Tertia conclusio. Aduocatus qui pro taxatione pretij debiti pro petitionibus maioris momenti non adit iudicem, vt taxet pretium: non tenetur ad restitutionem, si tamẽ pretiũ quod accipit iustũ sit, quale etiam iudex taxaret. Probatur, quia non damnificat clientẽ in aliquo: sed tantũ peccat cōtra iustitiā legalẽ : nisi forte ipse iudex remittat aduocato, vt cōueniat de pretio cũ cliente. Et hic est frequẽtissimus vsus in nostra republica. Sed tamen aduersus illam legem citatam argumentantur vehementius aduocati. Nā iustum rerum pretium variatur pro loco & tempore, sed lex illa quæ taxat duos argenteos pro singulis petitionibus ordinarijs facta est anno 1495. vt patet in. l. 54. in Copilatione antiquarum pragmaticarum sub Ferdinando & Isabella, quo tempore pretium duorum argenteorum erat maximum, ergo modo non est iustum pretium. Patet consequentia. Quia nunc rerum pretia multo maiora sunt. Et cōfirmatur . Nam omnium artificum pretia creuerunt, ergo cum aduocati officium non sit minus vtile reipublicæ, nec minus honorificum, siquidem proficit ad pacem reipublicæ, debet etiam esse maius pro tempore.