Ad hoc argumentum respōdetur , quòd iustum pretium rerum auget inopia rerum seu mercium: sicut minuit multa copia mercium. Dicimus ergo, quòd non est mirum vt pretium aduocatorum iustum pro petitionibus ordinarijs modo sint duo argentei: quia sunt plurimi & ferè infiniti aduocati: olim autem vnus Bachalaureus in legibus digito signabatur. Secundò respondetur, quòd olim erant pauciores lites quā nunc, & ex consequenti petitiones pauciores: vnde necessum fuit quòd pretium petitionis ordinariæ esset olim sufficiens ad sustentationem aduocati, quia vix optimus aduocatus poterat obtinere vnam petitionem pro singulis diebus. Nunc autem vel mediocris aduocatus obtinet quatuor vel quinque petitiones pro singulis diebus. Vnde bene poterit sustentari. Eo vel maximè possunt adiuuari aduocati petitionibus extraordinarijs & stipendijs annuis ad suam sustentationem. Ad confirmationem respondetur, quòd aduocati officium habet nunc etiam maius stipendium si collectiuè consideretur: eo quòd sunt plurimæ petitiones ordinariæ & extraordinariæ.