Respondetur ad hoc & sit prima conclusio. Illa lex est obseruanda in foro conscientiae: & aduocati tenentur ad restitutionem si amplius acceperint. Probatur. Quia illud pre ium est iustum legitimum, ergo iniquum test amplius accipere. Respondetur vero ad primam obiectionem, quod aduocati bene possunt sustentare suum statum decentem etiam si non accipiant pro petitionibus ordinarijs nisi duos argenteos. Caeterum si volunt sustentare statum suum vt illustrissimi in republica, non licet tantum alienis bonis triumphare.