PRO decisione huius dubij supponendum est, ex quaest. 32. artic. 5. & 6. quod necessitas est triplex in proximo: quaedam communis , quales solent esse in republica. Alia est grauis. Vt v. g. quod aliquis decidat a suo statu vel est in periculo illum amittendi. Alia est extrema. v. g. quando aliquis morietur nisi ei succurratur. Similiter etiam triplex est superfluum. Quodam est superfluum ad decentiam status, quodam vero est superflluum ad statum : aliud est superfluum ad personam ipsam.