Secunda conclusio. Quando pretia non sunt lege taxata, possunt aduocati pacisci cum suis clientibus de pretio, habita ratione causę & sufficientiæ aduocati & aliarum circunstantiarum sicut in contractu emptionis & venditionis solent obseruari. Ista conclusio habet sex legitimas moderationes. Prima moderatio, quòd conuentio de pretio fiat initio litis antequam aduocatus legat scripturas suæ partis. Hæc habetur in l. 7. vbi supra. quæ moderatio est in fauorem clientis: vt liberè possit pacisci de pretio iusto. Nam si semel aduocatus legerit scripturas, iam ipse cliens deprehensus est, & timebit ne prodat aduocatus suam causam. Sed notandum est, quòd defectus huius moderationis nō inducit obligationem restituendi in foro conscientiæ: si tamẽ pretium fuit iustum. Secunda moderatio est. Non potest aduocatus cōuenire cum cliente de parte aliquota ipsius valoris de quo litigatur, scilicet, de tertia parte vel quinta, &c. Hæc moderatio habetur in. l. 8. vbi supra. Item in. l. litem. C. de procuratoribus. & in. l. si qui. C. de postulando. & in. l. sumptus. ff. de pactis. Item. 3. quæst. 7. cap. infamatus. & nota quòd ista moderatio potius respicit bonum commune & legale, quàm bonum clientis. Si enim aduocatus non haberet aliud pretium certum, nisi partem aliquotam eius quod per litem exigeretur, acciperet occasionem calumniosè litigandi & perturbandi tribunalia. Si autem iam certus est de suo pretio, siue vincat siue non vincat litem: non habebit occasionem huiusmodi iniquitatis. Ex hac moderatione sequitur, quod non tenebi tur aduocatus ad restitutionem faciendam alicui in foro conscientiæ: si tamen pars aliquota de qua fecit pactũ fuerit iustum pretium aliàs sui laboris. Probatur. Quia nulli fecit iniuriam contra iustitiam commutatiuam: sed legitime litigauit. Tertia moderatio est. Non potest pacisci aduocatus, vt detur sibi certa summa pecuniæ & determinata, si vicerit litem, vel in pretium vel etiam vltra pretium. Hæc habetur vbi suprà in. l. 8. & habet eandem rationem quam secunda moderatio. Quod si vltra iustum pretium aliquid acceperit pro victoria, tenetur restituere. Verum est tamen, quòd Alexander & Salicetus in. l. litem. C. supra. aiũt , quòd aduocatus potest suscipere modicum quid pro victoria. Idem sentit Nauarrus in Manuali. cap. 25. numero. 30. Nihilominus quanuis stando in solo iure communi, verum habeat hæc opinio: tamen in Hispania non est licitum quicquàm accipere pro victoria: quia est contra leges Regni expressas. Quarta moderatio non potest aduocatus assecurare victoriam litis, postulato pretio pro assecuratione. Hæc habetur in. l. 8. vbi suprà. & ibidem habetur quinta moderatio. Non potest aduocatus pacisci cum cliente quòd ipse proprijs expensis litem aget & finiet: si dederit sibi certum pretiũ . Sexta & vltima moderatio. Quòd non excedat stipendium aduocati vigesimam partem ipsius quod per litẽ intenditur: dummodo talis vigesima pars non excedat summā triginta mille dipōdiorũ , & hoc pro aduocatis in consilio Regio aut in Cancellaria. Pro alijs vero aduocatis, statuitur vt vigesima pars non excedat summam quindecim mille dipondiorum. Ista moderatio habetur expressè in. l. 18. 19. & 20. vbi supra.