Respondetur ad hoc & sit prima conclusio. Illa lex est obseruanda in foro conscientiæ: & aduocati tenẽtur ad restitutionẽ si amplius acceperint. Probatur. Quia illud pre ium est iustum legitimum, ergo iniquum test amplius accipere. Respondetur vero ad primam obiectionem, quòd aduocati bene possunt sustentare suũ statum decentem etiam si non accipiant pro petitionibus ordinarijs nisi duos argenteos. Cæterum si volunt sustentare statũ suum vt illustrissimi in republica, non licet tantum alienis bonis triumphare.