Secunda conclusio. Quando pretia non sunt lege taxata, possunt aduocati pacisci cum suis clientibus de pretio, habita ratione cause & sufficientiae aduocati & aliarum circunstantiarum sicut in contractu emptionis & venditionis solent obseruari. Ista conclusio habet sex legitimas moderationes. Prima moderatio, quod conuentio de pretio fiat initio litis antequam aduocatus legat scripturas suae partis. Haec habetur in l. 7. vbi supra. quae moderatio est in fauorem clientis: vt libere possit pacisci de pretio iusto. Nam si semel aduocatus legerit scripturas, iam ipse cliens deprehensus est, & timebit ne prodat aduocatus suam causam. Sed notandum est, quod defectus huius moderationis non inducit obligationem restituendi in foro conscientiae: si tamen pretium fuit iustum. Secunda moderatio est. Non potest aduocatus conuenire cum cliente de parte aliquota ipsius valoris de quo litigatur, scilicet, de tertia parte vel quinta, &c. Haec moderatio habetur in. l. 8. vbi supra. Item in. l. litem. C. de procuratoribus. & in. l. si qui. C. de postulando. & in. l. sumptus. ff. de pactis. Item. 3. quaest. 7. cap. infamatus. & nota quod ista moderatio potius respicit bonum commune & legale, quam bonum clientis. Si enim aduocatus non haberet aliud pretium certum, nisi partem aliquotam eius quod per litem exigeretur, acciperet occasionem calumniose litigandi & perturbandi tribunalia. Si autem iam certus est de suo pretio, siue vincat siue non vincat litem: non habebit occasionem huiusmodi iniquitatis. Ex hac moderatione sequitur, quod non tenebi tur aduocatus ad restitutionem faciendam alicui in foro conscientiae: si tamen pars aliquota de qua fecit pactum fuerit iustum pretium alias sui laboris. Probatur. Quia nulli fecit iniuriam contra iustitiam commutatiuam: sed legitime litigauit. Tertia moderatio est. Non potest pacisci aduocatus, vt detur sibi certa summa pecuniae & determinata, si vicerit litem, vel in pretium vel etiam vltra pretium. Haec habetur vbi supra in. l. 8. & habet eandem rationem quam secunda moderatio. Quod si vltra iustum pretium aliquid acceperit pro victoria, tenetur restituere. Verum est tamen, quod Alexander & Salicetus in. l. litem. C. supra. aiunt , quod aduocatus potest suscipere modicum quid pro victoria. Idem sentit Nauarrus in Manuali. cap. 25. numero. 30. Nihilominus quanuis stando in solo iure communi, verum habeat haec opinio: tamen in Hispania non est licitum quicquam accipere pro victoria: quia est contra leges Regni expressas. Quarta moderatio non potest aduocatus assecurare victoriam litis, postulato pretio pro assecuratione. Haec habetur in. l. 8. vbi supra. & ibidem habetur quinta moderatio. Non potest aduocatus pacisci cum cliente quod ipse proprijs expensis litem aget & finiet: si dederit sibi certum pretium . Sexta & vltima moderatio. Quod non excedat stipendium aduocati vigesimam partem ipsius quod per litem intenditur: dummodo talis vigesima pars non excedat summam triginta mille dipondiorum , & hoc pro aduocatis in consilio Regio aut in Cancellaria. Pro alijs vero aduocatis, statuitur vt vigesima pars non excedat summam quindecim mille dipondiorum. Ista moderatio habetur expresse in. l. 18. 19. & 20. vbi supra.