Tertia conclusio. Aduocatus qui pro taxatione pretij debiti pro petitionibus maioris momenti non adit iudicem, vt taxet pretium: non tenetur ad restitutionem, si tamen pretium quod accipit iustum sit, quale etiam iudex taxaret. Probatur, quia non damnificat clientem in aliquo: sed tantum peccat contra iustitiam legalem : nisi forte ipse iudex remittat aduocato, vt conueniat de pretio cum cliente. Et hic est frequentissimus vsus in nostra republica. Sed tamen aduersus illam legem citatam argumentantur vehementius aduocati. Nam iustum rerum pretium variatur pro loco & tempore, sed lex illa quae taxat duos argenteos pro singulis petitionibus ordinarijs facta est anno 1495. vt patet in. l. 54. in Copilatione antiquarum pragmaticarum sub Ferdinando & Isabella, quo tempore pretium duorum argenteorum erat maximum, ergo modo non est iustum pretium. Patet consequentia. Quia nunc rerum pretia multo maiora sunt. Et confirmatur . Nam omnium artificum pretia creuerunt, ergo cum aduocati officium non sit minus vtile reipublicae, nec minus honorificum, siquidem proficit ad pacem reipublicae, debet etiam esse maius pro tempore.