia huius dubietatis. ΒΆ Ad quartum respondetur ex tertia conclusione.